HInc apparebit, an verum sit, quod Innocentius in c. quod super, de voto. scriptum reliquit, dum ait, quod [sect. 1] infideles si peccant contra naturam, eis bellum indici poterit, id quod suspectum est, (quamuis Panorm. ibi non bene figat pedes) nullum etenim peccatum est, quod non videatur esse contra naturam, sicque semper posset hac ratione inspecta bellum eis indici, & quod amplius est, firmat idem Hostiensis, quod [sect. 2] eadem ex causa rerum suarum dominio priuari poterunt, quod eadem ratione etiam magis suspectum est, quam superius. Quod autem [sect. 3] omne peccatum sit contra naturam, testatur Cicero 1. de legibus, his verbis: Natura (inquit) duce errari nullo modo potest. Et rursus 3. Officiorum ait: Homo naturae obediens, homini nocere non potest. id quod constat, nam [sect. 4] contra naturam in omni animantium etiam brutorum (siue illa terrestria sint, siue aquatilia, siue volucria) genere est, vt saeuiat aut noceat alteri animanti eiusdemmet speciei. Vnde Horat. Epod. lib. sic scripsit: