Cum enim omne peccatum sit contra naturam, ex quolibet peccato liceret infidelibus bellum indicere, eisque bona sua rapere, secundum opin. Hosti. & Panormi. vbi supra, quos sequi videtur Alphonsus Guerr. in Speculo prin. c. 31. id quod admittere non minus iniustum esset, quam inciuile, & pari ratione Christianis peccantibus eadem mala inferri possent, qui cum omni die, omni hora, omni denique temporis momento innumera peccata, non secus quám reliquae gentes committant, possent inter se perpetuo praeliari quasi bellum iam indictum sibi esse pro comperto & notorio habere deberent, mutaeque rapinae, caedes, incendia passim & impune fierent, id quod iure fieri posse putare, non minus stultum esset quam impium & perniciosum: vt interea omittam quod ipsi nituntur etiam in eo quod putant totius mundi imperium etiam in temporalibus ad Papam spectare, quod proxime improbauimus.