Cùm enim omne peccatum sit contra naturam, ex quolibet peccato liceret infidelibus bellum indicere, eisq́; bona sua rapere, secundum opin. Hosti. & Panormi. vbi suprà, quos sequi videtur Alphonsus Guerr. in Speculo prin. c. 31. id quod admittere non minus iniustum esset, quàm inciuile, & pari ratione Christianis peccantibus eadẽ mala inferri possent, qui cùm omni die, omni hora, omni denique temporis momento innumera peccata, non secus quám reliquæ gentes committant, possent inter se perpetuò præliari quasi bellum iam indictum sibi esse pro comperto & notorio habere deberent, mutuęq́ue rapinæ, cędes, incendia passim & impunè fierent, id quod iure fieri posse putare, non minus stultum esset quàm impium & perniciosum: vt interea omittam quod ipsi nitũtur etiam in eo quod putant totius mundi imperium etiam in temporalibus ad Papam spectare, quod proximè improbauimus.