Capvt xxiiii.

Capvt xxiiii.

HInc apparebit, an verum sit, quòd Innocentius in c. quòd super, de voto. scriptũ scriptum reliquit, dum ait, quòd
1
* infideles si peccant cōtra contra naturam, eis bellum indici poterit, id quod suspectum est, (quamuis Panorm. ibi non benè figat pedes) nullum etenim peccatum est, quod non videatur esse contra naturam, sicq́; sicque semper posset hac ratione inspecta bellum eis indici, & quòd amplius est, firmat idem Hostiensis, quod
2
* eadem ex causa rerum suarum dominio priuari poterunt, quod eadem ratione etiam magis suspectum est, quàm superius. Quòd autem
3
* omne peccatum sit contra naturam, testatur Cicero 1. de legibus, his verbis: Natura (inquit) duce errari nullo modo potest. Et rursus 3. Officiorum ait: Homo naturæ obediens, homini nocere non potest. id quod constat, nam
4
* contra naturam in omni animantium etiam brutorum (siue illa terrestria sint, siue aquatilia, siue volucria) genere est, vt sæuiat aut noceat alteri animanti eiusdemmet speciei. Vnde Horat. Epod. lib. sic scripsit:
Ne Neque hic lupis mos, ne neque fuit leonibus
Vnquam, nisi in dispar feris.
Et Iuuenal. Satyr. 15.
Sed iam serpentum maior concordia: parcit
Cognatis maculis similis fera. quando leoni
Fortior eripuit vitam leo? quo memore vnquam
Expirauit aper maioris dentibus apri?
Indica Tygris agit rabida cum Tygride pacem
Perpetuam: sæuis inter se conuenit vrsis.
Denique idem Cicero 3. lib. Offi. ait, Naturam ducem si sequamur, nunquam aberrabimus, & Natura (inquit ipse in Catone maiore) Dux optima est, & 3. lib. Tuscul. idem Cicero ait, Sunt enim ingenijs nostris semina innata virtutum, quæ si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret, nunc autem simul atque editi in lucem sumus in omni continuò prauitate versamur. In summa Claudianus lib. 1. in Ruffinum sic ait:
Natura beatis
Omnibus esse dedit, si quis cognouerit vti.
Cùm enim omne peccatum sit contra naturam, ex quolibet peccato liceret infidelibus bellum indicere, eisq́; eisque bona sua rapere, secundum opin. Hosti. & Panormi. vbi suprà, quos sequi videtur Alphonsus Guerr. in Speculo prin. c. 31. id quod admittere non minus iniustum esset, quàm inciuile, & pari ratione Christianis peccantibus eadẽ eadem mala inferri possent, qui cùm omni die, omni hora, omni denique temporis momento innumera peccata, non secus quám reliquæ gentes committant, possent inter se perpetuò præliari quasi bellum iam indictum sibi esse pro comperto & notorio habere deberent, mutuę q́ue mutæ q́ue rapinæ, cędes cædes , incendia passim & impunè fierent, id quod iure fieri posse putare, non minus stultum esset quàm impium & perniciosum: vt interea omittam quod ipsi nitũtur nituntur etiam in eo quod putant totius mundi imperium etiam in temporalibus ad Papam spectare, quod proximè improbauimus.
Vnde etiam apparet recipiendum non esse, quod in d. c. quod super, scripsit Hosti. vt si
5
* infideles non recognoscant dominium Ecclesiæ, licitè possint spoliari bonis suis, id quod Panormitanus ibi, & Alphonsus Guerrerius vbi suprà, excludunt, eo quod ad Imperatorem id pertinere contendant, per totum titulum C. de Iudæis, & C. de paganis. Sed vtraque opinio ab eodem errore defluxisse videtur. ille enim totius orbis dominium ad Papam, isti verò ad Imperatorem pertinere falssò existimabant, vt iam ostendimus. Vnde hac sola ratione neque à Papa neque ab Imperatore eos posse aut debellari, aut bonis suis spoliari, vel ius est, ad illud Ecclesiastes 10. Transfertur à gente in gentem regnum, &c. in quo niti Guerr. videtur, responde nihil mirum aut nouum, quinimmò nihil vsitatius aut frequentius, sed quò ad quæstionem nostram nihil ad rumbum. Nam vt Cicero ait 3. lib. Offi. Regna, Imperia, honores, nobilitas, diuitiæ, opes, atque ea, quæ sunt ijs contraria in casu sita, temporibus gubernantur. Guerrerius tamen, vbi suprà, vult nullam iurisdictionem aut principatum penes infideles esse pos se, cùm (inquit) non sit locus in mundo, in quo nomen Christi non fuerit laudatum, & cultum, & de Apostolis dicitur, quod in omnem terram exiuit sonus eorum, vt in c. fundamenta, de elect. in 6. c. ita dominus. 19. distinct. & ipse Saluator dixit Discipulis suis: Eritis mihi testes in omni Iudæa, & Samaria, & vsque ad vltimum terræ, & pro hoc 21. distin. c. in nouo, vbi litera dicit, Discipuli iubente domino in toto omni orbe terrarum dispersi Euangelium prædicauerunt, de Christo enim verificatur, quòd omnes reges terræ adorabũt adorabunt eum, & omnes gentes seruient ei. c. displicet. 24. q. 8. vnde de Ecclesia catholica intelligitur illud, quod Abrahā Abraham dicit Saræ vxori suæ conquerenti de illa infideli ancilla, Ecce, (inquit) ancilla tua in manu tua, vtere ea: per Sarā Saram enim ista sancta catholica Ecclesia significatur, per ancillam, illa secta infidelium. Vtatur ergo ista sancta Ecclesia, quæ per Saram significatur ista ancilla, vt fuit vsa illa beata Sara, illam affligendo. vtatur etiam ea, vt præcepit Dominus, eam eijciendo, & expellendo filios eius ab hæreditate, & possessione, ne partem habeant cum filijs liberæ. Nam cùm sint filij ancillæ, & sic serui, non sunt capaces iurisdictionis, dominij, vel honoris, vt per Augustinum contra Petilianum, vbi dicit, Ad omnes iniquos & impios illa vox Domini valet, Auferetur à vobis regnum Dei spirituale, & temporale, & dabitur genti facienti iustitiam, id est, populo Christiano. An frustra scriptum est? Labores iniustorum pij edent? Quæ verba sunt canonizata in c. si de rebus. 23. q. 7. vbi dicit Cardinalis de Turre Cremata exponendo textum, Auferetur regnum non solùm spirituale, & æternum, sed temporale, & dabitur genti facienti iustitiam in populo Christiano, quia infideles vtuntur dominio, & iurisdictione ad percussionem, & offensam Dei. Et voluit Christus, vt omnis homo esset Christianus, vt constat per totam euangelicam doctrinam.
Sed re vera isthæc omnia nullius momenti quò ad præsentem quæstionem sunt, Nam, vt non semel admonuimus, intelliguntur, quò ad spiritualia, non quò ad temporalia, in quibus etiam ipsemet Dominus noster Iesus Christus, vt homo dominium aut iurisdictionem noluit habere, sicq́ue eam Papa eius Vicarius longè minus habebit, aut Imperator. Et per hoc illorum fundamentum omnino excluditur, qui in eo nituntur, quod eis mentitum orbis dominium adscribunt. constat enim in fidelibus nullum omnino ius, imperium, aut iurisdictionem, Papam habuisse vnquam aut habere. Ergo neq; neque ea ratione quod illi sint fideles, neq; neque eo mentito colore quòd Papa aut Impetator totius mundi domini sint, secundum veras & communes Theologorum sententias eos debellare fas est, sed ea duntaxat ratione, quòd sint nostri inimici, | nobis noxij & molesti ac periculosi, idq́; idque notum & indubitatum sit: tunc enim ipso iure prouocati (& vt ita loquar) diffidati, videntur ad bellum & prælia, vt
6
* seruetur æqualitas iuri naturæ & positiuo debita, vt l. 1. per totum ff. quod quisque iuris. l. illud. l. illam. C. de colla. l. cùm oportet, in prin. C. de bo. quæ lib. Vnde Plutarchus Apoph. lib. sic scriptum reliquit: Leon
7
* Eutycratidis filius interrogatus, in qua tandem vrbe aliquis possit tutò vitam agere, in ea (inquit) quam qui incolunt neque plus possident, neq; neque minus, & vbi iustitia vigeat, iniustitia sit imbecillis, grauiter admonuit, æqualitatem esse pacis & tranquillitatis altricem, inæqualitatem seditionis esse, vbi vt quisque potentior est, ita licentius opprimit imbecilliorem. & idem Plutarchus Apoph. eo. lib. 1. sic etiam scripsit
8
* de Agesilao Lacedęmonum Lacedæmonum Principe.
Quoniam intelligebat ad æqualitatẽ æqualitatem & ad frugalitatem & ad concordiam in primis conducere, fecerat nouam agrorum partitionem, & in singulos ciues æquam portionem distribuerat. fertur ita que cùm deinde ex peregrinatione rediens iter faceret per agrum recens demessum, conspiceretq́ue manipulorum aceruos ordine positos & æquales, delectatus eo spectaculo, cum risu dixisse comitibus, vt tota Lacedæmon videtur multorum esse fratrum, qui nuper interse diuiserint hæreditatem, bono Principi nihil iucundius est ciuiũ ciuium concordia: rursum tyranno nihil formidabilius. Rursus idem Plutarchus lib. 6. Apoph. sic scriptum reliquit:
Curius
9
* deuictis Sabinis, quum ex Senatusconsulto ei ampliaretur agri modus, quem consummati milites accipere solent, recusauit, & gregalium portione contentus fuit, dicens, esse malum ciuem, cui non esset satis id, quod cæteris esset satis.
Et cùm tam debita, tam laudabilis, tam optata sit æqualitas inter homines atque omnibus in rebus. Hinc
10
* fit, vt per calumniam accusanti alterum de crimine capitali talionis pœna, & sic mors ei immineat: vt l. mulier. & l. quæsitum. ff. ad Turpil. Dominicus Sotus de iust. & iur. lib. 5. q. 5. arti. 4. ergo par est, vt infideles, à quibus nobis imminet periculum (vt notum est) eis quoque à nobis formidandum sit: est enim hæc iusta defensio, quandoquidem eis saluis existentibus salus nostra periclitatur. Nec enim (vt Ouidius cecinit) lex iustior vlla quàm necis artificis arte perire sua. vt
11
* de hac naturali defensione multa suprà, quibus adde Propertium lib. 2. Elegiarum, sic modulantem:
Non solùm taurus ferit vncis cornibus hostem,
Verùm etiam instanti læsa repugnat ouis.
Tenendum est ergò ob eam solam causam, quòd illi sint infideles, aut ob eam etiam causam, quòd Papam in superiorem non reco gnoscant, aut Imperatorem non posse debellari, nec bonis suis spoliari, nec etiam si omnes hæ tres causæ iungantur, quòd nec Papam recognoscant, nec Imperatorem, nec dogmatis catholici sint sectatores.
Sexagesimò apparet etiam ex conclusione principali nostra, veram esse opinionem doctissimi Dominici de Soto, de iust. & iur. lib. 5. q. 4. 22. q. dum ait,
12
* pœnam talionis vel aliam partem debitam, à Principe remitti non posse. Nam si is principatum ad nostram vtilitatem tenet, vt fusè ostendimus, non poterit talem pœnam nobis debitam adimere, ne nobis noceat, contra l. quod fauore. ff. de legibus. l. non ideo minus. ff. de procu. l. legata inutiliter. ff. de lega. 1. Sed si
13
* qua ex parte ea pœna Reipublicæ quoque applicanda erat, ea ex parte eam ex arbitrio poterit Princeps relaxare, secundum eundem Dominicum de Soto, mirantur multi: nam qua ratione nobis is Princeps nocere non potest, eadem & maiore ratione non poterit nocere Reipublicæ sibi commissæ. argum. auth. res quæ. C. com. de lega. procuratio enim duntaxat Reipublicæ, non etiam dissipatio sibi commissa fuit, vt fusè in nostra principali opinione & sententia docuimus, adhuc tamen eius sententia (iudice me) defendi ex parte poterit. Nam cùm plenissimam potestatem populus Principi suo commiserit & concesserit. l. 1. ff. de const. prin. ibi, omne suum imperium ei, & in eum contulit. §. sed & quod principi. Instit. de iure nat. l. 2. §. deinde quia difficile. ff. de orig. iur. l. princeps. ff. de legibus. sub illa sanè generalitate verisimiliter intelligendum est circa ea, quæ leuiora sunt, laxiorem Principi potestatem & liberum fortè arbitrium commissum fuisse, in quantum attinet ad res & bona publica. arg. l. scio. ff. de minoribus, cum multis similibus à nobis congestis in tract. de succ. res. lib. 1. §. 7. per totum. Nec dubium est, quin (vt naturaliter sentimus) vnusquisque
14
* ciuium laxius arbitrium principi circa res & bona publica concessurus esset, & concessisse intelligatur, quo tempore ei Reipublicæ cura commissa fuit, quàm circa suas res, aut bona quisq; quisque eorum ei concederet. Vnde cùm à concessione populi pendeat principis potestas, qui non tam priuatas singulorũ singulorum res & familias, quàm publicas res & gubernationem commisisse videtur, par est, vt laxior pleniorq́; pleniorque potestas principi circa eas res publicas pœnamq́ue Reipublicæ applicandam remittendam, ei competere intelligatur, quàm circa remittendam pœnam parti applicandam. Simillimum est, quòd etiam
15
* iudex ordinarius licet mulctam parti lęsæ læsæ applicādam applicandam remittere nequeat. Bal. in l. rescripta, ad fin. C. de preci. Imper. off. glo. & Doct. in l. venia. C. de in ius vocand. Barba. consil. 11. colum. antepenult. lib. 4. Albericus de Rosa. in l. quicunque. colum. 2. C. de seruis fugitiuis. Nicol. Boërius decis. 349. quæritur | an ciuiliter. num. 3. Lucas de Penna in l. præ dia. C. de locat. prædi. ciuilium. lib. 11. tamen eam mulctam ærario publico applicatam iudex potest remittere ob paupertatem damnati, vt ex communi opinione resoluit Boërius ipse, vbi suprà per l. illicitas. §. fi. vbi ita tenent glo. Bart. Alberti. & Ange. ff. de off. præsid. l. fi. vbi Ioan. Faber. C. de modo mulctæ. Limita tamen vt talem pœnam talionis Princeps remittere possit, quæ ex leuioribus esset: nam si esset magna, ita vt verosimiliter populus talibus ausis aut facinoribus veniam dare non concederet, aliud esset, vt suprà diximus, & in d. §. 7.
Denique ea
16
* pœna talionis, de qua proximè mentionem habuimus, iam ferè in desuetudinem abijt: arg. tex. cum ibi notatis in §. de Inst. de iniur. & non immeritò secundum Dom. Sot. vbi suprà, quia nimis dura (inquit) erat cùm satis ac satis esse deberet, si occidens cum effectu occidatur, absque eo quod etiam occidatur ille, qui occidere conatus est, licet id perficere non potuerit, sed eam pœnam iustissimam esse omni iure incomperto est. Nam iure regio Hispanorum ita cautum reperitur per l. Taurinam fi. l. 42. ti. 16. par. 3. l. 13. ti. 8. lib. 2. fori. l. 3. titu. 12. lib. 4. eodem volu. l. 115. l. 128. in legibus Styll. l. 2. titu. 6. lib. 8. ordin. & iure ciuili idem statutum per d. l. mulier, & l. quæ situm. ff. ad Turpi. & idem de iure canonico per c. Paulum, &c. si quis iratus. 2. q. 3. cum similibus, &c. calumniator, &c. qui non probauerit. ead. cau. & q. Idem iure diuino, vt Exodi 21. ibi, Oculum pro oculo, dentem pro dente. & Deuteronom. 19. cum diligentissimè perscrutantes inuenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium, reddent ei sicut fratri suo facere cogitauit. Idem est de iure naturali vel gentium, vt significat Ouidius dum cecinit:
Nec enim lex iustior vlla,
Quàm necis artifices arte perire sua.
Has autem leges si quæras, in desuetudinẽ desuetudinem , vt duræ abierunt, fatetur id Dominicus, vbi suprà, & non iure, vt nobis videtur, cùm, vt proximè diximus, nulla lex iustior quàm necis, artifices arte perire sua, quòd si dixeris, non debet quis bis puniri pro eodem delicto, iuxta illud Naum 1. Non iudicabit Deus bis in id ipsum. Sed vt dd. iuribus patet, calumniator ille, qui accusabit fit infamis, ergo nulla alia pœna debet puniri, ita Sotus, vbi suprà. sed nihil est, nam semel tantùm punitur, vnaq́; vnaque punitio est, etiam si varias pœnarum species aut formas continere videatur: id quod etiam in leuibus delictis fit: in quibus solet quis & infamiæ, & pecuniarum, & aliarum rerum pœ nas subire, vt in princip. & per totum titulum Instit. de pœna temerè litig. & §. fi. Instit. si quadrup. paupe. ibi. nunquam enim actiones prę sertim præsertim pœnales alia aliam consumit. l. nun quam. ff. de priua. delict. & auth. bona damnatorũ damnatorum , cum ibi not. C. de bon. dam. & quod tradit Hieronymus Cagnol. in l. seruitutem, ad fi. ff. de reg. iu. Neq; Neque ad rem pertinet. quod Sotus ait, non
17
* debere pœnam excedere metam aut mensuram damni dati. vnde & si, qui cum effectu occidit vt moriatur par sit, tamẽ tamen , qui non occidit, sed tantùm occidere tentauit, si moreretur, pœna esset maior quàm damnum datum. Sed quid dices in furto? vbi manifestum sit, pœna quadrupli est: si non manifestum, dupli. §. quadrupli, & §. dupli. Inst. de act. & ferè per totum Insti. de vi bon. rap. Quinimmò id tantum abest à vero, quòd potius pœna delicti semper excedit damnum datum, idq́ue ideo fit, vt reliqui ciues sic perterriti à similium facinorum perpetratione abstineant. l. 1. ff. de iust. & iure.
Quinimò hic æqualitas est, Nam qui capitaliter me accusauit per calumniam, tunc & ego & ille sumus in pari periculo, quia si ille mentitis fortè testimonijs probauerit crimen obiectum, peribo, si non probauerit, ipse peribit, ergo sumus in pari periculo, quamuis non in pari culpa, cùm ille esset noxius, ego innocens: ergo longè mitius cum illo, quàm mecum agitur.
Denique aut ille fuit in dolo, & tunc pœna talionis iustissima est, aut in culpa tantùm, & tũc tunc alia mitiore puniendus est, aut nec in dolo neque in culpa, & tunc puniendus non est. Et pœnam talionis contra dolosum accusatorem non imponere, quò liberius impurissimi hominum viros bonos impetant, procedit ab impurissimorum iudicum, aduocatorum, scribarum & similium praua consuetudine & cupiditate, quæ non consuetudo, sed corruptela est.
Loading...