Retenta tamen communi opin. quaeritur, An si quis obligauerit se perpetuo seruiturum vni hospitali donec viuit, talis obligatio valeat? videtur quod sic, quia praestando interesse liberatur. In contrarium videtur hoc casu, quia respub. & ecclesia seu pia causa aequantur regulariter. l. fin. C. de sacrosanct. eccl. sed promittens quis factum reipub. non liberatur praestando interesse. l. fidei commissa. §. fin. ff. de lega. 3. ergo, &c. Dic tale pactum esse validum fauore Ecclesiae, & ita de terminat Inno. singul. in c. inter dilectos, de dona. hoc videtur secundum Doct. in c. inter dilectos, hic allega. prima fronte contra l. cum antiquitas. C. de vsufru. & l. Titia. §. Titio. ff. de condi. & demon. vbi concluditur, quod non potest quis perpetuo suas operas locare, cum sit species cuiusdam seruitutis. hoc tamen non obstante tenetur contrarium, & sic cum opin. Inno. fauore spiritualitatis. Nam seruire Deo non est seruitus, sed maxima libertas. Vnde Claudianus sic cecinit: