Capvt xxv.

Capvt xxv.

Svmmarivm.

SExagesimosecvndo apparet etiam ex nostra principali sententia, quid responden dum sit in illo articulo, quo quæritur, an
1
* cum legibus dispensare liceat, & sanè Dispensare
2
* nihil aliud significat propriè quàm disponere. Vnde Manilius Astron. lib. 1. sic scripsit:
Hoc opus immensi constructum́ constructumque corpore mundi,
Membra́ Membraque natura diuersa condita forma,
Aëris at atque ignis, terræ, pelagi́ pelagique iacentis,
Vis animæ diuina regit, sacro́ sacroque meatu
Conspirat Deus, & tacita ratione gubernat.
Et multa in cunctas dispensat fœdera partes
Altera, & alterius vires faciat́ faciatque ferat́ feratque ,
Summa́ Summaque per varias maneant cognata figuras.
Rursus idem Manilius lib. 2. Astro.
Vt neque deficerent vndæ, ne neque sydera nobis,
Nec cœlum iusto maiúsve minúsve volaret,
Motus alit, non mutat opus, sic omnia toto
Dispensata manent mundo, dominum́ dominumque sequũtur sequuntur ,
Hic igitur Deus & ratio, quæ cuncta gubernat.
Ecce igitur, verbum Dispensata significat idem quod disposita constanter, & quasi incommutabiliter, vel etiam commutabiliter. Idem ferè significat apud Colu. dum ait: Cœ lestes imbres alendis seminibus dispenset. quod & vult Calepinus in verbo, Dispendo. & in eundem sensum Apostolus 1. ad Corint. 9. ait: Dispensatio mihi credita est, hoc est, recta dispositio, nec enim tam se superbire significare voluit, vt elatus feroxq́ue iactaret omnium transgressionem & violentiam sibi fore permissam. & ita S. Thomas, &, qui eum refert, Dominicus Sotus de iust. & iure lib. 1. q. 7. art. 3. aiunt, quòd dispensatio propriè importat commensurationem alicuius communis ad singula. Cęterum Cæterum apud nostros iuris interpretes longè in diuersum sensum vsurpatum hoc verbũ verbum est. Nam passim sumitur pro eo, quod est iura, aut leges transgredi, & inde sæpè disputant, An id sine causa, an demum cum causa fieri fas sit. Secundum priorem sensum si quæreretur, an
3
* princeps, aut gubernator Reipublicæ possit cum legibus dispensare. responderem non solùm posse, sed etiam debere, & necesse habere. Namq́ue vt vmbra corpus, sic principis aut magistratus est leges insequi & custodire (vt fuse in principali sententia nostra ostendimus) ergo si dispensare est rectè, & quoad fieri potest incommutabiliter disponere, par est, vt hi circa leges dispensare teneantur, hoc est, omnia secũdum secundum leges disponere, dispensare, & gubernare.
Cæterùm si dispensatio accipiatur iuxta posteriorem sensum pro legis transgressione, tunc videndum est, an
4
* per Principes vel magistratus, & quibus ex causis fieri possit, aut liceat, & sit firma conclusio, id neq; neque principibus, neque magistratibus licere, nisi quatenus expressim aut tacitè, verisimiliter, aut certò ab eo concessum sit, qui imperium eis commiserit. l. diligenter. ff. mand. §. item is qui exequitur. Institut. eodem titul. l. 3. §. in bello. ff. de re milit. l. si duobus, in fin. ff. de neg. gest. l. qui in aliena. §. libertos. eodem titu. l. si creditor. §. 1. ff. de peculio. dixi in simili de succ. crea. l. 1. §. 4. ad finem. facit l. ille à quo. §. tempestiuum. ff. ad Trebell. expressim, vt in terminis omnium iurium, quæ collocata sunt sub titulo C. & ff. de sent. passi. & resti. & per totum tit. in auth. quibus modis nat. effi. sui. & per totum titulum in auth. quibus mod. nat. effi. legit. & per totum titulum C. & ff. de natal. resti. tacitè, vt in terminis l. 1. ad finem. ff. de const. prin. §. sed & quod principi. Inst. de iure nat. Nam tunc demum intelligo aliquid ex gratia à principe | fieri posse, & contra legum dispositionem, quando verisimile est sub generali commissione sibi à populo data (vt d. l. 1. & d. §. sed & quid principi) id comprehensum fuisse, vel si comprehensum non fuit, quando id erat huiusmodi, vt modò cum ea res agitur. verisimile sit id ipsi principi populum minimè abnegaturum, pro cauto enim haberi debet, quod verosimiliter interrogati respōderent responderent aut concederent. Gloss. communiter ibi, & vbique app. in l. tale pactum. §. fin. ff. de pact. & multa in simili, quæ diximus in lib. 1. §. 4. ad finem, de succ. crea. Verisimilitudo autem colligitur, quando res, de qua agitur, erat modici præiudicij, aut modici momenti, vt (argu. l. scio. ff. de minoribus) plenè disseruimus lib. 1. de suc. resol. §. 7. per totum. Colligiturq́; Colligiturque ea verisimilitudo alijs modis: argu. l. si seruus plurium. §. fin. cum ibi traditis per Doct. ff. de legat. 1. dixi plenè de suc. progressu. lib. 1. in præfat. præsertim in num. 41. cum pluribus sequen. & præ ced. Ius autem intellige de legibus, aut moribus cuiusq; cuiusque ciuitatis. §. 1. Inst. de oblig. ibi, secundum nostræ ciuitatis iura, & in princ. Inst. de offic. iudicis, ibi legibus aut moribus, facit l. omnes populi. l. ius ciuile. ff. de iustit. & iure. §. sed naturalia. Institut. de iure nat. Ergò dispensare ex iustitia omnis princeps & magistratus non solùm potest, sed etiam tenetur. Nam illud comprehenditur sub iurisdictione, quæ est potestas publica cum necessitate iurisdicendi, sed dispensare ex gratia nec licet principibus, nec magistratibus, nisi quatenus à populo eis concessum fuerit expressim, vel tacitè, vel verosimiliter.
Item declara, Nam princeps aut magistratus possunt, debentq́ue ex causa dispensare: nam passim euenit, vt leges, quę quæ in communi vtiles sunt, quibusdam in casibus aut temporibus, aut locis, aut à quibusdam personis obseruari non expediat. Nam ecce legibus Hispanorum sub titulo (de las cosas vedadas lib. ordi.) cautum est, ne extra regni fines quisquam arma, aut equos, aut aurum, argentum, pecuniam numeratam, aut mancipia exportet, néve quis armatus incedat. Quid si quis sit extra regnum profecturus, necesse habet secum ferre pecunias impensæ gratia, vtileq́; vtileque est arma gestare, puta, ensem, archebusium, Ioricam, & similia. Vtileq́ue est secum ferre mancipia. hisce ergò in rebus princeps aut magistratus non solùm potest, sed & (iudice me) necesse habet dispensare. Agnosco enim id fore contra verba legis, ea enim generalia sunt. Sed
5
* quædam leges, quæ obligant ciues (l. 1. ff. de legibus ibi, communis Reipublicæ sponsio, hoc est, promissio, vt plenè exposuimus de succes. progre. in præfat. ad princ.) non tam eos obligant in vim verborum, quàm in vim sensus & mentis. l. non figura literarum. ff. de action. & obligat. l. ita stipulatus, in mag. versicul. Sabinus. verbo, ex mente, vbi notant Paul. Castr. & Ias. ff. de verb. oblig. l. 3. C. de lib. præteri. l. hæredes mei. §. cum ita. ff. ad Treb. l. pater Seuerinam. §. conditionum verba. vbi per Doct. l. quibus diebus. §. dominus. ff. de cond. & dem. l. Labeo. ff. de supel. leg. verba enim (vt Cicero pro Lucio Cecinna author est) inuenta sunt, quæ indicarent, non quæ impedirent nostram voluntatem, probatur in d. l. Labeo, cum simil. suprà alleg. Nec dubium est, quin ad ciuium vtilitatem, non ad eorum læsionem leges fiant. l. 1. & 2. ff. de legibus. c. erit autem lex, quarta dist. vnde cùm primum incipiunt esse noxiæ, licet non desinant, donec abrogẽtur abrogentur , vim legis habere: tamen earum executio interea cessat & impeditur. l. vnic. in prin. vbi plenè per Corneum. C. de cad. toll. l. adigere. §. quamuis. ff. de iure patronat. l. quoties ab omnibus. C. de fideicommiss. dixi plenè de succe. progressu. in præfatio.
Et cessat
6
* quidem earum legum executio quò ad omnes: & sic in cōmuni communi si cœperat esse nociua, quod si non in communi cœpit esse nociua. sed tantùm in particulari, inq́; inque nocumentum descendit ex causa nimis iusta aut necessaria, vt in exemplis iam numeratis, tũc tunc à principe fieri debet dispensatio vel declaratio, vt illa lex eo casu cessare intelligatur: & tunc intelligo quòd ipso iure, vel ipso facto, eo casu cessat executio legis. Sed ad remouendam omnem calumniæ & dubitationis occasionem, vtile est per superiorem eam fieri declarationem. Quòd si ciuis ille priuatus eam legem transgrederetur ex illa iusta causa, quæ superiorem cogeret ad dispensandũ dispensandum (hoc est, ad declarandum, illo casu legem cessare) tunc & si de facto vt legis transgressor accusari posset, nec fortè accusator quasi calumniator iure diceretur, tamen à superiore absoluendus esset: quia & si contra verba, non tamen contra mentem legis ausus aut nixus videretur, nec vt calumniator iustè puniretur accusator, quandoquidem ipse videbat conciuem suum contra legis verba ausum fuisse, nec potest quibuslibet tanta peritia esse, vt mentem legis ipsiusmet verbis contrariam possint percipere aut detegere: in eo ergò vtile erit ciuibus ante legis trāsgressionem transgressionem à superiore impetrare dispensationem, aut legis cessantis declarationem, vt sic tuti sint à similibus accusationibus & molestijs. Meritò ergò & proprijssimè ea legis interpretatio,
7
* quæ ex vera & intima eius mente contra ipsius verbi significationem à superiore fit, appellatur dispensatio, quasi vera dispositio & temperatio, inter proprietatem sermonis legalis, & legis mentem, quæ inter se dissidere videbantur. Nam quòd Manilius in locis suprà citatis dispensare appellauit, alibi temperare dicitur. Vnde Horatius Ode 4. lib. 3. sic cecinit:
Qui terram inertem, qui mare temperat
Ventosum, & vrbes, regna́ regnaque tristia.
Ecce terrā terram inertem temperare ibi nil aliud significat quàm dispensare, aut disponere, id quod idem Manilius moderare alibi appellauit, lib. 2. Astron. sic modulatus:
Ingentem & æqualem moderātem moderantem fœdere molem.
Et paululum inferius ait:
Sic temperat arua
Cœlum, sic varias fruges reddit́ redditque rapit́ rapitque ,
Sic pontum mouet, & terris reddit́ redditque rapit́ rapitque .
Ergo dispensare nihil aliud est, quàm rectè & cum debito temperamento disponere. Vnde cùm princeps & magistratus teneantur, tanquam legum ministri, custodes, & executores cuncta disponere, secundum leges & iura suæ ciuitatis, consequens est, vt nec sine iusta causa (hoc est, sine tali causa, quæ ex mente legis sit) cōtra contra legis verba dispensare eis fas sit, nec vbi ea iusta causa adsit, possint requisiti à ciuibus eam dispensationem & interpretationem facere desinere, non magis quàm ius reddere desinere. id quod facere nequeũt nequeunt , cùm omnis principatus & iurisdictio inducat necessitatem iurisdicendi, vt suprà edocemur.
Hinc apparet, an
8
* vera sit conclusio doctissimi Dominici de Soto, qui sic scripsit: Ille, inquit, cui regimen incumbit multitudinis, potestatem habet dispensandi super lege humana in casibus certis, & cum personis certis. Dum dixit cum personis certis, significare voluit non cum omnibus id licere. Dumq́ue dixit in casibus certis, significare voluit non in casibus omnibus. Tertiò dum dixit, potestatem habet, significare voluit, id ei necessarium non esse, in omnibus his tribus longè verior est contraria opinio, primum vt cum omnibus personis, in quibus cesset ratio legis, fieri possit, & debeat dispensatio à superiore. Deinde vt non solùm in certis casibus, sed etiam in omnibus casibus, in quibus finis legis cessat, dispensatio fiat. Tertiò, vt tunc non solùm superior possit, sed etiam necesse habeat dispensare, vt isthæc omnia ex superioribus patent, quibus omnibus in specie interrogatus fortè ipse doctissimus Sotus consentiret, quamuis ipsius verba aliud videantur sonare. Idq́; Idque
9
* in dispensatione ex iustitia, diuersum esset in dispensatione ex gratia, quam princeps liberrimè erga vnum potest exercere, & erga alium omittere, puta, natalibus restituere, legitimare, & similia, vt per totos tit. ff. & C. de nat. rest. & in authẽ authen . quib. mod. nat. effi. sui. & quib. mod. nat. effi. leg.
Altera conclusio est ipsius Dominici Soti, quando
10
* causa, inquit, non occurrerit rationi consentanea. atque in bonum commune relata, tunc prælatum pro suo libito dispensare peccatum est, aut infidelitatis aut imprudentiæ: is enim si ex industria fecit, infidus est, vtpotè transgressor muneris sibi commissi, & à se suscepti. Sin autem existimauit dispensare sine causa liberum sibi esse, inscitiæ peccatum est. Quæ cōclusio conclusio & vera est, & confirmat quæ à nobis proximè tradita fuerunt, eget tamen duobus temperamentis, aut limitationibus. Prima, quando ea dispensatio expressim à populo ipsi principi permissa esset in ea specie & similibus. Altera, quando tacitè foret permissa: tacitè autem permissam intelligo, quando vel res, de qua ageretur, modici momenti foret: & hac ratione, vel alia quauis id principi à populo concessum iri verosimile foret, vt suprà edocti sumus.
Quando ex gratia & fieret & fieri posset
11
* dispensatio, vt in legitimatione suprà attigimus, subdit ipse Dominicus verba sequentia: Si prælatus, inquit, non potest sine causa dispensare, fit vt dispensatio nil aliud sit, quàm declaratio causæ, ob quam ratio legis in tali casu deficit. negatur consequentia: nam & si ratio legis in hac persona deficiat, non ideò protinus à legis vinculo enodatur: ita ille, qui errat planè dupliciter, primum dum contendit talem dispensationem mentalem legis declarationem non esse (id quod iam luce clarius ostendimus) deinde dum autumat, quod si
12
* in vna persona vel casu cessat ratio legis, non ideò ille ab illius legis obseruatione ipso facto enodatur, quinimò verissimũ verissimum est ipso facto enodari ac laxari seu liberari quò ad illum casum, quamuis dispẽsationis dispensationis impetratio vtilis esse possit ad molestiam & calumniam vitandam, vt iam edocti sumus, & Sotus intelligendus est, in dispensatione ex iustitia. Nam
13
* dispensationem ex gratia princeps etiam sine vlla causa facere potest, tàm liberè, quàm bona sua prodigere. primùm probat l. 1. ff. de const. prin. §. sed & quod principi. Inst. de iure nat. secundum probat l. sed & si lege. §. contulit. ff. de pet. hær. l. 1. §. & magis. ver. prodegit. ff. si quid in frau. patr. l. quia autem. in prin. & §. 1. ff. quæ in fraud. credi.
Neque ad rem pertinuit, quod ipse doctiss. Sotus, vbi suprà, affirmat, quòd causa ieiunij cessat in eo, qui carnes satis maceratas habet, & nihilominus enodatur à præcepto ieiunandi, quod quidem præceptum, vt ipse significat, ob solam carnis macerationem inductũ inductum fuit. Sed
14
* ipse tripliciter errat, Primum dum existimat ob solam carnis macerationem inductum esse ieiunium, cùm etiam ob mentem in Deum eleuandam præceptum esse constet, vt ex communi Theologorum opinione resoluimus, de succe. prog. in præfa. num. 94. cum seq. tradit Alphonsus de Castro de potest. legis pœnal. lib. 1. c. 5. versic. lex humana, in tertio documento. Deinde errauit, dum in eo, qui carnes satis maceratas haberet, causam ieiunandi cessare autumauit, cùm, vt dixi, supersit altera causa mentis in Deum eleuandæ: nec dubium sit quin quando lex nititur pluribus rationibus, si earum vna supersit, id sufficiat, lex sustineatur, nec ipsius causa cessare intelligatur: quandoquidem ex | toto non cessat. l. si non lex. ff. de hær. inst. §. affinitatis. Instit. de nup. Andreas Tiraquellus de causa cess. par. 1. num. 139. Postremò errauit dum
15
* causa etiam ex toto cessante, putauit legem non cessare quò ad illum articulum & personam in qua cessabat: cuius contrarium verius esse iam ostendimus: quæ omnia procedunt facilius quò ad leges profanas quā quam quò ad diuinas. subdit idem Dominicus Sotus, vbi suprà. In his
16
* autem (inquit) quę quæ meri sunt positiui iuris, dispensatio sine causa à peccato non excusat, veruntamẽ verumtamen dispensatio tenet, tametsi Caietanus loco citato & in sua summa in verbo, dispensatio, neque in his pacatas censet eorum conscientias, cum quibus sine causa dispensatur, & ratio eius est, quòd licet tollatur ius positiuum, superest nihilominus legis naturalis vis, quæ est, ne quis absque causa reipublicę reipublicæ se oneribus subducat. hoc autem nondum equidem mecum constitui quātum quantum valeat. enim verò si exoneratio mea, oneratio esset aliorum, vt cùm quis priuilegium procurat, quo se tributis soluendis absque causa subtrahat, vnde aliorum vergit aggrauatio, peccatum esset mortale. In ieiunijs autẽ autem non est tam planum (nisi vbi exemptus scandalum daret: illo autem cessante, forsan culpa non esset peior quàm venialis, hæc ille.
Quid dicendum? & sanè sunt tres casus, aut enim materia subiecta modici momenti est, aut magni, aut dubitatur. Primo casu sint tres conclusiones: quòd valet dispensatio etiam sine vlla causa, & dispensans non peccat, & dispensatus similiter expers peccati est, Nam hæc est illa dispensandi & gratiam faciendi facultas, quæ omni iure sublimioribus potestatibus concessa esse videtur in his modicis, argu. l. 1. ad fi. ff. de consti. princ. §. sed & quod principi. Instit. de iure nat. iuncta l. scio. ff. de minori. & quæ plenè diximus de succ. resolu. lib. 1. §. 7. Alter casus, quando res magni momenti est, ita vt dispensatio noceat, & tunc sine causa non valeret, siue fiat à Papa, siue ab alio principe seculari, vel ecclesiastico per fundamenta nostrę nostræ principalis sententię sententiæ , quę quæ habet omnem potestatem ad vtilitatem, non ad læsionem concessam videri, ergo dispensans peccare intelligetur, & similiter is, qui tali dispensatione vteretur. Vltimus casus, cùm sumus in dubio, quia vix apparet vtrùm læsionem magnam ea dispensatio induceret, an fortè modicam, aut omnino nullam: & tunc standum est dispensationi, quia cùm nullius sensus esse præsumatur, qui sensum vincat principalem, l. fin. C. de legib. euenit vt in re dubia pręsumatur præsumatur iustũ iustum aut tolerabile, quod à sublimioribus potestatibus gestum fuerit, vel à legislatoribus. l. 1. §. initium ibi, quia moderatam hanc ætatem prætor ratus est, vbi not. Glo. ff. de postulan. l. prospexit. ff. qui, & à quibus. l. non omnium. ff. de legibus. vbi notat Bal. idem Bald. in l. de quibus. ff. de le gibus, & plenè in simili per Andream Tiraquel. in præfat. tracta. de vtroque retra. numero 75.
Ergo si cùm mos aut ius esset positiuum in quadam prouincia missas cum sonorosis cantibus celebrandi, in quodam oppidulo Papa dispensauit, vt sine cantibus celebraretur ob meram rectoris gratiam, licet causa dispensandi ibi nulla fuisset, valeret dispensatio: & tam dispensans, quàm dispensatus expers peccati foret, quia res pauci momenti est. Quòd autem
17
* in principe præsumatur iusta causa, notant communiter Doctores in d. c. quæ in Ecclesiarum, vbi latissimè Fely. in 22. colum. in 5. conclusio. de constitutio. Glo. Barthol. & Doct. in l. Relegati. ff. de pœnis. idem Barthol. in l. conficiuntur. ff. de iure codicillorum. Cynus & communiter alij in l. quoties. & in l. rescript. C. de precibus Imperat. offeren. & in le fin. C. si contra ius vel vtilita. publ. Innocen. in c. ad aures, de temporibus ordin. Iacobus Butri. in l. præscriptione. C. si contra ius vel vtilita. publicam. Bal. in d. l. præscriptione, & in d. l. rescripta, & in l. si testamentum, & ibi Ias. & Doct. C. de testamen. & in præludijs feu. in 9. colum. & in c. ecclesia Sanctæ Mariæ. vt lite penden. Panormita. in c. si quando. colum. finali, de rescriptis. & in c. nisi specialis, colum. 2. de officio deleg. & in c. cùm venissent. colu. 3. de iudicijs, & in c. quanto. in colum. 4. de iureiuran. & in c. cum inter. de exceptio. & in c. cum olim. in 8. colum. & in c. in causis. in 2. notabili, de re iudica. Antonius, & Imo. in c. cum inter, de renuncia. & in c. constitutus. de religiosis domi. & in c. quia plerique, de immunitate ecclesi. Geminia. in c. grandi. in 2. colum. de supplenda negligen. præla. libro 6. Ange. in consil. 368. incipi. Serenissimus princeps. Petrus de Anchara. in consil. 288. incipi. vltra alia. Raphael Fulgo. in consil. 143. incip. Antonius, Salyce. in l. nec causas. C. de appellatio. Marianus Sozi. in consil. 143. incipi. visa bulla. colum. 5. volum. 2. Ludouicus Roman. in consil. 436. incipi. quod indultum. in 4. colum. Nicolaus Milis in Repert. suo, in verbo, princeps. versic. Princeps præsumitur. Philippus Corne. in consil. 199. incip. quanquam: in 2. colum. vbi inquit, ita communiter teneri. Alexand. in consil. 3. incip. visis codicillis. in finali colum. & in consil. 94. incip. Consideratis his. in vltima colum. & in consil. 111. incip. visis instrumentis, in 6. colum. & in consi. 136. incipi. viso & examinato, in 1. colum. vol. 1. & in consil. 146. incip. nec arguendi sumus. colum. 7. vol. 2. & in consil. 155. incip. videretur in cōsultatione consultatione . col. fi. vol. 6. & in con. 101. inci. super primo dubio. col. 2. & in consi. 224. vol. 7. Bartho. Sozi. in consi. 87. in 10. colum. & in consi. 120. inci. Memini me aliàs consuluisse. col. 8. vol. 3. Ias. in d. l. si testamen C. de testamen. & in consil. 105. incip. in causa mota. colum. fin. volum. 1. & in consil. 144. incip. circa | primum dubium. in 3. col. & in consil. 227. incip. Carolus. in 10. colu. & in consil. 223. incip. Præsens consultatio. in 3. colu. & in consil. 236. incip. Viso titulo quæstionis, in 2. colu. volu. 2. Petrus Belluga. in suo principum speculo. in rubric. 46. de donatiuo Curiæ. §. 1. Albert. Brunus in consil. 1. in 2. colum. in fi. Ioannes Campezius in quodam suo consilio posito inter consilia dicti Alberti Bruni, incip. viso themate. Carolus Ruinus in consil. 76. incip. primò est videndum. in 6. colum. & in consi. 143. incip. sic aliàs dixi. colum. pen. volum. 5. Antonius Capycius in Decisionibus Neapolitanis, decisione 51. incipi. in causa Antoniæ, in final. colum. Hippolytus de Marsilijs in sing. 6. incip. in principe. Ludouicus Gozadinus in consil. 5. incip. an in quæstione præposita. col. 6. versi. 7. adduco. & in consil. 41. incip. quæritur an frater, in penult. colu. Stephanus Bertran. in consil. 340. incipi. spectabilis vir, vbi hanc dixit magis communem esse opinionẽ opinionem , vol. 1. & in consil. 340. incipi. Benemeritè. vbi etiam hanc dixit magis communem opinionem, vol. 3. in quibus consilijs hoc limitat atque declarat, & plures authoritates refert & voluit Catelianus Cotta in suis memorabilibus, in verbo, Papa. & Marianus Soz. iunior in consil. 55. incip. Iustissimi iudices, in finali colum. & in consil. 75. incip. Quanquam, in 7. colu. Ergo in dubio etiam in ijs, quæ sunt ex iustitia (in quibus loquitur Sotus, vbi suprà) cùm iusta causa in principe præsumatur, consequẽs consequens fit, vt dispensatio teneat, & nec dispensans, nec dispensatus peccent, quod si constaret non adesse iustam dispensandi causam, magis est, vt dispensatio à principe sæculari facta, non teneat de iure, cùm, vt habet nostra conclusio principalis, omnis princeps subsit legibus: ergò si ea dispensatio ad effectũ effectum perducatur, & dispensans mortaliter peccaret, quod Sotus & Caietanus suprà relati volunt, & dispensatus etiam peccaret, quod Caietanus tenet Soto repugnante, sed vterq; vterque erat dum dispensationem valere existimant, quasi princeps legibus sit superior, cùm regulariter sit inferior, in Papa autem dispensante fortè procederent sententiæ Caietani & Soti. Sed verius est, quod quando ius etiam positiuum erat vtile, cōtra contra id sine causa non potest Papa dispensare: quia eius potestas est ad bonũ bonum , non ad malum, ergo & ipse peccaret, & etiā etiam dispensatus, vt dicam infrà cap. seq. num. 26.
Denique
18
* ex causa dispensari posse variè intelligitur, primùm quò ad ius diuinum, vt plenè per Decium consil. 112. in præsenti col. 2. idem Decius in c. quæ in Ecclesiarum. de constitutionibus. Fernand. Loazes in consil. super matrimonio regis Angliæ, in 2. principali dubitatione, in 2. funda. pro parte affirmatiua. Franc. Curt. consi. 19. viso priuilegio. & cons. sæpè. 20. num. colum. 2. communiter Doct. in d. c. quæ in Ecclesiarum, & in c. post trāslationem translationem , de renunciatione. Vincentius, Ioannes Andreæ, & Abbas in c. proposuit, de concessione præbendæ. gloss. in verbo, exemptus. & ibi Doct. in c. à nobis. decimis. Bart. in proœmio ff. in 6. colu. & in l. ex hoc iure gentium. ff. de iust. & iure, & in d. l. omnes populi. eodem titulo, & in l. rescripta. C. de precibus Imperato. offeren. & in l. finali. C. si contra ius vel vtilitatem public. & in l. 1. ff. de constitut. principum. Albericus de Rosate in 1. parte statutorum. q. 7. Bald. in authentic. ad hæc. C. de vsuris. & in l. 1. C. de iure aureorum annulorum. Alexand. in consil. 249. incip. pro inuestigatione. col. 3. volu. 2. & in consil. 183. incip. perspectis verbis, colum. fin. volum. 5. Marianus Sozi. in consil. 28. incip. circa primum quæsitum. volu. 1. Philippus Corneus in consil. 189. incip. quanquam. col. 2. volu. 4. Felyn. in c. postulasti. col. 15. versic. tertius casus. de rescriptis. & in c. humilis, de maioritate & obed. id quod procedere in omnibus præceptis decalogi, vt ex causa cum eis dispensetur, disseruimus de successionum progressu in præfatione circa principium. Idem
19
* quò ad ius naturale, vt ex causa etiam cum eo dispensare fas sit, ibi docuimus. Vnde & si defensio sit de iure naturali, cum ea tamen ex causa dispensatur, & impeditur per summum Pontificem, ita Alberic. in l. omnes. col. 1. de episc. & cleric. Decius in c. dilecti. colu. 7. de exceptionibus. Nellus in tractatu bannitorum in 2. quæst. secundi temporis. Alex. in l. cùm mulier. colu. 5. ff. soluto matr. Turre Cremata in c. 1. 5. distin. Ang. in l. si sic. ff. de leg. 1. Doct. in §. sed naturalia. Instit. de iure natural. Loazes in consi. pro Marchione de Velez, pag. 337. Vnde ex causa
20
* princeps dispensat, vt non fiat citatio, gloss. notabilis in l. antepenult. ff. ex quibus causis maio. quæ communiter approbatur, vt dixi in d. præfatione, num. 99. Quibus adde omnes Doct. in c. inter quatuor, de maio. & obed. Ioan. Andr. in d. c. 1. de causa possessionis & proprieta. & in additione ad Speculum in tit. de sentent. §. iuxta. versic. est etiam nulla. Bald. in l. 2. C. quomodo & quando iudex. & in l. ne causas. C. de appella. Alexand. in consil. 2. col. 4. volum. 1. Franciscus de Curte in consil. 20. incip. sæpè numero. in 2. & 3. colum. & Matthæus de Afflict. in decisio. Neapol. decisi. 391. incip. Fuit dubitatum, in 2. colu. Et similiter
21
* ex causa princeps dispensat, vt exceptio impediatur, quamuis sit iuris naturalis, vt ex cō muni communi opinione resoluimus in d. præfatione, nu. 109. versic. proinde cum exceptio. Enim
22
* uerò in ijs, quæ sunt de iure positiuo, sine dubio fieri potest dispensatio ex causa, vt suprà disseruimus.
Vnde cùm per inferiorem ex causa dispensetur quò ad ius, siue naturale, siue diuinum, siue positiuum, euenit, vt quamuis
23
* Episcopus sine causa contra ius canonicum non dispenset. d. c. post translationem. & c. fin. & ibi | Hostiensis & alij de officio Archi. ex causa tamen id efficere non prohibetur, per legem si hominem. ff. mand. tradunt Doctores in l. 1. vbi Ias. C. de precibus Imp. offer. idem Ias. in l. nemo potest. 2. lectu. colum. 2. ff. de leg. 1. Fely. in c. 1. fal. 7. de consti. Alex. in rubr. ff. de officio eius. Fely. in c. 1. 3. col. de rescrip. idem Fely. in c. 1. col. 4. de sponsa. Alex. in l. ex duobus. §. etiam. ff. de vulga. Ioan. Baptista de sancto Seuerino in repeti. l. omnes populi, in 38. colum. & ibi Iason in prima lectura. ff. de iust. & iure. Ioannes de Lignano in d. c. at si clerici. & ibi Panormita. & Moder. de iudicijs. idem Panormita. in d. c. fi. de consuetudine Archidiacon. in d. c. licet. de electione. lib. 6. Cardinalis in c. studuisti, de officio legati. Albericus de Rosa. in 1. parte statutorum, in 7. q. versi. quid si statutum. Bald. in repeti. l. 2. ff. de iureiuran. & in additione ad Speculum, titulo de feudis. Roma. in l. 1. ff. de iurisdictione omnium iud. & in consi. 325. incip. quo ad primum, in 2. colu. & in consi. 428. incip. in terminis, infi. colum. & in singulari 486. incip. sed an possit episcopus. Andreas Siculus in d. c. 1. & in rubr. C. qui admitti. in 24. colu. & in consil. 36. incip. sapienter. col. 15. vol. 2. & in consi. 1. colum. 22. & in consil. 76. incip. Illud in medium afferam. col. 3. volu. 3. quod intelligo in dispensatione ex iustitia. nam in ea, quæ sunt gratiæ, etiam sine vlla causa fieri potest dispensatio, quasi tam concessa principibus ea videantur, quàm proprium suum patrimonium, quod prodigere fas esse, suprà ostendimus.
Hinc est, quòd inferior,
24
* & si legem superioris regulariter alterare nequeat. l. minor magistratus. ff. de arbi. l. ille à quò. §. tempestiuum. ff. ad Trebel. l. fin. C. de legibus. tamẽ tamen id intelligitur sine causa, vel generaliter quo ad omnes casus, & personas, & res. Cæterùm ex causa, quò ad res certas, vel personas, in quibus ea causa concurrit, potest. sicq́ue cum Papa
25
* imponat pœnitentiam transferendo votum, eam pœnitentiam episcopus commutare potest. Ita Ludo. Rom. singulari 460. Papa. in c. tempora pœnitudinis. 26. q. 7. l. si quis libellos. C. de appell. idem Ludouicus Romanus consil. 428. in terminis, ad finem. Ias. in l. omnes populi. col. 3. ff. de iust. & iure. Hippolytus Marsi. in l. 1. §. fin. nume. 28. ff. de quæst. idem Marsil. singul. 221. iusta causa. Fely. in c. accusanti. in fine, de accusat. Ias. in l. 1. Instit. 1. C. de precibus Impera. offer. Hippolyt. Marsil. in l. 1. §. sed & si quis. ff. de falsis. col. 1. & singul. 182. iudex. & Nicola. Pigno. in add. ad Romanum d. singu. 460. Qui omnes idem sentiunt in quolibet iudice aut magistratu respectu legis à principe suo, vel à sua republica latæ, mouentur omnes per l. si hominem. ff. mand. Loazes consil. pro March. de Velez, pag. 329.
Hinc est, quòd licet
26
* soli Romano Pontifici videatur licere commutare pias testato rum voluntates, vt in clem. quia contingit, in princ. de relig. domibus ibi, cùm tamen ea, quæ ad certum vsum largitione sunt destinata fidelium, ad illum quidem, non ad alium (salua sedis Apostolicæ authoritate) conuerti debent. Glo. & Cardi. in cle. vt hi qui. §. illi verò, de ætate & qual. verb. annexi. Ex causa tamen episcopus id facere non prohibetur, vt est communis opin. quam tenent Panor. Corsetus & alij in c. cùm accessissent, de const. Abba. & alij in c. cum venerabilis, de except. Lambertinus de iure patro. in prima par. 1. libri. 9. q. prin. arti. 2. facit l. 1. prin. & l. 1. ff. vbi pupillus edu. debeat. Barthol. in. fin. per illum tex. ff. de oper. pub. Alexand. consil. 73. in causa. libro 7. Matthæus Afflictus in c. 1. §. item si fuerit. quibus mod. feu. amitt. Fernandus Loazes consil. pro Marchio. de Velez, dub. 1. pag. 347. id quod etiam ipse Papa absque causa facere non potest, vt ipse ibidem firmat post Bald. & Corneum, quos allegat in l. si testamentum. C. de testamen. Ergo si
27
* ex causa id tam episcopo quàm etiam Papæ licet, sine causa verò neutri eorum fas sit, tunc apparet nullam esse differentiam inter Papam & alios, quod est contra d. clem. quia contigit, ibi, salua quidem sedis apostolicæ authoritate, resp. secundum Loazes, post ipsum Bald. & Corneum, quòd sine causa summo Pontifici de potestate ordinaria minimè licet, sed tantùm de potestate absoluta. episcopo autẽ autem nec de ordinaria, nec de absoluta, quia in inferioribus absoluta potestas non est. Nos autem negamus Papæ sine causa id fas esse, etiam de potestate absoluta, ex nostra principali sententia, quæ habet vtranque potestatem, tam ecclesiasticam, quàm profanam, ob meram subditorum, non ob regentium vtilitatem datam fuisse, sicq́ue potestatem absolutam, hoc est, à legibus enodatam, in nullo principum legitimorum reperiri, constanter adfirmanus adfirmamus , vt suprà plenè edocemur. & differentiam, quam dicta clem. inter summum Pontificẽ Pontificem & reliquos facere voluit, in eo duntaxat est, quòd
28
* in superioribus, qualis est summus Pontifex, semper præsumitur iusta causa, quandiu non probatur contrarium: in reliquis autem non vtique, vt tradunt Felynus & alij in c. quæ in Ecclesiarum. colum. 22. de constit. Glo. Barthol. & alij in l. relegati. ff. de pœnis. Innocen. in c. ad aures, de temp. ord. Barthol. in l. conficiuntur. ff. de iure codicil. Bald. & Ias. in d. l. si testamentum. C. de testa. & Bald. in præludiijs feudorum. colu. 9. & in c. Ecclesiæ sanctæ Mariæ, vt lite pend. estq́ue communis opin. & patet ex relatione Fernandi Loaz. vbi suprà, pag. 370. qui idem sequitur.
Hinc etiam est, quòd
29
* super voto simplici liberum est episcopo dispensare, ita Speculator titu. de legato. §. nunc de episcoporum, versicul. 223. Abb. in c. veniens qui cleric. vel vou. Corsetus in singul. verb. dispensatione. | quod tamen non aliter quàm ex iusta causa intelligendum est.
Hinc etiam est, quòd
30
* & si sit statutum in Ecclesia, quòd in Canonicum non admittatur, nisi nobilis, Episcopus tamen contra id statutum dispensare potest ex iusta causa, aliter non, quod tamen dic, vt per Rom. singul. 491. heri fui, qui (nonnullis tamen repugnantibus) in contrarium inclinat, & sic pars negatiua receptior videtur, vt per Felyn. in c. super eo. 2. de testibus. Philippus Decius in c. at si clerici. §. de adul. colum. 5. de iud. Decius in c. cùm adeò. colu. 2. de rescrip. per Nicol. Pign. in add. ad Romanum, vbi suprà, qui disputant, an valeat tale statutum vel talis consuetudo. Verum est, quòd nobilis virtuosus præ feretur virtuoso ignobili, secundum Doct. in c. venerabilis, de præb. & Bald. in l. nemini, in fin. C. de aduo. diuer. iudi. Sed nobilis
31
* non virtuosus, non præfertur ignobili excellenti virtutibus, secundum omnes, maximè Panorm. in c. venerabilis, vbi per illum text. dicit non valere statuta, quæ volunt Canonicos debere esse nobiles, quia nocent virtuosis ignobilibus. imò dicit idem Ludo. singula. 650. quòd nobilitas scientiæ præfertur nobilitati generis, allegando Cyn. in l. quisquis. C. de postu. & dicit Hieronym. ad Celantiam: Vera est nobilitas, clarum esse virtutibus. & Cassiodorus in Epistolis: Hæc est indubitata nobilitas, quæ moribus probatur ornata. & nobilitas sola est atque vnica virtus. & Arist. 4. Politicorum: Ingenuitas est virtus atque diuitiæ antiquæ. & Senec. ad Lucilium: Animus nobilem facit, cui ex quacunque causa licet supra fortunam surgere. & in lib de morib. Nobilitas est generosus animus. & Claudianus:
Exaltat virtus nobilitate parens.
Ausonius in Solonis sentent.
Pulchrius multò parari, quàm creari nobilem.
Seneca in Hercul. furente:
Qui genus iactat suum,
Aliena laudat.
Ergo quando præstat proprium alieno, tanto præstat nobilitas propria virtute comparata generis nobilitati, quæ interdũ interdum etiam nocere solet, teste Iuuenale Satyr. 8. sic canente:
De quocunque voles proauum tibi sumito libro,
Quod si præcipitem rapit ambitus, atque libido.
Si frangis virgas sociorum in sanguine, si te
Delectant hebetes lasso lictore secureis:
Incipit ipsorum contra testare parentum
Nobilitas.
Denique teste Ouidio ad Pisonem:
Perit omnis in illo
Gentis honos, cuius laus est in origine sola.
Adhuc tamen auctore Cicerone pro
32
* Sestio: Omnes boni semper nobilitati faue mus, & quia vtile est Reipublicæ, nobiles esse homines dignos maioribus suis, & quia valere debet apud nos clarorum hominum senex de Republica meritorum memoria etiam mortuorum.
Denique vt in reliquis omnibus, quæ sunt iuris siue naturalis, siue diuini, siue positiui, per inferiorem ex causa dispensatur: ita quoque & in illo articulo, vt conuentiones seruentur, dispensatum inuenio, licet sit iuris naturalis. Nam, qui factum promisit, dispensatur à lege positiua secundum communem opin. vt non teneatur præcise ad factum, sed satisfaciat præstando interesse, qua in re, quia dubia est, nos disputandi gratia sumus in hac opinione.
Quod in obligationibus
33
* facti quis possit ad factum compelli præcisè.
Contra istam conclusionem, quæ videtur temeraria, faciunt sequentia: Primò tex. vulgatus in l. si quis ab alio. §. fin. ff. de re iudi. vbi dicit text. quod non faciens quod promisit, in pecunia numerata, id est, in interesse condemnatur, si euenit in omnibus faciendi obligationibus: si ergò condemnetur in interesse, ergo non potest compelli ad factum precise, & sic contra conclusionem. Item stringitur alio modo, quia ibi est text. quòd in obligationibus facti post moram succedit obligatio ad interesse. & ita sumant ibi Barto. & alij, modò sic, vt dicis, quòd succedit, ita quod tollatur prima obligatio principalis competens ad factum, & tunc habeo intentum: quia cùm sola obligatio ad interesse supersit, ergo non potest ad factum compelli, quod iam non est in obligatione. Aut dicis, quòd succedit simul cum prima, ita quod vtcũq; utcumque sit in obligatione post moram, & tunc idem: quia ad factum non potest præcise cōpelli compelli : quia debet esse in electioẽ electione debitoris. l. plerunq; plerunque , cum simi. ff. de iure doti.
Secundò principaliter contra conclusionẽ conclusionem facit tex. ad literam in l. stipulationes non diuiduntur, vers. Celsus, de verb. oblig. vbi tex. dicit Tuberonem existimasse, vbi quid fieri stipulamur, si non fuerit factum, pecuniam dari oportere, id est, interesse: ergo non potest ad factum compelli præcise. Item & secundò stringit, quia dicit, oportere, & sic necessitatẽ necessitatem importat quò ad interesse, vt notatur in l. 1. in princip. ff. de iusti. & iur. cum similibus. & sic ad factum non potest compelli præcisè.
Tertiò in contrarium facit l. quotiens quis, de verborum obligation. vbi promittens factum, videtur in defectum promittere interesse, & sic interesse est etiam in obligatione, ergo non potest ad factum præcise compelli.
Quartò in contrarium facit l. fi. ff. si quis in ius vocatus non ierit. vbi si quis iudicio sisti promittit, agendum est cum eo incerti in id, quod interest, ergo non potest ad factum compelli. Præterea ibi dicitur, agendum esse, &c. | & sic loquitur per Gerundiũ Gerundium , quod importat necessitatem, vt notatur in Rubr. ff. de edend. & sic necessariò debet agi ad interesse, non autem quòd ad factum compellatur, & sic contra communem.
Quintò, facit l. eum qui. ff. de iudic. vbi est tex. quod ille qui insulam sibi fieri certo tempore stipulatus est, tempore finito potest agere in id quod interest: ergo non potest debitor compelli ad factum, & sic contra conclusionem.
Sextò, casus excepti, &c. sed multi sunt casus in quibus specialiter quis compellitur ad factum, l. sed hæc. §. prætor. ff. de procu. l. stipulatio. §. sine, de oper. noui nuncia. & l. fideicommissa. §. fin. de leg. tertio. cum simil. ergo in contrarium est ius commune, ergo contra conclusionem.
Septimò, contra conclusionem tenet Bart. in l. stipulationes non diuiduntur, de verb. ob lig. 8. q. quem omnes ibi, & vbique indifferenter sequuntur. & ideo non est opus alijs fundamentis.
Octauò, quia obligatus ad factum, potest alijs committere in multis casibus, in quibus non notauit, in §. ne autem, de cadu. tolle. cum simil. ergo non compellitur præcise.
Nonò, in contrarium videtur tex. ad literam, in l. in stipulationibus. §. operatus, ad finem, de verbo. obliga.
Prædictis tamen non obstantibus potest suaderi contrarium per sequentia, Primò, mitius agitur cum lege, quàm cum homine. l. Celsus. ff. de arbi. cum simili. sed obligatus
34
* ad factum per legem præcisè compellitur ad factum. l. si cum exceptione. §. sed & si quis, quod met. cau. l. stipulatio ista. §. siue autem. ff. de noui oper. nuncia. ergo à fortiori obligatus conuentione hominis debet posse precisè compelli ad factum.
Secundò sic, valet
35
* argumentum de contractibus ad vltimas voluntates. l. seruum filij. §. eum qui chirographum. de lega. 1. l. fin. cum simil. C. de lega. sed in vltimis voluntatibus quis præcisè compellitur ad factum. l. fideicōmissa fideicommissa . §. fina. de lega. 3. ergo idem in contractibus.
Tertiò sic, dispositio legis, testatoris, & contrahentium æquiparantur. l. fin. C. de reb. alie. non alien. cum simili. sed obligatus à lege, vel testatore ad factum præcisè compellitur facere vt modò dixi. ergo idem in obligatione & conuentione hominis, & sic pro conclusione.
Quartò sic, quando in obligationibus facti
36
* est appositum iuramentũ iuramentum , indubitanter quis compellitur ad factum. glo. singul. in l. si pecuniam, in princ. ff. de condi. ob caus. ver. necesse habeas, probatur in c. fin. ne præla. vices suas. modò sic, iuramentum debet intelligi secundum naturam contractus. l. fin. C. de non nume. pecu. ergo de natura contractus est, quòd quis præcisè compellatur ad factum, & sic pro conclusione.
Quintò sic, in obligationibus dandi quis præcisè compellitur ad dandum. l. vbi autem non apparet. §. fin. de verb. obliga. l. si ita. §. si. ff. de contrah. empt. §. sic itaque. Insti. de actio. l. si seruum. §. fin. de verbo. obliga. modò sic, inter obligationem dandi & faciendi non potest dari ratio differentiæ quò ad propositum, vt inquit Bart. in l. stipulationes non diuiduntur. 5. colum. quem Alex. & alij ibi sequuntur. ergo quemadmodum in obligatione rem dari quis præcisè dare compellitur, idem debet esse in obligatione faciendi, quia vbi non est diuersa ratio, non debet diuersum statui. l. fina. C. ad. leg. Falcid. l. illud. ff. ad. leg. Aquil. l. si postulauerit. §. ratio, de adult. cum simil.
Sextò, istam opinionem reperio per glos. in l. stipulatio. §. sin autem, de oper. noui nunciatione. Idem tenet glo. quam ego allego in l. si hi contra quos. C. locati. relata ad tex. & in l. prima. C. de sentent. quæ pro eo. in versic. in alijs. & glos. in l. certi condictio, in princ. ff. si cer. pet. in 4. glo.
Septimò, validum est argumẽtum argumentum de iudicijs ad testamenta. l. qui testamento. §. eum qui. ff. de testamen. vt suprà dixi. ergo à primo ad vltimum de iudicijs ad contractum. Modò sic,
37
* obligatus ad factum explicandum in iudicio compellitur præcisè. l. sed & hæ. §. prætor, de procur. ergo idem in obligato ex contractu. sed hoc bene scirem cauillare.
Restat ad contraria respondendum. primò
38
* ergo non obstat l. si quis ab alio. §. fin. de re iu. nam fateor quod ille, qui non facit, quod promisit, in interesse condemnatur, vt ibi, tamen est intelligendum si actor hoc petat, ali às secus. l. 4. §. hoc autem iudicium, de damno infect. non tamen ibi negatur, quin actor possit agere ad factum, immò poterit agere, & aduersarium ad illud compelli per suprà dicta: & sic non obstat, ibi enim de compulsione verbum nullum, sed solum ibi dicitur quod in obligationibus facti succedit obligatio ad interesse post moram, non quod tollatur prima, imò additur primæ, vt infrà subijciam: ergo debet esse in electione debitoris, argu. l. plerunque, de iure doti. Istud nego, quia argumentum procedit in debitore alternatiuo, sed nos loquimur in debitore, qui copulatiuè tenetur ad duo, scilicet ad factum & ad interesse post moram, quamuis vnica solutione liberetur, & sic argumentum non obstat.
Secundò non obstat l. stipulationes non diuiduntur. vers. Celsus. quia tex. solũmodò solummodò ibi dicit, quod si non fuerit factum, teneatur ad interesse, & hoc ego fateor: tamen ibi non negatur, quin teneatur etiam ad factum, immò tenetur, & ad illud compellitur præ | cisè per supradicta, & sic non obstat. Nec etiam obstat verbum Oportere, quia illud refertur ad debitorem, & fateor quod potest compelli ad interesse, si actor hoc vult, & hoc dicit ibi tex. pecuniam dari oportere, &c. non tamen quod actor hoc petere compellatur, imò est in electione sua, & sic non obstat. Et pro hoc l. 1. C. vt nemo inui. age. &c. Vel aliter potest solui illa l. stipulationes non diuiduntur, & d. l. si quis ab alio. Sed concesso quod illa iura probarent contra conclusionem quod intelligantur quando ille, qui non facit, iam non potest amplius facere, vel quando actoris non interest, quod fiat, tunc enim cogitur ad interesse, non autem ad factum, & ita intelliguntur dicta iura. Sed quando non factum potuisset adhuc facere promissor, vel quando actoris interest, quod fieret, tunc posset debitor præcisè ad factum compelli: ita intelligatur conclusio. Ista fuit solutio Mar. de Fano. qui tenebat hāc hanc partem, quam refert Bart. in d. l. stipulationes non diuiduntur. 8. q. Verùm quia videtur diuinare, & multum restringere illa iura, magis placet alia solutio, quam dedi. cogita de meliore.
Tertiò non obstat l. quotiens quis, de verb. obliga. nam fateor quod promittens factum, videtur etiam in defectum promittere interesse, & sic interesse est in obligatione, tamen an possit debitor ad factum præcisè compelli vel non, ibi verbum nullũ nullum , & sic non obstat.
Quartò non obstat l. fin. ff. si quis in ius vocatus, quia fateor, quod est agendum ad interesse, tamen non negatur quin ad factum possit agi, & debitorem compelli, & sic non obstat. Nec obstat, quod ibi dicitur agendi, &c. & sic implorat necessitatem, quia illud negatur, imò illa Glo. communiter reprobatur, vt alibi dixi, & patet etiam in proposito, quia non potest ad agendum compelli. d. l. 1. C. vt nemo inui. nisi dicas quod compellitur causatiuè, s. si mallet consequi: hoc tamen non satisfacit, & sic teneas quod dixi.
Quintò non obstat l. eum qui, de iudi. nam respondeo dupliciter: Primò quod ibi non dicitur quod quis cōpellitur compellitur agere ad interesse, sed tex. dicit posse agere in id quod interest, &c. & sic nullo modo obstat. Secũdò Secundò , quia posito quod si tex. diceret deberet agere, tamẽ tamen deberet solui vt p̃cedentia procedentia , s. quia debet agere ad interesse, s. nisi velit debitorem compellere ad factum, quod potest per supra dicta. & sic ibi non negatur quin possit agi ad factum, & sic non obstat.
Sextò non obstat quod sint multi casus, in quibus quis compellitur ad factum, tamen nego quod illi sint casus speciales, imò dico quod ex illis casibus, cum alijs quos suprà dixi, fundatur regula, quod quis præcisè compellitur ad factum, & sic non obstat. pręsertim præsertim cùm pro ista parte sint varij casus in numero: ergo illi cùm sint plures numero, debent face re regulā regulam , & si aliqui casus reperiuntur in contrariũ contrarium , illi erunt exceptiones, iuxa Glos. in l. Iulianus. §. item qui furem. ff. de actio. emp.
Vltimò non obstat quod obligatus ad factum potest alij committere. Nam fateor, tamen non obstat conclusioni. nam conclusio vult quod factum præcisè sit implendum, impleri autem potest vel per promissionem, vel per eum, cui ipse commisit ex permissione legis, & sic potius concordat. Vnde dicta conclusio dicit, quod in omnibus obligationibus facti potest quis ad factum compelli præcisè, debet subaudiri ad factum, s. explicandum per promissorem, vel alium. Intentio enim conclusionis est quod compellitur ad factum, & liberetur præstādo præstando interesse: tamen, an factum possit alij committi, est alia materia, de qua in contrarijs.
Retenta tamen communi opin. quæritur, An si quis obligauerit se perpetuò seruiturum vni hospitali donec viuit, talis obligatio valeat? videtur quòd sic, quia præstando interesse liberatur. In cōtrarium contrarium videtur hoc casu, quia respub. & ecclesia seu pia causa æquantur regulariter. l. fin. C. de sacrosanct. eccl. sed promittens quis factum reipub. non liberatur præstando interresse interesse . l. fidei commissa. §. fin. ff. de lega. 3. ergo, &c. Dic tale pactum esse validum fauore Ecclesiæ, & ita de terminat Inno. singul. in c. inter dilectos, de dona. hoc videtur secundum Doct. in c. inter dilectos, hic allega. prima fronte contra l. cum antiquitas. C. de vsufru. & l. Titia. §. Titio. ff. de condi. & demon. vbi concluditur, quod non potest quis perpetuò suas operas locare, cùm sit species cuiusdam seruitutis. hoc tamen non obstante tenetur contrarium, & sic cum opin. Inno. fauore spiritualitatis. Nam seruire Deo non est seruitus, sed maxima libertas. Vnde Claudianus sic cecinit:
Nec vlla libertas gratior extat
Quàm sub rege pio.
Et circa superiora disserit fusè Franc. de Ripa, in l. obligatione generali. colu. 4. ff. de pignori. & hipoth. & Ludoui. Roma. singu. 635. an si quis obligauerit se. vbi multa per Nicol. Pigno. eius additionatorem, facit l. 1. & l. 2. ff. de homine libero exhibendo. & tex. notabilis in l. 1. §. quæ onerandæ. ff. quarum rerum actio non detur. & tex. notabilis in ratione sui, in l. si quando. §. illud. C. de inoffic. testamento, ibi, dum ait, meritis magis filios ad obsequia paterna, &c. facit l. 3. & l. qui pecuniam. ff. de condi. causa data, & l. naturalis, in §. 1. & per totum titulum ff. de præscrip. verbis, & per totum titulum ff. & C. de rerum permut.
Loading...