Capvt xxvi.

Capvt xxvi.

Svmmarivm.

REdevndo ad nostram materiam dispensationis factæ per inferiorem, qualis est omnis Princeps respectu iuris naturalis vel diuini, & qualis est Episcopus respectu iuris canonici, vel quilibet Iudex ordinarius respectu Principis sui, suæúe reipublicæ, cùm edocti fuerimus ex causa fieri posse dispensationes quò ad omne ius, superest, vt videamus
1
* qualis causa quantaúe esse debeat, vt dispensatio teneat: & sanè ea videbitur duntaxat esse legitima causa, quæ verosimiliter ipsum superiorem, contra cuius legem aut præceptum dispensatur, moueret ad id concedendum & respondendum extra mentem suam fore, si eo in casu, quo de agitur, lex sua seruaretur: arg. Glo. communiter ibi, & vbique app. in l. tale pactum. §. fin. ff. de pact. l. 3. C. de inoffi. testa. l. hęredes hæredes mei. §. cum ita. ff. ad Treb. Hinc est, quod in leuioribus aut modicis id fieri posse suprà tradidimus. Idem quando casus est ex frequenter contingẽtibus contingentibus , & superior est in remotis regionibus, vt incommodum esset, eius adeundi gratia homines à negocijs suis auocari, vt per Domi. Sotum lib. 1. de iust. & iure, art. 3. q. 7.
Sexagesimosextò apparet ex nostra sententia (id quod sæpe incidẽter incidenter attigimus) principali, non minus ineptè quàm noxiè vsurpatum passim à nostris fuisse illum vulgarem dicendi modum, vt
2
* in Principibus sit duplex potestas, altera ordinaria, altera absoluta. Nam (si rectè inspexeris) absoluta potestas Principibus non est, non magis quàm priuatis hominibus. Principes enim cōtra contra ius nihil possunt, non magis quidem quàm priuati homines, etiā etiam si plenitudine potestatis, aut potestate absoluta vti velint: quia nulla Principum (siue illi ecclesiastici sint siue profani) potestas est ad malum, sed tātùm tantùm ad bonum, non ad nocendum, sed ad consulendum, iuuandum, proficiendum, & denique ad meram ciuium seu subditorum vtilitatem, non ad ipsorum regentium commodum, vt c. 1. & 2. suprà plenè aduertimus, & plenius de succ. progr. lib. 1. in præf. num. 139. Ergo si quando Princeps adiecerit illam clausulam de plenitudine potestatis, vel de potestate absoluta, perinde erit ac si diceret, de integra potestate sua, id quod in eo vtile duntaxat erit, vt eius magis ac magis declaretur voluntas & animi deliberatio, non vt eius augeatur potentia. sic q́; sicque illa
3
* clausula de plenitudine potestatis, vbi adiecta fuerit, id efficiet, vt quatenus potentia sese porrigebat, eatenus nihilo omnino dempto porrigatur effectus illius actus vel actionis, sed vltra non porrigetur. sicq́ue est perinde ac si diceret Princeps, se id facere ex certa scientia. Nam & clausula ex certa scientia inducit plenitudinem potestatis, Glos. | in c. adhæc, de rescript. quam sequitur, & singularẽ singularem dicit Marc. Mant. dialog. lib. 2. c. 12. Ab. in c. ea quæ, de re iudicata. Felyn. in c. cum inter, de exce. Lancelottus Galia. in l. Centurio. colum. 2. ff. de vulgari. Staphilæus in tract. de vi & effectu clausularum. vers. subsequenter, colum. 2. Ludo. Roma. singu. 364. dixi aliàs. & idem Roman. singulariter in cons. 369. circa primũ primum . Vitalis de Gambanis in tract. clausul. versic. clausula ex certa scientia. Philippus Decius in c. 1. & in c. porrecta, de confirm. vtili. vel inutil. Hippo. Marsilius singul. 84. princeps. Idem Decius consil. 407. colum. final. Hieron. Cagno. & Decius in l. in totum. ff. de reg. iuris. vbi Cagno. & Hippo. vbi suprà, plures alios allegant, ex quorum relatione apparet hanc esse communem opinio. Vnde & si regulariter Princeps
4
* per dispositionem aut præceptum generale non videatur velle præ iudicium facere priuilegijs specialibus, vt in l. si non speciali. & in l. fin. & vtrobique communiter Doct. C. de testam. tamen si adijciatur clausula ex certa sciẽtia scientia (hoc est, quod sciebat priuilegium, & nihilominus generaliter id præceptum seruari voluit) vel dicat de plenitudine potestatis velle se priuilegijs derogare, eis nocebit, posita potentia ex parte principis. ratio differentiæ, quia priore casu non præsumitur velle priuilegijs præiudicare, posteriore autem casu constat præiudicare voluisse: sicq́ue cessat illa præsumptio.
Simillimum est, quod solet dici: Militem
5
* in re dubia non priuilegio militari, sed iure communi vti videri, vt tenent Paul. & Saly. in l. testamento. C. de testamento milit. vbi Fulgo. & Corn. vltim. not. num. 10. Bald. in l. quanquam. C. de eod. tit. per d. l. in testamento, quam ad hoc dicit meliorem de iure. Decius in l. 1. num. 3. & 5. idem Decius in d. l. in testamento. num. 11. idem Decius in d. l. quanquam. num. 20. & ibi Alexand. col. 1. & etiam Salyc. Ripa. in l. Centurio. num. 6. & num. 23. & num. 46. & nu. 49. ff. de vulgari. Curt. Iun. in l. precibus. C. de impub. num. 43. Ias. in d. l. testamento. nu. 6. idem Corneus in d. l. quanquam. vbi etiam Romanus num. 4. idem Romanus in d. l. in testamento. nu. 4. post Areti. ibi in princi. Diacus Couar. de testamen. in c. Raynutius. §. 9. nume. 29. de cuius communis opinionis veritate dic, vt plenè disseruimus de succe. crea. lib. 3. §. 24. nume. 41. cum pluribus præced. & seq. & tamen licet is miles habeat ferè innumera priuilegia, vt per totum tit. ff. C. & Instit. de mili. testam. & alibi sæpè, non propterea dicitur, quod habet ordinariam & absolutam potestatem, quasi ordinaria potestate cùm vtatur, iure communi vsus videatur, & absoluta cùm vtitur iure speciali militum.
Quinimò
6
* militis potestas vtcunque sit priuilegiata, & amplior quàm Paganorum, adhuc dicitur legibus subiecta: quia quibus in casibus non reperitur à lege priuilegiatus nominatim, in illis vtitur iure communi. in l. in fraudem, in fin. ibi quia generalis erat illa determinatio. & ibi not. Bald. ff. de mili. testa. Philipp. Decius consil. 5. Alciatus in lib. quarto paradox. c. 10. idem Decius in l. ex testam. C. vnde liberi. & in l. 1. ff. de reg. iur. & Andre. Tiraquel. ex cuius Doctorum nomenclatura apparet hanc esse communem opinionem in tracta. de præscript. §. 1. Gloss. 10. ad finem. Sic ergò & in specie nostra, licet Princeps
7
* sit magnoperè priuilegiatus, vt plenè de succ. crea. lib. 3. §. 26. cum sequent. disseruimus. tamen eius potestas non ideò dicitur absoluta & legibus enodata & effræna, quia quibus in casibus non reperitur à lege nominatim priuilegiatus, non potest non vti iure communi suæ ciuitatis: cùm eius potestas sit non ad suā suam , sed ad meram ciuium vtilitatem, secundum nostram principalem sententiam suprà probatam. Neq; Neque ad rem pertinet, quòd princeps legibus solutus dicatur, l. princeps. ff. de legi. cum similibus, nam ad id suprà responsum est.
Denique
8
* plenitudine potestatis in re dubia Princeps vti non videtur. Ita Innocen. in c. innotuit, de electione. Bal. in l. si testamentum. C. de testamentis. Ludouicus Romanus in l. 1. §. nunciatio. colum. 3. ff. de ope. noui. nunc. Marcus Mantua dial. lib. 2. c. 22. Angel. in l. benè à Zenone. C. de quadr. pręscript præscript . Romanus in d. sing. 764. & ibi Nicolaus Pig. Hippoly. Marsilius singul. 84. Princeps. Ant. Butrius in c. dudum. 2. de decimis. Franciscus Aretinus consil. 15. colum. 4. Philipp. Decius & Hieronymus Cagnolus in l. in totum. ff. de reg. iuris. id quod non satis tutum esse illicò dicemus.
Limita vt non procedat quando actus à
9
* Principe factus de potestate ordinaria non posset valere, sed tantùm de plenitudine potestatis. Ita Paulus Castrensis in l. ex imperfecto, in fine. C. de testamentis. Alex. in l. quanquam. C. de mil. testa. Hippol. Marsil. in d. l. singul. 84. Decius in c. quoniam. Abb. colu. 6. de officio delegati. Felyn. in c. 1. 9. colum. de constitutionibus. idem Felyn. in c. cum inter. de exceptionibus. colum. 5. Decius consil. 11. quoniam. colum. fi. lib. 1. idem Decius cons. 77. viso puncto. col. 4. Fernandus Loazes in l. filiusfam. §. diui. num. 461. ff. de legat. 1. Marc. Mantua, vbi suprà. Felyn. in c. in causis. colu. 2. de re iudicata. Bonon. singula. 74. princeps.
Deinde limita, vt
10
* ex iusta causa principi liceat vti plenitudine potestatis. Ita Innocen. per text. ibi, in d. c. innotuit. Angel. in l. benè à Zenone. Bald. in l. 2. C. de sentent. ex per. reci. Ioann. Andr. in c. cùm venissent, de iudicijs. Alexand. consil. 2. visis. colum. 4. lib. 1. Marc. Mant. vbi suprà. Hieronymus Cagnol. in d. l. in totum. num. 3. aliter enim dissipa| tio diceretur. ita Archi. in c. consequens. 2. dist. Ioan. Andreæ in c. de multa. colum. 5. de præb. Mar. Man. vbi suprà. Ias. consi. 8. colum. 7. inter consilia feudalia, quod suspectum esse proximè apparebit.
Hinc est, quod
11
* quando Princeps vtitur plenitudine potestatis intelligitur de bona & laudabili, non de vituperabili. Vnde si cum hac clausula det licentiam apprehendendi possessionẽ possessionem propria authoritate expulso quolibet possessore, intelligitur de iniusto, non de possessore legitimo. Ita Bal. consil. 345. ad euidentiam. colu. 1. lib. 1. & Marcus Mantua, vbi suprà.
Denique
12
* etiam si Princeps vtatur plenitudine potestatis, non poterit proprium contractum violare. Ita Bal. in c. 1. §. ad hæc. colum. 5. de pace firma. in feudis. Pau. Castren. in l. digna vox. C. de legibus. Marcus Man. vbi suprà. de quo ipsi mirantur, cùm Princeps quempiam iure suo priuare possit. l. item si verberatũ verberatum . ff. de rei. vend. quo casu dominium non interuertit, sed solam possessionem trāsfert transfert , secundum eum, post Florianũ Florianum in l. seruitutes. 3. col. 2. ff. de seruitutibus.
Denique
13
* istorum omnium veritas pendet ab intellectu l. Princeps legibus. ff. de legibus. §. fi. ff. quib. mod. testamen. in fi. l. ex imperfecto. ff. de lega. 3. l. ex imperfecto. C. de testamen. l. si hæredum. C. de inoffi. testa. cum similibus. l. 1. ff. de constit. princi. §. sed & quod principi. Inst. de iure na. in quibus iuribus habetur, Principem legibus solutum esse, sicq́ue contra leges posse dispensare in gratiam eorũ eorum , quibus beneficium facere libuerit. sicq́ue ex testamento imperfecto eum posse hæreditatẽ hæreditatem capere si libuerit, quamuis sponte sua soleat tales hæreditates remittere, sicq́ue ex testamẽ to testamento minus solenni legatum sibi relictum sponte sua negligit, licet si vellet vti stricto iure, id capere fas esset. sicq́ue ex testamento, in quo filius fam. non iustè exhæredatus esset, posset Princeps hæres ibi institutus hæreditatem capere: licet id sponte sua dum erga tales filios benignus esse vult, negligere soleat. sicq́; sicque pę nas poenas delinquentibus remittere & potest & solet. l. 1. & per totum. C. de senten. passis & resti. Sicq́ue in contractibus eius emptio & venditio valeret sine precio, contra tex. in prin. Inst. de emp. & vendi. Eiusq́ue locatio & conductio sine mercede certa, contra id quod habetur in princ. Insti. de loca. & cond. Ipsiusq́ue stipulatio valeret sine verbis, contra l. 1. in princi. ff. de verb. oblig. valeretq́ue, licet esset diuersitas inter interrogationem & responsionem, contra d. l. 1. §. si quis simpliciter. Et sic etiam emphyteusis contractus ab eo celebratus sine scriptura valeret, licet in reliquis priuatis non ita, vt notatur in l. 1. 2. & 3. C. de iure emphy. testamentumq́ue ab ipso factum valeret, etiam si omni legum obseruatione & solennitate ca reret. l. omnium. C. de testamen. Eiusq́ue sententię sententiæ & iudicia valerent, etiam si iudiciorum solennia seruari desierint. l. & hoc Tiberius. ff. de hær. instit. tradunt communiter Doct. in dictis locis, diximus plenè in libro 3. de succ. cre. §. 26. per totum, cum §§. seq. & de succes. progr. in præfat. numero 183. cum sequen. secundum quæ cùm omnia sibi liceant, omniumq́ue legum transgressiones facere possit, videntur suspecta esse omnia, quę quæ suprà disseruimus, negantes, coangustantes, restringentesq́ue eius potestatem. Quid dicendum? varij varia dicunt in d. locis, alij mirantur. Nullus vnquam in cuius scripta inciderim scopulum attigit: aut etiam proximè ad rei medullam accessit. Nos autem aduertimus, quod
14
* omnes homines iure naturæ & gentium vtimur, regimur, & subiacemus, à quo minimè recedere fas est: nisi ob aliquam peculiarem vtilitatem, quæ cogit, aut suadet nos ad positiuum ius transuolare. l. omnes populi. ff. de iust. de iure. §. sed naturalia. Inst. de iure nat. diximus suprà plenè, & non nihil de succ. progr. in præfa. nume. 20. cum seq. Populi autem & possunt & solent ius ciuile sibi constituere ob aliquas peculiares vtilitates, vel necessitates. per quos ius ciuile aliquid iuri naturali vel gentium additur, vel detrahitur, vel mutatur, vel declaratur. l. ius autem ciuile. ff. de iust. & iur. sic & ius prætorium factum fuit iuris ciuilis addendi, detrahendi, mutandi, aut declarandi gratia. tex. in princi. Insti. de bonorum poss. Sed quia non rarò euenit vt id
15
* ius ciuile noxium esse incipiat, aut parum vtile, aut vix fortè tolerabile. d. prin. Inst. de bon. poss. per Bald. in l. non omnium. ff. de leg. & in l. de quibus. colu. 10. eo. tit. plenè per Andr. Tira qu. in præfa. tract. de vtroque retract. numero 75. arg. l. prospexit. ff. qui & à quibus. l. vn. in princ. C. de cad. tollendis, & in §. & cum lex, eodem titu. ideo populus Romanus, qui Imperatori omne suum imperium contulit. d. l. 1. ff. de const. princi. d. §. sed & quod principi. Instit. de iure naturali. omnimodam laxitatem, arbitrium, libertatemq́ue circa ius ciuile suum & peculiare Imperatori concessit, vt non magis ciuilibus legibus subiaceret quàm si eæ latæ nunquam fuissent: circa ius autem naturale, vel gentium, eam laxitatem Principi suo populus non concessit, quia nec concedere posset, cùm ea iura sint incommutabilia, d. l. omnes populi. ff. de iust. & iure. d. §. sed naturalia. Institutio. de iure natur. l. eas causas. ff. de cap. dimi. §. minus ergo. Insti. de hære. ab intest. Modò sic, nobis agentibus de natura & potentia omnium totius orbis Principum, nullum negocium facit ea conuentio peculiaris, quæ inter populum Romanum & Principem suum habita est, præsertim cùm iam ostenderimus vani capitis esse, existimare populo aut Principi Romano subiacere reliquas gentes. Sed & ipsum ius ciuile & pecu| liare Romanorum nullum impedimentum nostris sententijs & assertionibus facit, non solùm quò ad reliquas gentes & regiones Romanis non subiacentes, sed nec etiam quò ad ipsos Romanos eorúmve populum, aut imperium, quia quod attinet ad ius ciuile duntaxat, non autem quod attinet ad ius naturale diuinum vel gentium principis sui arbitrio commiserunt. Secundum quæ apparet verissimum esse, principem
16
* regulariter non posse proprium contractum transgredi, etiam si vtatur plenitudine potestatis, quia eius potestas vtcunque plena ad id sese non porrigit, cùm contractum violare nefas sit iure naturali & gentium. l. 1. ff. de pact. §. per traditionem. Instit. de rerum diui. l. 1. ff. de const. pecu. & ita tenuerunt Bald. in c. 1. §. ad hæc, de pace fir. in feu. Pau. in l. digna vox. C. de legibus. Marcus Mantua Dialogorum c. 22. lib. 2. Bart. & alij in l. omnes populi. q. 3. princ. ff. de iusti. & iure. Bald. & Paulus Castrensis in l. fin. C. de trans. Bald. in l. qui se patris. C. vnde lib. Bald. consil. 318. lib. 1. Alexand. consil. 101. lib. 1. & consil. 361. nec arguendi. lib. 2. Decius in c. 1. colum. 1. de proba. Fernan. Loazes in consil. pro Marchione de Velez, pag. 30. ex cuius relatione apparet, hanc esse communem opin. vt suprà incidenter attigimus. Sed Paulus in d. l. digna vox, & Marcus Mantua, vbi suprà, mirantur id vt desinat principi licere, quandoquidem ei licet re & iure suo subditum priuare. d. l. item si verberatum. Et respondent id quò ad possessionem tantùm, non etiam quò ad proprietatem intelligendum, quod nihil est, quia princeps cum causa potest etiā etiam quò ad proprietatem subditum re sua priuare, sine causa autem nec etiam possessione eum priuare fas est: quia ad iuuandum, consulendum, & proficiendum, non ad nocendum ei potestas data fuit, vt suprà c. 1. ostendimus, & attigimus controuersiarum vsu frequen. lib. 1. c. 1. & suprà etiā etiam diximus. Vnde
17
* ex iusta causa posset sine dubio princeps contractum suum transgredi, licet Paulus, & Marc. Mantua suprà relati contrarium existiment, & ita in specie quod ex iusta causa princeps possit contractum suum transgredi etiam iuratum, tenent (vt per verba sequentia firmat Loazes, vbi suprà, pag. 317.) communiter Doctores in d. c. quæ in Ecclesia. de constituti. & in c. in nostra, de iureiurand. & voluit Gloss. notabilis in c. in his rebus. in Gloss. fi. in fine. 11. distinct. Panormita. & Doctores in c. dilecto. colum. 3. versic. extra Glossam oppono, de præbend. Cardinalis, & Ioannes de Imola in c. nouit. de iudicijs. Idem Ioann. de Imola post Antonium de Butrio in c. cum M. de constitut. Bald. in l. fina. ff. de Senatoribus, & in l. donationes, quas diuus. C. de donatione inter virum & vxorem. & in l. clari. C. de fideicommiss. & in additione ad Specul. in titu. de sentent. in 23. col. versic. sententia quandoque fertur. Geminia. in c. 1. de const. lib. 6. Ang. in l. 2. ff. de his, qui sunt sui vel alieni iuris. Ludo. Roman. in consil. 352. incip. Quæritur primò, nunquid Auinionenses, in penul. colum. & in cons. 436. in 5. & 6. col. Alex. in d. cons. 101. incip. visis instrumentis exemptis. col. 4. in fine. vers. 2. principaliter. vol. 1. & in cons. 361. incip. nec arguendi sumus. colum. 5. & 6. vol. 2. & in consil. 54. inci. viso puncto. col. pe. vol. 4. & in cons. 224. incip. in re tam graui. col. pen. vol. 6. vbi consuluit, posse principem ex causa contra suam obligationem iuratam venire. Barth. Sozi. in cons. 4. incip. super quæstio. quæ vertitur. col. 3. & vol. 3. vbi inquit, ita Doct. communiter tenere post Cyn. in l. fina. C. si contra ius vel vtilitatem publicam. Idem Sozin. in consi. 86. incip. visis. colu. fin. vol. 4. Ias. in consil. 1. colu. 5. in princi. & in cons. 56. incip. circa primum scilicet priuilegium. colum. penult. in fin. vol. 1. & in cons. 227. incip. Carolus. col. 12. volum. 2. Matth. de Afflict. in decisionibus Neapolitanis, in d. decis. 361. incip. Monasterium. in 2. col. Ludo. de Gazadinis in consil. 5. incip. An in quæstione proposita, in 6. colu. & Carol. Ruinus in cons. 91. incip. Quæritur, & in dubium reuocatur. colum. 2. & in cons. 229. incip. visa licentia. colum. 1. volum. 1. pro quibus facit text. in c. cùm inter, de renunciatione. & in d. c. in nostra. & in d. l. item si verberatum. ff. de rei vendicatio. & in d. l. venditor. §. si constat. ff. communia prædiorum. & in l. si priuatus. ff. qui & à quibus. & in l. quod semel. & ibi Bart. & Doct. notant. ff. de decretis ab ordine facien. & quod notat Cardinal. in consil. 86. incip. Dominus Nicolaus. vbi consuluit, non solùm principem, verùm etiam quamlibet vniuersitatem posse venire contra suum statutum, quod in cōtractum contractum transiuit, quando propter publicam vtilitatem contrauentum fuit, vel ob aliquam aliam iustam causam.
Cùm ergò
18
* plenitudinis potestatis appellatione, de bona & laudabili, non de vituperabili potestate intelligatur, & potestatis ordinariæ in principe eadem sit significatio, apparet inter vtranque nullam esse re vera differentiam, vt ex Bald. consil. 345. Ad euidentiam. col. 1. lib. 1. & Mar. Mant. d. c. 22. vt suprà retulimus. Vnde
19
* apparet errasse Bald. Ioannem Andre. Alexand. Hieronymum Cagnolum, Archidi. Ias. & alios, quos suprà retulimus, tenuisse non aliter quàm ex iusta causa licere principi vti plenitudinis potestate, cùm re vera ea vti ipsi ex liberrimo & effræno arbitrio fas sit ac liberum, cùm neque in contractibus, neque in vltimis voluntatibus, neque in iudicijs, neque in reliquis, de quibus suprà mentionem habuimus, teneatur legum solennia obseruare, non magis quàm si eæ leges latæ nunquam fuissent, nec causa ab eo exigenda sit in legitimationibus, aut in minorum delictorum pœnis remittendis, | vel saltem temperandis, vt per totum ti. in auten. quib. mod. nat. eff. leg. & per totũ totum in auth. quib. mod. nat. effi. sui & per totum C. de sentent. passis. Nec etiam in gratijs faciendis, vt in terminis l. 1. ff. de constit. prin. §. sed & quod principi. Institu. de iure natur. vt enim à milite non esset quærendum, quare iure communi vti desinat, & maluerit vti iure speciali militum, vt suprà diximus, vtq́ue
20
* ab hominibus priuatis non est quærendum quare rebus suis abutantur, id quod eis liberum est, dummodò id ipsis tantùm non etiam alijs considerabiliter noceat. l. sed & si leg. §. consuluit, ibi, dum re sua se abuti putāt putant . ff. de pet. hær. l. quia autem, in prin. & §. 1. ff. quæ in frau. cred. l. 1. §. & magis. verb. prodegit. ff. si quid in fraudem patroni. l. is cui bonis. ff. de verbo. obliga. iuncta communi opin. Doctorum. ibi existimantium, eam legem procedere etiam in prodigo manifesto, antequam sibi esset bonis interdictum. ita principi liberum est plenitudine potestatis ad libitum vti, quādoquidem quandoquidem ea non porrigitur ad iniquum, aut ad id, quod alteri sit iniurium considerabiliter. Considerabiliter dixi, qui cum sine vlla causa, sed ex mera gratia & arbitrio legitimum facit spurium, vt is possit patri succedere, certè & si per hoc dā num dannum fiat eis, qui eo non legitimato illius patris hæredes forent: id damnum in consideratione non est, vt plenè ostendimus libro 1. Cō trouer Controuer . vsu frequentium c. 1. Quia vt in regula iuris est, nemini facit iniuriam, qui vtitur iure suo, Princeps autem hoc casu vtitur iure suo, ergo nulli facit iniuriam. Et iunge hic, quæ circa dispensationem ex gratia diximus suprà c. proximo.
Hinc etiam
21
* apparet, aut suspectum esse, aut declaratione temperandum, quod Doct. quàm plures suprà relati contendunt, nempe principem nunquam videri vti plenitudine potestatis in re dubia. Nos autẽ autem aduertimus, plenitudinem potestatis in principe nihil aliud esse, quàm quædam potestatis priuilegiata, priuilegia autem vnicuique data esse ad suam vtilitatem cōstat constat . Ergo vt in reliquis hominibus actus fieri & interpretari solent ad eorum vtilitatem (nam nihil tam naturale esse, quàm vnumquenque sibi velle consulere, suprà ostendimus, & probat l. 3. ff. de mil. testamen. l. vt vim. ff. de iust. & iure) ita quoque & in principe, & in milite, & in reliquis personis priuilegiatis hæc interpretatio facienda est, vt quò magis ac magis sibi prodesse possunt, eò magis ac magis sibi prodesse velle videantur, d. l. 2. ff. de mil. testam. vt in milite edocemur, lib. 3. de succ. crea. §. 24. nu. 41. cum plu. præced. & seq. Ergo plenitudine potestatis princeps vti videbitur, non solùm quando actus aliter non posset valere (id quod Doct. suprà relati falsò opinantur) sed etiam si valere aliâs posset; si tamen vtilius est ipsi principi se plenitudine potestatis vsum videri. Quod obtinet, si modò
22
* aptè dici potest principem plenitudine potestatis aliquo casu vti. Nam aptius diceremus (vt in milite) quod interdũ interdum vtitur iure priuilegiato, & sic speciali, interdum iure communi. Iure priuilegiato vtitur quando prætermittit solennia legum siue in testando, siue in contrahendo, siue in iudicā do iudicando , vt varia exempla iam exposuimus, vel quando legitimat, vel restituit natalibus per totum titu. ff. & C. de nat. restit. & quib. mod. nat. effi. sui. in authen. & authent. quib. mod. effic. leg. vel quando restituit condemnatum. C. de sent. pass. per totum. Iure communi vtitur quando legum solennia obseruat argumentum, l si quando, in prin. C. de inoffic. testam. quando autem nostrum nobis aufert, iuxta d. l. item si verberatum, cum simil. ff. de rei vend. tunc non tam iure speciali quàm iure communi vsus videtur. Nam id facere nequit, nisi ob publicam vtilitatem, quàm ob causam idem cuique summo magistratui fas esset. Ideò suprà diximus tempore publicæ necessitatis iudicibus licere ditiores compellere ad pecunias suas mutuandas, diximusq́ue id cuique populo libero fas esse, tuncq́; tuncque nostrum nobis ablatum videri, quasi ex nostro contractu & consensu, qui simul ac vitam politicam popularemq́; popularemque societatem agere voluimus huius animi & consensu fuisse visi fuimus, vt nostra ad publicas necessitates subleuandas conferamus. Similimũ Similimum est
23
* quod qui delinquit, pœna legali sese subiecisse videtur. l. Imperatores. ff. de iure fisci. ibi, tu te huic pœnę poenæ subiecisti. l. fin. C. ad legem Iul. maie. ibi. quodammodo sua sponte punitur, estq́ue communis opin. vt dixi in libro 1. de succ. crea. §. 10. num. 665. Ergo dicere Principem non debere plenitudine potestatis vti sine causa, esset perinde ac si diceremus, militem suis priuilegijs vti non debere sine causa, quod longè à mente iuris alienum est, cùm vterque iure suo speciali & priuilegiato tam liberè & nulla requisita causa vti possit, quàm iure communi & non priuilegiato, in quo causam desiderari nullus vnquam dixit.
Confirmantur sententiæ nostræ, quia
24
* quando princeps solitum ordinem iudiciarium non seruat, dicitur vti plenitudine potestatis. Glo. & Panor. in c. ad petitionem, de accusa. Mar. Man. Dialog. lib. 2. c. 22. id quod liberrimè, vt suprà diximus, facere ei licet, nulla causa (vt constat) requisita. Nos autem commodius aptiusq́ue dicimus id de potestate ordinaria esse eademq́; eademque priuilegiata, licet agnoscamus nihil referre si eam plenitudinem potestatis appellare libitum fuerit. Ergo
25
* quòd hac plenitudine potestatis Romanus populus vsus nunquamfuerit, verosimile non est nec fortè possibile (si eam accipias, vt nos accipimus) quamuis id adfirmet Bald. de pace Constan. colum. 23. verb. non obstat. | vt & Marc. Mant. nulla tamen fretus ratione attigit, vbi suprà.
Ex his ergò apparet, eos vehementer errasse, qui scripserunt,
26
* Summum Pontificem, licet de absoluta potestate, hoc est, de plenitudine potestatis possit iuri scripto derogare: de potestate tamen ordinaria id non posse. Ita Innocen. in c. innotuit, de elect. Bald. in l. si testamentum. C. de testa. Marc. Mant. vbi suprà. Bald. in l. benè à Zenone. C. de quadri. præscrip. idem Bald. in l. bonorum. C. qui admitti. Ludo. Rom. in l. 1. §. nunciatio. col. 3. ff. de oper. noui. nun. Id quod minimè procedit. Nam siue adsit iusta causa, id sibi fas est, tam de potestate ordinaria, quàm de plenitudine potestatis (hoc est, ei licet de potestate ordinaria, non secus quàm de plenitudine potestatis) siue non adsit vlla iusta causa, id intra terminos, quos præfiniuimus illi regulæ, quæ habet, principem legibus solutum esse, sibi licebit de potestate similiter ordinaria, non secùs quàm de plenitudine potestatis. Cæterùm extra illos terminos (quale esset cùm aduersaretur iuri naturali, diuino, vel gentium, id sibi minimè liceret de plenitudine potestatis, non magis quàm de potestate ordinaria, vt patet ex superioribus. Iuri autem positiuo sine causa derogare non poterat si vtile erat, aliàs sic: Ratio, quia ad bonum, non ad malum habet potestatem: vt habet nostra princip. conclusio, licet contrarium velit Sotus, vt dixi suprà cap. præcedenti, num. 16.
Denique illa
27
* clausula consueta in priuilegijs principalibus, vel pontificijs, scilicet supplentes de plenitudine potestatis, refertur ad iuris solennia, non autem inducit dispensationem, quò ad ius diuinum, naturale, vel gentium: secundum Marc. Mant. vbi suprà, post Cardinal. in Clem. 1. §. cæterùm, de re iudicata.
Denique quod
28
* iam sæpè (post Bar. Gloss. & alios in l. relegati. ff. de pœnis) diximus in principe causam præsumi, id adeò procedit, vt in contrarium probatio non admittatur, secundum Pet. Anch. consi. 288. vltra alia. Raph. Fulgo. consil. 143. Anto. & Fern. Loazes consil. pro Marchione de Velez, pag. 371. qui alios plures allegat. facit, quia vt res iudicata pro veritate habetur, nec in contrarium probatio regulariter admittatur, vt tandem sit aliquis litium finis. l. res iudicata, vbi nota Docto. ff. de re iudic. ita & idem in Principe admittendum est, quod libenter admitterem, quando Princeps quid iudicaret, non sic aliàs, quando citra causæ cognitionem quid contra ius diuinum, naturaléve, aut gentium præciperet, aut dispensaret. Nam tunc satis superq́ue esse debet, si iusta causa præsumatur absque eo, quod etiam probatio in contrarium non admitteretur, id enim esset fores tyrannidi aperire.
Quinimò
29
* etiam si id faceret cum summa causæ cognitione & deliberatione (quale esse solet in legibus ferendis, iuxta cap. erit autem lex. 4. distinct. l. humanum. C. de legib.) adhuc probatio in contrarium admittitur, vt manifestetur, si iniquum aut iniurium sit, ideoq́ue etiam si constitutionem, vtcunque ex certa scientia faceret, per quam ius alterius læderet, ea neque in foro iudiciali, neque in foro conscientiæ seruanda esset. Ita Innocentius & Doct. in c. quia plerique, de immunita. Ecclesiarum, & in c. 1. eod. titul. Cynus in l. benè à Zenone. C. de quadr. præscriptio. Ias. consil. 1. lib. 1. colum. 9. Fernandus Loazes sibi contrarius, vbi suprà, pag. 54. id quod planè deducitur apertè ex nostra principali sententia, quæ habet omnem principatum ad ciuiũ ciuium , non etiam ad ipsorum Principum vtilitatem creatum fuisse. Nec dubium est, quin nisi contra gesta Principis liceret iniuriam illatā illatam probare, esset plusquam manifesta seruitutis imago, & tyrannidis ansa & occasio. Item amplia, vt
30
* in Principe iusta causa præsumatur, etiam quando contra ius diuinum dispensat, puta in summo Pontifice. Anto. But. & Ioan. Imol. in c. 2. de renunc. & Fernan. Loazes, vbi suprà, pag. 173. versic. quæ causa. Vnde quando Papa dispensat super voto, vel iuramento, idem erit secundum eosdem. & idem voluerunt Ant. Butr. & Ioan. Imolen. in c. nam concupiscentiam, de consti. Caro. Ruin. cons. 148. visis quibusdam. col. fin. lib. 4. Fernan. Loazes, vbi suprà: ita tamen vt in omni disputatione, quæ fit contra ius naturale, diuinum, vel gentium, in quo agitur de præiudicio tertij, probatio contra præsumptam iustitiæ causam admittatur: vt proximè ostendimus, id quod iustificatur, eò quod quando
31
* princeps etiam de plenitudine potestatis dispensat, vel facit contra ius tertij, ea non tam potestatis, quàm tempestatis plenitudo dicitur. ita Aymō Aymon . Crauet. de antiqui. tempo. par. 1. nu. 3. vers. non omitto. & Fern. Loazes, vb suprà, pag. 54. num. 65. Maria. Sozi. iunior cons. 65. in causa occurrenti. lib. 2. Barthol. Sozin. consi. 120. memini. colum. pen. lib. 3. Card. in Clem. pastoralis, de re iud. Ioan. Iacob. de Leonardis inter consilia Bruni cons. 117. col. fi. Barthol. Sozi. consil. 164. visa bulla, lib. 2. Ergo apparet, nihil interesse inter plenitudinem potestatis, & potestatem principis ordinariam, quandoquidem earum neutra ad præiudicium tertij considerabile porrigi, aut superbire potest, nisi quatenus principibus per iura suæ ciuitatis permissum reperitur, id quod etiam sub ordinaria potestate complectitur. Facit quod Senec. in Troa. ait:
Minimum decet libere, cui multum licet.
Et Ausonius in Cleoboli sentent.
Quantò plus liceat, tantò libeat minus.
Loading...