Capvt xxvii.

Capvt xxvii.

HActenvs de dispensationibus, quæ contra iura fiunt per homines. Quid
1
* autẽ autem ab ipso Deo Opt. Maximo? puta,
2
* An pręcepta præcepta Decalogi ab eo sint dispensabilia. Mouet quæstionem, quòd ipse nihil mali facere potest, quia & si sit omnipotens, tamen malum facere posse, potentia non est, sed potius infirmitas non valens abstinere à malo, vt tradunt Dominic. Sotus post diuum Thomam & alios ibi relatos de iusti. & iur. lib. 2. q. 3. art. 8. diuus Augustinus in c. principium. §. charitas, de pœni. distinct. 2. Raphel Fulgo. consil. 61. Domina Catherina colum. penult. Curtius Senior consil. 73. colum. 29. Aymon Crauettus de antiquit. part. 1. num. 3. versic. non omitto. Dixi lib. 1. Controuersi. vsu frequen. c. 1. nume. 5. Quibus adde Fernand. Loazes consi. pro Marchione de Velez, pag. 54. num. 65. Maria. Sozi. Iuni. consil. 65. in causa occurrenti. lib. 2. Bartho. Sozi. consil. 164. Visa bulla, colum. 8. lib. 2. Idem Sozi. consil. 122. memini. colum. penult. lib. 2. Card. in Clem. pastoralis, de re iudi. Ioan. Iaco. de Leonardis inter consilia Alberti Bruni, cons. 17. in hac causa. colum. fin. facit l. nepos Proculo. & quæ ibi disserit Andreas Alcia. ff. de verborum signif. l. filiusfam. ff. de condi. instit. l. Lucius. ff. de cond. & demon. secundum vnum intellectum. Deniq; Denique in hoc egregio articulo quatuor reperiuntur opiniones, Prima est existimantium cum omnibus pręceptis præceptis tam primę primæ quàm secundæ tabulæ, Deum posse dispensare. Altera est contendentium, dispensare non posse cum præceptis primę primæ tabulæ, neq; neque etiam secundæ. Tertia opinio est, mediam partem eligentium, vt cum præceptis primæ tabulæ dispensare nequeat, sed cum præceptis secundæ liberum ei sit. Vltima opinio est abnegantium, talem dispensationem fieri posse, præterquàm quò ad quartum & quintum præceptum. In prima opinione fuit Ocham 2. sentent. distinct. 19. In sequenti opinione nega tiua esse videtur S. Thomas 12. quæst. 100. art. 1. & doctissimus Dominicus Sotus lib. 2. de iust. & iure. artic. 8. q. 3. estq́ue ex mente Caietani ad diuum Thomam, vbi suprà, & Altissiodens lib. 3. tract. 7. quæst. 5. & fuit opinio antiquorum, secundum eundem Sotum. In tertia opin. fuit Scotus. 3. senten. distinct. 17. In quarta opin. fuit Durandus in primo senten. distinct. 47. q. 4.
Quid dicendum? & sanè
3
* in hac sum sententia, vt huic sententiarum varietati causam præbuerit aut ansam, diuersa huius vocis (Dispensatio) acceptio, ne dicam ignoratio. Est enim dispensatio secundum Sotum, vbi suprà, lege in genere eiusq́ue vigore & ratione manente, ipsiusmet in particulari casu certis q́ue personis relaxatio. neque adiecit ex iusta causa, vel sine iusta causa, tacitus tamen non obscurè significauit, sine iusta causa talem dispensationem factam à se accipi: quia (vt ipse ad finem primi libri eiusdem operis, & ibi in d. artic. 8. dum ad priorem locum sese refert) dispensationem, quæ ex iusta causa fieret, negat dispensationem: sed potius congruam legis interpretationem debere appellari. Nos autem ex magnis sermonis latini authoribus suprà ostendimus, dispensationem appellari aptissimè, & re vera esse eam, quæ in aliquo aliquibúsve particularibus casibus personísve amplectitur, insequiturq́; insequiturque mentem legislatoris, ipsius verbis & sermonis proprietati repugnans: sicq́ue congruæ legis interpretationi par est. ergo pro parte affirmatiua arguitur, quod vtcunq; vtcunque præcepta Decalogi sint iuris naturæ, veruntamen, vt 5. Ethic. 7. author est Aristo. nonnulla sunt de iure naturæ, quæ variari possunt, ac perinde sunt dispensabilia. Secundò, sicut legislator humanus se habet ad suas leges, sic & Deus. Humanus autem princeps super suis dispensare potest, ergo in suis Deus, eò præsertim quòd Apostolus 2. Corinth. 2. tanquam Dei dispensator ait: Nam & ego si quid damnaui propter vos, damnaui in persona Christi. vnde fit, non solùm Deum, verùm & eius prælatos posse in diuinis legibus dispensare. Tertiò in Decalogo vetitum est homicidium, sed in hoc præcepto dispensat iudex malefactorum vindex, dispensauitq́ue Deus cum Abraham, vt charissimum filium imolaret, & cum Samsone, Iudic. 10. vt sese cum Philistheis occideret. & cum Eleazare 1. Maccab. 6. qui ab Elephante, quem occidit, oppressus, occubuit. subinde eruuntur argumenta de fornicatione & de furto. permisit enim, quin verò præcepit Oseę Oxeæ vt vxorem fornicariam acciperet: & filijs Israel, vt Aegyptiorum vasa surriperent: ergo huiusmodi p̃cepta præcepta dispensabilia sunt. Quartò arguitur, Connubium inter fratres iure naturæ prohibitum est, super quo nihilominus in testamento veteri legimus dispensatum, vt inter Adæ filios vsu venisse certum est, & in| ter Abrahā Abraham & Saram perquàm probabile. deniq; sic arguitur: Obseruatio Sabbati est vnũ vnum præceptorum Decalogi, idemq́ue Iudæis sanctissimum, sed in hoc fuit cum Maccabæis olim dispensatum. sic enim legitur lib. 1. c. 2. & cogitauerunt in die illa docentes: Omnis, quicunque venerit ad nos in bello in die Sabbatorum, pugnemus aduersus eum, ergo præ cepta Decalogi sunt dispensabilia. Hæc sunt verba Soti, vbi suprà.
Cùm ergò videamus per Deum Optimum Maximum tot in casibus dispensatum fuisse saluis integrisq́ue quò ad reliquos homines, & res, manentibus eisdem Decalogi præceptis, quæ dubitatio superest? certè nulla, præ sertim cùm ex causa etiam hominibus talem dispensationem facere fas sit, vt iam edocti sumus. Nec dubium sit, quin in Deo Optimo Maximo causa non solùm semper præsumatur, sed cogitare eum quicquam facere facturum, aut fecisse vnquam sine causa impium & nephandum esset. Deus enim & natura (vt Philosophus ait) nihil faciunt frustrà. l. non cogendum. §. Sabinus. ff. de procu. l. hæc stipulatio. §. diuus. ff. vt legatorum nom. caue. l. quiuis. vbi omnes Doct. ff. de verb. oblig. nec probatio in contrariũ contrarium , vt iustam dispensandi causam Deus non habuerit, admitti aut fieri potest, nisi cereas alas aut alterius materiæ testibus Dei alloquendi gratia in cœlum euolaturis,
4
* aptare ridendus cōtendas contendas . id quod Dæ dalum olim fecisse Poëtæ fabulantur, & eò quod in contrarium admitti probatio nullo modo potest, ideo vulgò dicitur, non
5
* licere mortalibus scrutari arcana Dei. Ita si quæras, cur tam passim videamus bonos egere, malos ditescere: bonos breuiorem vitam agere, malos longiorem, bonos abiectos esse honoribus q́ue carere: malos beatos esse omniq́ue honorum genere decorari, bonos ægritudinibus ac morbis premi: malos rectè valere, bonos imbelles esse, & viribus corporeis carere: malos esse robustiores & validiores, bonos non tam ele ganti faciei forma, aut corporis habitudine, proceritatéve præditos esse, neque tam statura apposita ad dignitatem bonos esse à natura ornatos, quàm malos: quinimò quod plus est, bonos sæpissimè prælijs & armis victos, vtcunque iustam causam fouerent, fuisse à malis impijssimam partem sequentes. Et tamen constat
6
* nil agi nisi sponte Dei. Vnde Lucanus libro nono bell. ciuil. scripsit ita:
Nil agimus nisi sponte Dei.
Et Statius lib. 5. Theb.
Cuncta hæc Superûm demissa suprema
Mente fluunt.
Et Silius Italicus lib. 6. bell. puni.
Iustitiæ recti́ rectique dator, qui cuncta gubernas.
Et Manilius lib. 1. Astron.
At mihi non ratio tam præsens vlla videtur,
Qua pateat mundum diuino numine verti.
Et Horatius Ode 2. lib. 1.
Qui res hominum ac Deorum,
Qui mare & terras, varijs́ varijsque mundum
Temperat horis.
Et Virgil. Eclog. 8.
Nec curare Deum credis mortalia quenquam.
Et Titus Calphur. Eclog. 4.
Deus ipse canatur
Qui populos vrbes́ vrbesque regit, pacem́ pacemque togatam.
Ad hæc omnia Saluius Alexandrinus lib. 3. in princip. de proui. Dei, respondet, Mortalibus non licere scrutari arcana Dei, nihilq́ue à Deo sine summa ratione agi, quamuis eam capere nequeat mortale genus: ergo
7
* sine dubio Deus potuit dictis in casibus dispensare, poteritq́ue in similibus. Quinimò quod turpe hodie nobis videtur, vt cras incipias honestum & esse & videri facillimè efficere mutatis hominum opinionibus poterit. Nam & adulterium fœdissimum facinus apud Persas nihil turpitudinis habere olim videbatur, vilissimumq́ue furti maleficium apud Lacedæ mones, nihil turpitudinis similiter continere, si manifestum non foret, cōstabat constabat , & erant gentes suntq́ue hodie, quibus nefas aut turpe non videtur communes & vxores & liberos habere, cum matribusq́ue commercium habere: & reliqua id genus non minus obscæna, flagitiosa, turpia, nephanda, quale est nephandum crimen cum pueris commerciúmve, aut etiam cum pecudibus habere, Saracenis non modò permissum, sed etiam vsitatum, vt Ioannes Boëmus lib. de moribus & legibus gentium c. 6. & c. 10. author est. & attigimus de success. crea. lib. 2. §. 15. nume. 22. cum sequent. Et tamen constat isthæc longè magis contra ius naturale esse, quàm matrimonium inter fratres & sorores: constatq́ue vt non paucæ gentium huius opinionis hodie sunt, vt hæc inhonesta non sint, ita facillimè à Deo omnipotente fieri posse, vt reliquæ omnes gentes eiusdem sint opinionis. Vnde veluti in prouerbium abijt, Turpe ab honesto multis in rebus non tam natura, quàm moribus & vsu gentium distingui, vt sic non tam ad naturale & incommutabile, quàm ad ius gentium positiuum hæc accedere videantur.
Denique si causa dispensandi cum præceptis Decalogi nec nobis vlla appareat, nec re vera vlla sit, An Deus Optimus Maximus dispensare cum eis possit? Et quò ad ea præcepta, quæ ita bona sunt incommutabiliter, vt eis eorúmve contrarium non possit non esse malum, magis est, vt dispensare nequeat: quia (vt iam edocti sumus) Deus & si sit omnipotens, tamen malum facere non potest: quia malum posse facere, potentia non est, sed infirmitas, nec vllum certius omnipotentiæ argumentum esse potest, quàm non posse malum facere. Et talis dispensatio non rectè dispensatio appellaretur, sed potius iuris boni & æqui violatio & dissipatio. Bonum
8
* enim | argument. & ineuitabile est, de toto ad partẽ partem . l. quæ de tota. ff. de rei vend. l. an pars. ff. pro derelicto. l. hæredes mei. §. cum ita. ff. ad Treb. ergo si illud præceptum Non occides, vniuersaliter & in communi bonum est in omnibus indiuiduis & particularibus sub illa vniuersalitate contentis, bonum vt sit & eius contrarium malum necesse est. Nam vt in regula iuris in toto partes omnes etiam minimas non est dubium contineri. l. Iulianus. ff. de lega. 3. l. qui vsumfructum. vbi not. per Barthol. & Ias. ff. de verb. obli. l. Mæuio. verbo, totus. ff. de leg. 1. §. sin verò non omnes. C. de cad. tolle. l. coniunctim. ff. de lega. 3. ergo si sine vlla causa fieret dispensatio occidendi, puta, vt quibusdam diebus per singulos vel annos vel menses occidere liceret homini hominem: vel vt id liceret quibusdam horis dierum, vel vt pulchris deformes occidere, vel deformibus pulchros liceret, vel patribus filios, vel filijs parentes suos, vel vt vni aut alteri aut quibusdam id liceret. certè vt isthæc in cōmuni communi mala essent, ita & in particulari, nulla exrinsecus extrinsecus accedente rationabili causa, mala vt sint necesse est, nihil q́ue aliud esset, quàm diuisum imperium inter se habere bonum & malum. Ergo quandiu hæc lex diuina viguerit, vt hominem homini necem inferre nefas sit, tamdiu sine iusta causa, quæ vel existat & appareat, vel saltem existat, Deus dispensare in particulari non poterit homicidium fieri. Posset
9
* tamen (vt arbitror) Deus mentes hominum hac imbuere opinione, hancq́ue legem facere, vt hominẽ hominem homini insidiari aut necem inferre vel quouis modo nocere nefas non esset, non
10
* magis quàm pecudes, armenta, feras, volucres, vel squameam turbam interficere. Nam & omnes Pithagorici Philosophi huius erant sententiæ, vt bruta animantia (siue illa terrestria essent, siue volucria, siue aquatilia) homini non liceret occidere, non magis quàm reliquos homines.
Ergo, vt postea mortale genus mutauit sententiam, cœpitq́ue existimare omnia bruta animantia, aquatilia, terrestria, & volatilia interficere hominibus liberum esse: quis vetat quin possit (sponte Dei) mutare sententiam quò ad mutuas neces inter sese perpetrandas, existimareq́ue id liberum fasq́ue esse foreq́ue semper? Et in hunc sensum saluari tueriq́ue poterit opinio Occha. suprà relata, qui nihil aliud sensisse mihi visus est, quatenus voluit posse Deum dispensare cum præceptis Decalogi, vt intellexerit contraria præcepta eum posse infigere hominum animis & mentibus. ius enim
11
* naturale nihil aliud esse, quàm rectam rationem ab ipsa natiuitate & origine humano generi à Deo innatam suprà edocti sumus. Ergo si ipsemet Deus contrariam rationem à nostra origine mentibus nostris imbuerit, id similiter erit ius naturale, & vt hoc ius naturale, quo vtimur quoque interdum abutimur, bonum est, quia à Deo infixum nobis est: Ita si
12
* contrariũ contrarium nobis dederit ius, eo ipso quòd ipse dederit, bonum erit. Nec vt nobis videtur recipienda est sententia Dominici de Soto, vbi suprà, existimantis, non posse Deum efficere, quod bonum sit, vt homo ipsum Deum amare desinat vel fortè odio habere incipiat, quinimò fortè poterit, si velit, efficere, vt id bonum sit. Nam vt sæpissimè accidit, vt homo hominem odio habeat, & non rarò vt ipsos parẽtes parentes odio habeat, vt §. fi. Inst. quod cum eo. & l. 1. ff. ad Maced. & Glos. not. in l. fi. C. de pact. Vnde Ouidius sic cecinit:
Filius ante tempus patrios inquirit in annos.
Vnde de Tulliæ Serui Tulli filiæ crudelitate, quæ per patris cadauer carpentum, in
13
* quo sedebat, ire coegit, sic scribit Ouidius lib. 6. Fast.
Filia carpento patrios initura penates
Ibat per medias alta ferox́ feroxque vias.
Corpus vt aspexit, lacrymis auriga profusis
Restitit, hunc tali corripit illa sono:
Vadis, an expectas precium pietatis amarum?
Duc, inquam, inuitas ipsa per ora rotas.
(Certa fides facti est) dictus sceleratus ab illa
Vicus, & æterna res ea pressa nota est.
Ergo, qui non diligit fratrem suum, quem videt, aut (quod tertius est) odio habet patrem suum, quem videt: & ab eo scit se hominem factum, vitamq́ue recepisse. Quid mirum, si Deum non diligat, quem nunquam vidit? hæc consequentia tenet secundum Diuum Ioannem epistola 3. & 4. ad fin. & multos esse, fuisseq́; fuisseque contemptores & osores Dei, & experientia docet & testatur. l. quæ sub conditione, in princ. ff. de cond. iusti. & sæpissimè vt experientia docemur, & passim libris tam fabulosis quàm veris reperies, vt vir amet fœminam, quæ ipsum odio habet, & ex diuerso: nec desinat amare ille, qui amare cœpit, etiam si non ignoret se ab amato vel amata odio haberi. Si ergo Deus Opt. Max. hanc mentem à primis cunabulis nobis vellet imbuere, vt eum odio haberemus, idq́ue risui & ludibrio haberet. Quis vetat quin id efficere posset, & nihilominus nos diligere, si sibi libitum esset. nam vt Ouidius cecinit:
Ludit in humanis diuina potentia rebus.
Quòd si dixeris, ergo tunc non foret nobis liberum arbitrium, respondeo, quod non desineret fore liberum, nam ideo homo ratione præditus est, vt natiuas inclinationes & appetitus valeat superare: & rationis vi frænare, subigere, & calcitrare. Tres ergo sunt inspectiones, Prima de noua mundi creatione, Altera de dispensatione, Vltima de iuris violatione. Quò ad primam, si resoluto hoc mundo eum denuò Deus crearet, non dubiũ dubium est, quin posset, si vellet præceptis Decalogi delectis alia eis contraria humano generi præfigere. Et eo ipso quod à Deo omnipotente & optimo fixa & tradita forent, bona intelligi | deberent, sicq́ue non oberit quod diximus, Deum non posse malum facere. Nam iam id minimè intelligeretur esse malum. Idem esset si eodem hoc mundo stante, ei alia pręcepta præcepta his, quæ modò habemus, contraria præfigeret Deus. Quò ad secundā secundam inspectionẽ inspectionem de dispensatione et hoc mundo hisq́; hisque decẽ decem Decalogi præ ceptis stantibus, Deus omnipotens sine dubio poterit dispensare, accipiendo propriè & aptè dispensationem, pro recto & opportuno iudicio circa iura eorum verbis vtcunque repugnante. Amplia, vt etiam principes & reliqui magistratus id facere possint. deinde amplia vt non solùm possint, sed etiam debeant: vt iam edocti suprà fuimus. Quò ad vltimam inspectionem de iuris violatione, quæ contingit quando sine vlla causa rationabili itur contra legem, id quod non potest non esse cō tra contra mentem legislatoris, non secus quàm contra eius verba, tunc si decem præcepta Decalogi essent omnia & singula eorum huiusmodi, vt contrarium eorum in quolibet & in qualibet etiam minima parte malum esset, non posset propter Deum fieri ea violatio, quia ipse malum facere non potest. sicq́ue piè credendũ credendum est, Deum omnipotentem & optimum nunquam sine causa vlla ex parte ea præcepta eorumúe quodpiam violaturum. Verùm si ex facto quodpiam eorum violasset, ea violatio seu dispensatio teneret tam de facto, quàm de iure, & tunc demum detegeretur illius pręcepti præcepti transgressionem nunquam fuisse malam absolutè, quandoquidem per Deum, qui malum facere nequit, facta reperiretur. Nec ponimus tractu temporis aliquam nouam causam denuò emisisse, sed vigere etiam nunc, cum per Deum fit transgressio eadem ratione, quæ aderat quo tempore id præceptum traditum nobis fuit, sicq́ue detegeretur tale præceptum fuisse ab initio, esseq́ue hodie bonum, ita tamen vt eius contrarium non sit absolutè malum, sed tolerabile: Sic etiā etiam bona est vsucapio. l. 1. de vsucap. si tamen fieret noua lex, qua vsucapiones exulare & exterminari cogerentur, valere non desineret, nec mala diceretur, sed potius tolerabilis. Nam & id erat antequam ius ciuile vsucapiones excogitaret, vt per Glo. communiter app. in l. ex hoc iure. ff. de iust. & iu. Et vt laudabile videatur
14
* nouum Dei aut etiam hominis præceptum, satis est vt sit tolerabile, etiam si subditis non multum rationabile videatur. Bald. in l. non omnium, & in l. de quibus. colum. 10. ff. de legib. Andr. Tiraq. de vtroque retr. in præfa. num. 75. Ergo non est bona consequentia quòd in aliquo ex præceptis Decalogi siue præceptiuè siue prohibitiuè comprehensum generaliter erat, iussit Deus in aliquo casu & persona non seruari. idq́ue sine vlla causa ad legem mutandam, vel alterandam necessaria (si modò id in summo Deo contingere potest) igitur hæc alteratio mala est, quia priori legi diuinæ contraria, sed id quidem non benè sequitur, quia licet id præceptum, quod modò frangitur, esset bonum, nec eius transgrediendi occasio vlla in particulari, de quo agitur, esset adhuc trāsgressio transgressio potuit esse tolerabilis, & eo ipso quòd à summo Deo fieri iubetur, detegitur, quemadmodum retro ad præceptũ præceptum , quod modò frangitur, non fuerat incommutabile, siue retro hominibus incommutabile falso visum fuisset, siue non.
Loading...