Quòd si dixeris, ergo tunc non foret nobis
liberum arbitrium, respondeo, quod non desineret fore liberum, nam ideo homo ratione
præditus est, vt natiuas inclinationes & appetitus valeat superare: & rationis vi frænare,
subigere, & calcitrare. Tres ergo sunt inspectiones, Prima de noua mundi creatione, Altera de dispensatione, Vltima de iuris violatione. Quò ad primam, si resoluto hoc mundo
eum denuò Deus crearet, non
dubiũdubium est, quin
posset, si vellet præceptis Decalogi delectis
alia eis contraria humano generi præfigere.
Et eo ipso quod à Deo omnipotente & optimo fixa & tradita forent, bona intelligi
|
deberent, sicq́ue non oberit quod diximus,
Deum non posse malum facere.
NāNam iam id minimè intelligeretur esse malum. Idem esset si
eodem hoc mundo stante, ei alia
pręceptapræcepta his,
quæ modò habemus, contraria præfigeret Deus. Quò ad
secundāsecundam inspectionẽinspectionem de dispensatione et hoc mundo
hisq́;hisque decẽdecem Decalogi præceptis stantibus, Deus omnipotens sine dubio
poterit dispensare, accipiendo propriè & aptè dispensationem, pro recto & opportuno
iudicio circa iura eorum verbis vtcunque repugnante. Amplia, vt etiam principes & reliqui magistratus id facere possint. deinde amplia vt non solùm possint, sed etiam debeant:
vt iam edocti suprà fuimus. Quò ad vltimam
inspectionem de iuris violatione, quæ contingit quando sine vlla causa rationabili itur
contra legem, id quod non potest non esse
cōtracontra mentem legislatoris, non secus quàm contra eius verba, tunc si decem præcepta Decalogi essent omnia & singula eorum huiusmodi,
vt contrarium eorum in quolibet & in qualibet etiam minima parte malum esset, non posset propter Deum fieri ea violatio, quia ipse
malum facere non potest. sicq́ue piè
credendũcredendum
est, Deum omnipotentem & optimum nunquam sine causa vlla ex parte ea præcepta eorumúe quodpiam violaturum. Verùm si ex
facto quodpiam eorum violasset, ea violatio
seu dispensatio teneret tam de facto, quàm de
iure, & tunc demum detegeretur illius
pręceptipræcepti transgressionem nunquam fuisse malam
absolutè, quandoquidem per Deum, qui malum facere nequit, facta reperiretur. Nec ponimus tractu temporis aliquam nouam causam denuò emisisse, sed vigere etiam nunc,
cũcum
per Deum fit transgressio eadem ratione, quæ
aderat quo tempore id præceptum traditum
nobis fuit, sicq́ue detegeretur tale præceptum
fuisse ab initio, esseq́ue hodie bonum, ita tamen vt eius contrarium non sit absolutè malum, sed tolerabile: Sic
etiāetiam bona est vsucapio.
l. 1. de vsucap. si tamen fieret noua lex, qua vsucapiones exulare & exterminari cogerentur,
valere non desineret, nec mala diceretur, sed
potius tolerabilis. Nam & id erat antequam
ius ciuile vsucapiones excogitaret, vt per
Glo. communiter app. in l. ex hoc iure. ff. de
iust. & iu. Et vt laudabile videatur
* nouum
Dei aut etiam hominis præceptum, satis est vt
sit tolerabile, etiam si subditis non multum
rationabile videatur. Bald. in l. non omnium,
& in l. de quibus. colum. 10. ff. de legib. Andr.
Tiraq. de vtroque retr. in præfa. num. 75. Ergo
non est bona consequentia quòd in aliquo ex
præceptis Decalogi siue præceptiuè siue prohibitiuè comprehensum generaliter erat, iussit Deus in aliquo casu & persona non seruari. idq́ue sine vlla causa ad legem mutandam,
vel alterandam necessaria (si modò id in summo Deo contingere potest) igitur hæc alteratio mala est, quia priori legi diuinæ contraria, sed id quidem non benè sequitur, quia licet
id præceptum, quod modò frangitur, esset bonum, nec eius transgrediendi occasio vlla in
particulari, de quo agitur, esset adhuc
trāsgressiotransgressio potuit esse tolerabilis, & eo ipso quòd à
summo Deo fieri iubetur, detegitur, quemadmodum retro ad
præceptũpræceptum, quod modò frangitur, non fuerat incommutabile, siue retro
hominibus incommutabile falso visum fuisset, siue non.