Contrarium tenet Glo. in d. c.
cōstitutusconstitutus. &
in c. licet ergo. 8. quæsti. 1. Glo. in d. c. 3. de iure
patro. vbi Ioan. Andr. dicit, non peccare. idem
tenet Sanctus Thomas 2. 2. quæstio. 185. arti. 3.
Lamberti, vbi suprà, est communis opi. secundum Deci. consi. 129. col. 1. facit c.
monasteriũmonasterium.
16. quæstio. 7. sed cum digniorem eligere vtilius sit siue reipublicæ, siue Ecclesiæ, superest, vt
princeps, vel superior, vel electores, semper teneantur eligere digniorem, quandoquidem
ad vtilitatem ciuium vel publicæ rei, non ad
suammet id munus sibi iniunctum & commissum (vt nostra principalis conclusio habet) videtur. Dummodò digniorem eum esse
intelligamus, qui reipublicæ quò ad id munus, quo de agitur, sit, etiam si quò ad aliam alius dignior reperiatur, secundum
diuũdiuum Thomam, vbi suprà. vt enim si respublica modò
egeret bono artifice artis sulphurariæ (qui vulgò Artillerij
vocāturvocantur) ad bellum, & optimum
pictorem ad id munus eligeremus, insanire
aut ineptire videremur, ita, qui optimum virum & vitæ inculpatissimæ, ignarum tamen
& inexpertum rerum humanarum tam
ecclesiasticarũecclesiasticarum, quàm
seculariũsecularium in prælatum ecclesiæ deligeret, ineptire intelligeretur, ex mente diui Thomæ, vbi suprà. Ad cuius
sententiāsententiam
possunt hæ varietates aptari, & fœdus ac conciliationem accipere, vt sententia existimantium, meliorem esse eligendum, intelligatur
de eo qui dignior sit quò ad regimen ecclesiæ,
vel muneris publici, de quo ageretur. opinio
verò
cōtendentiumcontendentium sufficere,
ꝙquod dignus eligatur, licet alter dignior sit, intelligatur, quando
ille isto electo, quò ad alia, vel alias virtutes dignior erat, sed non quò ad illud regimen, aut
munus publicum, de quo agebatur. ipse
autẽautem
electus tutus est in foro
cōscientiæconscientiæ, secundum
sanctum Tho. in d. art. 3. Quid autem
* si ab
inferiore electio facta fuit de persona satis digna, omissa tamen forma iuris, sed simpliciter & quasi ad morem gentium, vel iuris gentium? & magis est, vt talis electus sit tutus in
cōscientiaconscientia. Ita Innocentius in c. quia propter,
de electione. & ibi Antonius Butrius, Dominicus à S. Geminiano in c. 1. de sponsalibus.
lib. 6. Abb. Siculus in c. 1. in fine, de in
integrũintegrum restitutione. Petrus Anch. in c.
beneficiũbeneficium. q. 7.
de reg. iur. in simili per Anto.
ButriũButrium in c. quia
pleriq;plerique, de immunitate ecclesiarum. Panor. in
c. porrectum. col. 2. de regularibus. post glos. 2.
ibi. Nicol. Boe. decisione 1. nu. 13. probatur hodie apertè hæc doctrina per decretum sanctæ
Synodi Basil. in c. 1. de elect. in proœmio. ibidum dicitur, potissimùm est S. Synodi
studiũstudium
vt tales eccl. præficiantur pastores, qui
tanquātanquam
col. & c. Vbi principalis intentio est circa personas, quæ sunt eligendæ: secundaria & in subsidium circa formam electionis. & istud corroboratur per doctrinam beati Thomæ in secunda parte quæst. 96. vt ibi videbis. Ratio istorum ea est, quia solennia iuris in electionibus
eò pertinent, vt idonea electio fiat, vt dictum
est, ideo si satis idonea facta est, de solennibus
non curandum quò ad Deum, qui optimè nouit veram rei existentiam. facit l. fi. C. de fideicom. §. fi. Inst. de fideicom. hær. Neque ad rem
pertinet, quod
* actus infirmatio sit pœna. c.
dispendia. §. fi. de rescrip. lib. 6. & c. cupientes.
§. cæterum. versi. vel si personas. & c. si religiosus. de elect. lib. 6. & l. non dubium. & ibi communiter Doct. C. de legi. & l. turpia. & ibi Bar.
in 1. nota. & Alexa. de lega. 1. & Franc. de Curt.
iunior consi. 8. num. 1. Et ad pœnam
* impositam ipso iure, tenetur quis in foro
cōscientiæconscientiæ.
Vt tenuit Petrus de Anch. in repet.
regulęregulæ Possessor, de reg. iu. lib. 6. & Abb. Sic. in c. 1. de
cōstitutioconstitutio. & Petrus de Rauenna in suo alphabeto in litera A. in prin. inchoante, annullatio actus. Et sic, cum retractio & cassatio electionis propter formam per ius traditam, non seruatam, fiat ipso facto: vt d. c. quia propter. &
etiāetiam retractatio, & cassatio electionis, propter
formam à decretis Basilien. concilij traditam
non seruatam fiat ipso iure, vt patet in d. c. 1.
*
§. deinde eligant, de elect. in pragmatica: videtur quòd talis electus non fit tutus quò ad
Deum, & pro hoc dicit Bald. in l. nemo Martyres. C. de sacrosanct. Ecclesijs: quod quando
per annullationem actus quis iure quæsito
priuatur, vel inchoato, quæri tunc dicitur pœna, allegat Ioan. And. in c. fi. de elect. lib. 6. Sed
dicendum est, quòd
cōtrariacontraria procedunt, quando retractatio & cassatio actus ipso iure fit in
odium personarum actum
explicātiumexplicantium, quia
tunc est pœna, secus si retractatio, & cassatio
actus non fit propter odium personarum actus explicantium, sed in defectum solennitatis, quia tunc non est pœna: vt est glos. in c.
2. de constitutio. & ibi Abbas Sicul. voluit
Domin. post Ioan. Andr. in d. c. fin. de electio.
libro 6. & istam concor. dedit Bald. in d. l. non
dubium. colu. 2. de legibus. vbi dicit, quòd respectu personarum sit pœna. allegat l. Senatus. ff. de contrahen empt. & dictam. l. non dubium. & pro hoc c. si religiosus, de electio. lib.
6. Et quòd respectu omissionis modi, vel formæ, non sit pœna, allegat l. q. Romæ. §. Flauius hermes. ff. de verbo. oblig. & istam opin.
|
Innoc. & Bald. sequutus est Soz. in consil. 112.
colum. 2. in princip. versi. vnde concludit Paulus de Leazarijs, volum. 3. & etiam Ias. in l. si
post diuisio. colum. 2. versicu. 2. & fortius. C. de
iuris & facti ignor. & not. per Bart. in l. nemo
potest. & ibi singul. Alexand. colum. 5. versic.
item in quantum. Bart. ff. de legat. vbi quærunt, an
* licitum sit retinere relictum in testamento minus solenni. & quando honoratus certò scit se habere voluntatem defuncti,
tunc licitè in foro conscientiæ retinet sibi relicta. Neque obest, quòd nullo iure sibi deberi
videantur, quodq́ue legitimus ab intestato
hæres ad omnia bona defuncti inuitetur à lege. Nam id fit eò, quòd lex de defuncti voluntate, quando
testamẽtumtestamentum est minus solenne,
certa non est:
sicq́;sicque in dubio inuitat
legitimũlegitimum,
non inuitatura si certò sciret honorarium in
minus solenni
testamẽtotestamento veram defuncti voluntatem habere: tunc enim ei potius faueret,
quàm hæredi legitimo: quandoquidem solennia
testamẽtitestamenti ad nihil aliud desiderantur,
quàm ad certam defuncti voluntatem habendam. l. fin. C. de fideicommiss. Sic ergo & solennitas electionis ad nihil aliud desideratur,
quàm ad habendam electi idoneitatem. vnde
si ille satis idoneus sit, tunc solennitatis prætermissio in foro
cōscientiæconscientiæ non nocet, etiam
si annulatio à lege ipso iure inducatur. & per
hoc electus omni iure destitutus videatur.
NāNam
si de iuris idoneitate lex certa fuisset,
eũeum propter defectum solennitatis in electione prætermissæ minimè destitueret, sed potius inuitaret:
sicq́;sicque pro inuitato habetur: argum. d. l. fi.
iuncta Gloss. communiter ibi, & vbique approbata, in l. tale pactum. §. fin. ff. de pactis. Et
quia
* vbi finem adepti sumus, tunc de medijs ad finem requisitis non curamus. l. 1. §. fi.
ff. de dote præl. iuncta l. non cogendum. §. Sabinus. ff. de procuratoribus. l. hæc stipulatio. §.
diuus. ff. vt legatorum nomine caueatur. Stat
ergo quòd electus minus solenniter, est tutus
in foro conscientiæ, Primum quando lex
nōnon
inducebat nullitatem electionis ipso iure,
Deinde
etiāetiam si eam induceret ipso iure,
quāuisquamuis
talis nullitas pœna reputetur: quia pœnæ in
foro conscientiæ non ligant. Glo. est celebris
in c. fraternitatis. 12. q. 2. de qua fecit test. do.
Abb. in c. Raynald. de testa. & in c. 1. de constitut. & in c. si egressus. de iniur. & in c. quia plerique, de immu. eccl. & in c. audiuimus, de simo. & in alijs locis. Facit quod voluit ipse in
c. 1. de custo. eucha. & facit quod habetur in c.
sicut. & in l. 3. de iureiurand. & ibi Bald. dicit,
quòd censura ecclesiastica non curat de pœnis ciuilibus, sed de iuris restitutione. & alleg.
Gloss. in d. c. fraternitatis. & illam Gloss. pro
sing. allegauit d. Ant. de But. in d. c. quia plerique. & in c. 1. de dolo & contu. & in c. 2. de rescript. Ludo. Roman. in rubr. ff. de acquirend.
hæred. Petrus de Ancha. in c. 1. de consti. lib. 6.
vbi dixit, quòd ius
* competens ad
vindictāvindictam non habet locum de iure Canonico, & allegat d. Gloss. in c. fraternitas. Bald. in l. post desertionem. C. de fur. quòd fur
* non tenetur
in foro conscientiæ, nisi ad restitutionem rei
furtiuæ. & alleg. gloss. in d. c. fraternitas. eandem gloss. allegauit Bald. in l. iubemus. §. sanè. C. de sacro sanct. Eccl. & in authen. ad hæc.
C. de vsur. & in l. id quod pauperibus. C. de
Episco. & cler. & quæ sit ratio, vide d. Abb. in
d. c. Raynal. & in d. c. 1. de consti. Ludo. Rom.
in repe. rubric. de arbi. in fin. verbis, vbi alleg.
gloss. singu. in d. c. fraternitatis. quam secundum eum facit sing. Bald. in extractis. Gloss.
decreti, dicens
* pœnas dupli vel quadrupli
ob fructum à iure ciuili inductas, iure Canonico minimè peti posse.
IdẽIdem dixi in d. c. sicut,
vbi text. dicit, vt occupata restituat, non dicit
pœnam quadrupli reddat. & vide Abb. in rubric. de appell. in fin. vbi allega. d. Gloss. & in
c. tua, de vsurp. in fi. & Abb. post Goff. & Docto. in c. dilecti. per gloss. fin. ibi, quæ allegat
illum text. de arb. per Felynum in c. audiuimus, de simonia. Philippus Decius & Hieron.
Cagno. in l. quod à quoquam. ff. de regu. iur.
idem Decius in c. 1. colum. 8. de constitutionibus. Pœna
* tamen incursa & commissa propter solennitatem non seruatam in electione,
non debetur in conscientia: quando electus
erat idoneus, etiam si ea pœna ipso iure imponeretur, vt suprà ostendimus: quamuis contrarium sentiat Panormitan. in d. c. dilecti. &
Corsetus, vbi suprà. & Decius & Cagnolus in
d. l. quod à quoquam. Corsetus verb. pœna.
14. in suis sing. Abb. in c. 1. de const. & Gloss. d.
c. fraternitatis. sequuntur Didacus de Segura, in l. filius dum in ciuitate. & ibi Didacus
Perecius ad Seguram num. 15. ff. de verborum
obligat. Gomesius in §. ex maleficijs. Insti. de
acti. nu. 14. Felynus in c. audiuimus. de simo.
colum. 1. Bald. in l. 1. C. de vecti. licet contra
Gloss. teneant Dominicus Sotus lib. 1. de iust.
& iur. 22. q. 5. Alphonsus Castren. de potesta.
leg. pœna. Henricus Gandau. quodlibet. 3.
quæst. 22.