Denique nostræ conclusiones quod attinet
ad hoc quod lex
* humana sæcularis, principúmve præcepta transgressores non obligent
ad pœnam æternam simpliciter, sed potissimùm & vi legis diuinæ, vel naturalis, aut gentium, quæ implicitè ex tali transgressione violata videatur vt vel illinc iustificantur (vt pulchro epilogo res finiatur) quod nulla lex humana habet effectualiter vim legis, nisi iusta
sit. c. erit autem lex. 4. dist. l. 1. & 2. ff. de leg. humanum. C. eod. iusta autem vt sit, necesse est,
quod deriuetur à principijs iuris naturalis diuini vel gentium, ita eleganter resoluit disertissimus Dom. Sotus de iust. & iu. lib. 1. q. 5. ar.
2. ex illa enim regula, vt Quod tibi
nō
non
vis, non
facias alteri, quæ à iure diuino & naturali descendit. procedit etiam vt mœchus
nō
non
sis, non
fur, non latro, non falsus testis, non iniquus
iudex, quia isthæc ab altero in te fieri noles.
nō
non
quoque sis auarus, quia si alter te ditior talis esset, is tibi egenti non subueniret: sicq́ue vt
talis esset vicinus tuus noles. Ne sis homicida per eandem rationem, & cætera id genus.
Lex autem humana vt iusta sit, oportet, vt adiumento sit his legibus diuinis & naturalibus,
vel vt aliter ab eis aut ad eas deriuetur, quale
est, vt occidatur occidens, vel etiam adulter, vt
fur dupli aut quadrupli puniatur, vt in re sui
natura falsitatibus perpetrandis subiecta &
obnoxia maior interuentus testium exigatur,
vt in vltimis voluntatibus. l. fin. C. de
fideicō
mis
fideicommis
. §. fina. Institu. de fideicommis. hæred. l. si
vnus. l. hac consultissima. C. de testamen. l. hac
consultissima. C. qui testamen. facere poss. simile per Glo. sing. in clem. ne Romani de elect. verb. tolli. Fely. in c. 2. colum. 2. de prob.
Dec. in c. quæ in eccle. de const. colum. 4. Si ergo lex ciuilis diceret neminem debere fundum alienum, puta vineam, aut hortulum,
aut domum ingredi inscio domino, interpretaris id plerunque fieri domino minimè annuente,
sicq́;
sicque
includi sub illo præcepto, Quod
tibi non vis, alteri non facias, Iusta lex esset, &
qui contra faceret, non solùm ad pœnam temporalem ea lege definitam vel ad arbitrariam
teneretur, sed etiam quò ad Deum reus peccati esset, non tam ob transgressionem illius legis humanæ, sed potissimùm eo quod transgressor extitisse videretur illius
p̃cepti
precepti
Quod
tibi non vis, & c. Et præsumptum est id fieri
domino renuente, l. qui vas. ff. de furtis. Ergo
*
lex positiua, aut principum præceptum, aut
disponit id quod explicitè iure diuino, naturali, vel gentium dispositum erat, aut quod
illis iuribus, nec implicitè, nec explicitè
cautũ
cautum
erat, aut
ꝙ
quod
implicitè
cautũ
cautum
erat,
interp̃tatur
interpretatur
dũtaxat
dumtaxat
, aut & interpretatur & adiuuat
pęnā
poenam
fortè
addẽdo
addendo
, vel aliter.
Prmo
Primo
casu ea lex non
tam noua lex ciuilis, quàm diuinæ aut naturalis legis detectio, aut repetitio esse videtur.
d. l. ius ciuile, cum suprà alleg. ff. de iust. & iure. nam, qui declarat nil denuo agit, sed quod
antea erat, modò repetit, aut detegit. l. hæred.
palam. §. sed si notam. ff. de testamen. l. adeò.
§. cum quis ex aliena. ff. de acq. rerum dominio. Secundo casu, quando id lege naturali,
aut diuina cautum, nec implicitè erat, nec explicitè, vix est vt ea lex iusta esse possit: sicq́ue
legis vim non habebit in effectu. d. c. 1. erit autem lex. cum simi. l suprà alleg. secundum Sotum, vbi suprà, art. 2. li. 1. q. 5. cum quo est communis opin. vt diximus de succ. prog. in præ
fa. num. 70. vbi nos multis iuribus, & rationibus non minus vtiliter quàm nouè ostendimus, quòd ea lex non desinit habere vim legis,
quāuis
quamuis
interea dum eius vtilitas nulla apparet, differatur eius executio: & effectus sunt
multi & maximi. Hoc ergo casu transgressor
illius legis non esset reus peccati, quale esset, si
imponeretur nouum vectigal citra necessitatem: Tertio casu, quale esset in exemplo superiore, de intrante domum, vineam, hortúmve
alienum noctu & inscio domino, transgressor
peccati reus fit, vt diximus, non tam ex vi istius nouæ legis positiuæ, quàm ex vi iuris diuini, aut naturalis. sicq́ue hac atque illac circuncurses, vix inuenies casum in quo legis humanæ transgressor, aut præcepti principis sæcula|
ris violator obligetur, & vi illius legis solus,
aut præcepti ad pœnam æternam, sed tantùm
ad temporalem expressam, vel arbitrariam.
Quæ omnia, vel ex eo iustificantur, quod
*
omnes leges positiuæ si non sint vtiles, non
possunt non esse noxiæ. Legis enim virtus est,
imperare, vetare, permittere, & punire, l. legis
virtus. ff. de legib. si ergo lex punit ciues citra
necessitatẽ
necessitatem
noxia est, si eis permittit aliàs vetita citra vtilitatem, puta, vt vineam, aut hortum alienum venandi causa inuito etiam &
vetante domino ingredi fas sit, noxia est: si
imperat alternis noctibus ciues vigilare & pernoctare, quasi vrbis custodiendæ causa, cùm
nulla suspicio, aut periculum esset hostium
aut latronum, noxia & onerosa est, si ne ciues
possint piscari, aut venari, aut aucupari, aut
peregrinari citra necessitatem vetat, noxia &
laxitatis ac libertatis humanæ onerosa est:
quia omnia censent permissa, quæ non reperiuntur expressim prohibita. l. nec
nō
non
. §. quod
eis. ff. ex quib. cau. maio. l. libertas. ff. de statu.
ho. l. libertas Inst. de iure pers. iuncta l. 1. & 2.
ff. de homi. lib. exhib. & hoc est quod dicit scire Iurec. quod in rebus nouis constituendis
euidens vtilitas esse debet, hoc est in legibus &
constitutionibus nouis faciendis. significans,
legibus homines onerari, illigari,
fręnariq́ue
frænarique
,
non aliter atque equos frænis à sessoribus: hominumq́ue libertatem onerari & impediri.
ita Iurecons. in l. de quibus, cum quinque vel
sex legibus seq. ff. de legib. vnde
* Tucidides
in Oratione Cleonis refert, non minus sanctè
& prudenter quàm vtiliter melius agi cum
Republica, quæ malis legibus, aut moribus
constanter vtitur, quàm cum ea, quæ bonis,
sed incostanter. Ergo omnis lex noxia habenda est, cuius vtilitas euidens non est. sicq́ue
non facilè interpretandum est ad pœnam
temporalem obligare, nedum ad æternam
pœnam.