Capvt xxx.

Capvt xxx.

SExagesimonono colligitur
1
* etiam ex nostra principali sententia vera ratio & verus intellectus ad c. erit autem lex. 4. distin. ad l. 1. & l. 2. ff. de legibus. dum ibi dicitur, legem vtilem esse debere Reipublicæ, ad publicamq́; publicamque vtilitatem ferendam esse, non ad vtilitatem priuati cuiuspiam, vel etiam principis. quinimò
2
* eo differt princeps legitimus & verus à tyranno quod ille ad publicam, is ad suammet vtilitatẽ vtilitatem leges condere studet, vt & suprà ostendimus, & probat egregius Dominicus Sotus lib. 1. de iust. & iure. q. 6. art. 3. ratio ergo ea est istorum, quia lex non solùm princeps & regina est, vt testatur Iurecōsultus Iureconsultus post Demosthenem, quem refert in l. 2. ff. de legibus. sed etiam summum obtinet principatum, quia reges legibus regulariter subesse, earumq́ue esse non domitores aut liberos arbitros, & effrænos, sed fideles executores, custodes aut interpretes fidei, suprà c. 1. & 2. fusè ostendimus. Vnde
3
* quemadmodum reliquos omnes principatus ad meram ciuium vtilitatem creatos fuisse edocti sumus, ita & leges legisq́ue principatum ad meram ciuium vtilitatem spectare, intelligemus. Hinc est, vt ea lex si initiò vtilis non est, interea effectu carebit, vt dd. ll. & diximus plenè de succ. progr. in præfa. num. 66. Hinc est, quod si initiò vtilis erat, si postea cœpit esse noxia, viribus eneruatur. l. vn. prin. C. de cad. toll. ibi, vt quod belli calamitas introduxit, lenitas pacis sopiret. dixi plenè in d. nume. 66. cum multis præced. & seq. Hinc est, quod etiam
4
* lex in communi non desinat esse vtilis, si tamen in particulari noxia esse incipiat, eiusq́ue ratio & mens cessare incipiat: recedimus à proprietate verborum ipsius legis, vt eius mentem sequamur, ne si verba legis generalia superstitiosè obseruaremus, mentem ipsius violaremus. sicq́ue noxia illa esse inciperet contra sui naturam, quæ vt reliqui omnes principatus ad proficiendum & iuuandum, non ad nocendum spectat. l. 2. C. com. de lega. dum Iustinianus ait, legem rebus, non verbis imponi. Nec enim tanti facienda sunt verba, vt mente deserta & relicta sermonem sequamur, sed potius ex diuerso sermonis proprietate relicta & posthabita mentem insequamur & captemus, ac auscultemur & vestigemus. l. 3. C. de lib. præter. l. hæredes mei. §. cum ita. ff. ad Treb. l. pater Seuerinam. §. conditionum verba. ff. de cond. & demon. l. quibus diebus. §. dominus. ff. de cō di condi . & dem. vbi notat Sozinus. l. fi. ff. de fund. instr. l. stipulatio ista. §. hi qui. & §. hęc hæc quoque ff. de verb. obliga. Verba
5
* enim teste Cicerone pro Cecinna, inuenta sunt, quę quæ indicarent non quæ impedirent nostram voluntatem. id quod probat l. Labeo. ff. de supel. leg. & idem Cicero 1. de legibus ait, Orationem esse mentis interpretem.
6
* Vnde apparet, primũ primum locum obtinere voluntatem, sequentem verisimilitudo, vltimum verba. Nam à verborum proprietate recedimus, vt mentem sequamur, non solùm certam & indubitatam, sed etiam verosimilẽ verosimilem . vt dd. ll. & l. ita stipulatus. in mag. vers. Salinus. verb. ex mente. vbi notant Paulus Castren. & Ias. ff. de verb. oblig. sic sequimur mentem militis eius verbis prætermissis. l. diuus. ff. de mil. test. §. planè. Institu. eodem tit. l. non solùm. ff. de act. & obliga. l. an inutilis. ff. de accep. quæ iura idem in pagano præcipiũt præcipiunt . l. non aliter. ff. de lega. 3. Nec enim
7
* verborum aut literarum figura obligamur, aut effectus vllus producitur, sed mẽte mente & sensu. l. non figura. ff. de act. & obliga.. ideo verba
8
* enunciatiua, quia mente deliberata carere præsumuntur, non in ducunt dispositionem. Barth. in l. ex hac scriptura. ff. de donat. & in l. conficiuntur. ff. de iure codicil. & in l. 1. §. cum vrbem. ff. de offici. præfec. vrb. & in l. optimam. C. de contrah. stip. Alexan. in l. qui se patris. num. 7. C. vnde lib. Barthol. in l. sciendum, de verbo. oblig. & in l. Titia. §. Caius. eod. titu. & in l. rationes. C. de prob. & in l. demonstratio falsa. §. quod autem. ff. de cond. & demonstr. Ias. in l. 1. C. de sacrosanc. eccle. & est decisio Rotæ Romanæ 271. nota qualiter, in antiquis, & 696. dic quod si in aliqua in antiquis, & Doct. in l. neque professio. C. de test. & in l. serui electione. ff. de lega. 1. & in l. si quis mihi bona. ff. de acq. hæred. in §. sed quid. & in l. si ita legatum. ff. de leg. 1. & Bar. in l. 1. C. de sacrosanct. eccl. & in l. si ita, de leg. 1. & in l. si forte. ff. de castren. pecu. & Bauer. in l. cum filio. nu. 47. ff. de leg. 1. & Picus in l. Titia cum testamento. §. Titia. ff. de leg. 2. vbi optimè declarat, quæ dicantur verba enunciatiua. & Ioan. Crot. in l. re cōiuncti coniuncti . num. 156. ff. de leg. 3. Bart. in l. tale pactum. §. pater. ff. de pact. & in l. cum proponebatur. ff. de lega. 1. & in l. si pater. §. auus. ff. de doli excep. & in l. cum testamentum. C. de iur. & fac. | igno. & in l. Publia. §. Titus. ff. depositi, & in auth. de iureiuran. à mori. præst. & in l. Pamphilo. ff. de leg. 3. & Ioann. Crot. in l. 1. nu. 47. de no. oper. nunc. Cur. in l. si idẽ idem cum eodem. §. fin. ff. de iurisd. om. Iud. Quod adeò verum est, vt qui
9
* legis verba complectitur. contra ipsius mentem legis violator videatur, tantum abest vt eius obseruator iudicetur. l. fraus. ff. de legibus. Vnde Cicero pro Cecinna sic: Scriptũ Scriptum , inquit, sequi calumniatoris est, boni verò iudicis voluntatem scriptoris authoritatemq́; authoritatemque defendere, quæ lex enim quod senatusconsultũ senatusconsultum , quod magistratus edictum non infirmari aut conuelli potest, si ad verba deflectere voluerimus, consilium autẽ autem eorum, qui scripserunt, & rationem & authoritatem relinquamus: non enim ex verbis pendet ius, sed verba seruiunt hominum consilijs & auctoritatibus, nec verba veniunt in iudicium, sed ea res cuius causa verba in leges coniecta sunt.
Et hoc
10
* quidem in loco occurrit historia memorabilis huc admodum pertinens, relata primùm à Polybio lib. 6. historiarum, & deinde à Tullio, paulò ante fi. lib. 3. Offic. & Liuio 3. decad. lib. 2. ad fi. iterumq́ue lib. 4. & postea quoque à Gellio lib. noct. Attic. 7. c. 18. ea est, Post Cannensem pugnam Hannibal ex captiuis Romanis, quos detinebat, decem iuratos ad Romanum senatum misit, in castra redituros, nisi de redimendis captiuis impetrarent, cùm egressi castris essent, vnus ex ijs minimè Romani (vt dicit Liuius) ingenij, veluti aliquid in castris esset oblitus, in castra redijt, iurisiurandi soluendi causa, & confestim comites secutus est. Re à senatu non impetrata, cæ teri in castra Hannibalis redierunt, is domum abijt tanquam fallaci in castra reditu se se iure rurando exsoluisset, nec iterum redire teneretur, quòd cùm resciuisset, senatus censuit eum comprehendendum, & custodibus publicè datis ad Hannibalem deducendum, & quidẽ quidem rectè, fraus
11
* enim, vt dicit Tullius de ea re loquens, vbi suprà, distinguit periurium, non dissoluit. & si ad hunc locum referre possumus, vt certè possumus, ex huiusmodi primo fallaciq́ue reditu, non satisfactum menti & intentioni concedentis. Huic veteri historiæ germana
12
* est alia hæc recentior historia, quam recenset Aeneas Syluius, qui adepto summo pontificatu Pij nomen sibi adsciuit, in descriptione Europæ. 39. & Raphael Volaterranus li. 7. Geographiæ in Francorum historia, & è nostris And. Alc. in l. boues. §. hoc sermone, de verbor. signific. Cùm Albertus Franconiæ comes in arce munitissima Bambergensis vrbis à Ludouico Imperatore obsideretur, cuius filium interemisse insimulabatur, difficilisq́ue eius arcis expugnatio videretur, Otho Moguntinus episcopus profectus ad Albertum, se litis arbitrum professus est, iurauitq́ue si secum ad Imperatorem proficisceretur, vel pacem impe traturum, vel in arcem incolumẽ incolumem reducturũ reducturum . Credit Albertus, & Othonem sequitur, vix arcem egressi erant, eum Otho hortatur, vt in arcem pransum redeant, ne fortè longiuscula apud Imperatorem esset futura mora: redeunt, pransiq́ue iterum egressi ad Ludouicum redierunt, mox Albertus captus est, & capitali iudicio damnatus. Cui Archiepiscopi fidem imploranti, respondit religiosus ille pōtifex pontifex , se datæ fidei satisfecisse, religioneq́ue se solutum esse, qui semel reduxisset incolumem, bis reducere non promisisset. Verùm is non satisfecerat menti intentioniq́ue eius, qui iusiurandum exegerat, propterea nec eo se liberant, eiusq́ue hac in re perfidia nobilitata est, nam iuxta vulgatam Aristotelis sententiam propter vnumquodque tale & illud magis, sed dubium non est quin verba
13
* ad solam mẽtis mentis significationem (vt diximus) reperta fuerunt, ergo ea mentis significatio, non verborum prolatio attendenda erat per iura & rationes
14
* superiores, quibus adde l. addigere. §. quamuis. ff. de iure patr. l. cum pater. §. dulcissimis. ff. de lega. 2.
Quid denique si habebam decem fenestras in domo mea, & abs te stipulatus sum, ne luminibus domus meæ officias altius ædes tuas eleuando: tu autem domum tuam ita eleuasti, vt omnibus fenestris domus meæ demptis duabus officeres, & mihi conquerenti quod fidem stipulationis violasses, responderes, te non violasse. quia cùm superessent duæ fenestræ illęsæ ill æsæ , verum remanebat, te luminibus non offecisse. Cùm illa pluralis & indefinita loquutione luminibus officeretur, in illis duabus, quæ illęsæ illæsæ manserunt, verificaretur. l. inter illam. ff. de verb. sing. l. vbi numerus. ff. de testibus. c. pluralis, de regul. iuris. lib. 6. teq́ue non de omnibus non officiendis fenestris, sed de quibusdam tantùm iuxta sermonis proprietatem intellexisse. adhuc tamen verius esset, & est: eum fidem videri violasse, esseq́ue contra id quod actum erat, de omnibus enim fenestris & singulis non officiendis vtrinq; vtrinque actum esse præsumptum est. arg. l. luminum. §. fin. ff. de serui. vrbanorum prædiorum. l. quicquid astringendæ, in prin. ff. de verb. obliga. si sic stipulatus sum, eodẽ eodem titulo, isq́; isque verò similis sensus vincit, expedit, superat, fugatq́; fugatque sermonis proprietatem, sic ergo & in terminis duarum historiarum, de quibus mentionem habuimus posthabita verborum proprietate, mentalem fidem obseruare illi tenebantur, eam q́ue turpiter & vafrè violasse visi sunt, sed dicet quis, isthæc non esse similia quò ad eas historias, quia illi affirmatiuè promiserunt, quo casu
15
* sermo simpliciter prolatus, intelligitur de prima vice. l. boues. §. hoc sermone. ff. de verb. sig. vbi Andre. Alci. & alij. at nostrum simile de fenestris non officiendis erat negatiuum. Et d. regula
16
* d. §. hoc sermone, & leg. si quis hæredem. C. de instit. & subs. procedit in | dispositione affirmatiua, siue permissiua, non etiam in prohibitiua, siue negatiua, quæ non solùm de primo actu, sed & in infinitum intelligitur. per tex. in l. sic stipulatus sum, vbi id not. Iason in no. ff. de verb. oblig. & voluit Glos. no. in l. hoc genus, & ibi Alberi. Gofred. Salicetus in fine. & Bart. qui eam dicit notandam. ff. de cond. & dem. & Paul. Cast. qui dicit sing. & præterea Oldra. in l. cum pater. §. cum pater filiam. & ibi quoq; quoque Bar. ff. de leg. 2. & idem quoq; quoque voluit ipse Oldra. consi. 16. Thema tale est, Titius habens vnam filiam, colu. 3. versicu. nec in hoc multum, vbi & ad hoc allegat l. si sic. ff. de verborum obligat. sed & illud quoq; quoque voluit Signor. consi. 68. Quædam mulier. colum. 2. versic. deinde sic. & iterum consil. 71. factum sic si habet. D. episcopus, colum. 4. versi. præterea non est nouum. Bald. qui illam Glo. dicit satis not. in l. si vt proponis, la. 1. col. 2. ver. opponitur illud quod nullum est. C. quomodo, & quando iudex. Roma. consil. 504. in casu propositæ cōsultationis consultationis , ante mediũ medium . vers. alia enim limitatio, dum allegat Glos. in d. l. hoc genus. & Lauren. Calca. consi. 20. ista quæ stio habet tria dubia, colum. 1. versic. 4. limitatio. vbi ad hoc expressim allegat d. l. si sic stipulatus sim, de verborum obligat. Alexand. in addit. Bar. in d. §. hoc sermone. & ibi Alciat. Iason in d. l. in duobus. §. 1. colum. vlti. versi. item prædicta limita. ff. de iure iurand. & ipse Ias. in l. decem stipulatus. colum. 5. versi. sed huic responsioni. ff. de verb. obli. Philip. Dec. in ca. nam concupiscentiam. col. 1. in 3. no. de constit. in 1. lectu. & consil. 3. quando iurisdictio. colum. 3. versic. cōprobatur comprobatur hoc quia negatiua. & consi. 490. visis & circumspectis. colu. 3. Vnde
17
* Oldra. d. consi. 16. consuluit, quod si testator aliquid vltra legitimam legauerit filiæ, ne nuberet alij, quàm mercatori, aliàs legatum amittat: & filia primò nubat mercatori, & eo mortuo nobili, amittit legatum: neque enim in hac prohibitione de primis nuptijs tantùm est intellectum, sed de omnibus, & id nuncupatum sequitur Benedict. Plumbi. in l. matrimonij, in fin. ff. qui & à quibus manu. & Paulus Cast. in d. l. hoc genus. vbi ex hoc dicit se consecutum fuisse honorem. & Catel. Cot. qui id dicit singul. memor. incipi. testator lethaliter vulneratus, circa medium. & Alci. in d. §. hoc sermone. Albe. in l. vlt. col. 4. versic. vltimo quæro, ibi, nec est multum. C. de sponsal. & in l. hæc conditio filiæ, in fin. ff. de condi. & demonst. Huius differentiæ rationem, cur
18
* scilicet affirmatiua intelligatur de primo actu, non etiam negatiua? Iason vbi suprà cogitandum suadet, & ita quidem suadet vt nullam sibi esse videatur. verùm Alberic. & Paul. Cast. in d. l. hoc genus. ff. de condi. & demonst. & Philip. Deci. in d. c. nam concupiscentiam, vbi suprà, id tribuunt viribus & robori negatiuæ siue prohibitiuæ, quod aliàs semper multò fortius est, quàm sint vires, affirmatiuæ siue permissiuæ, id est, plus negat negatio, quàm affirmet affirmatio. l. quicquid astringendæ. ff. de verborum obligat. & l. luminum. §. vl. ff. de seruituti. vrban. prędiorum prædiorum . quod habetur in l. is qui ducenta. §. sed vtrum. ff. de reb. dub. & l. filiusfam. §. pen. ff. de donat. iuncta l. alienatum. §. donationis. & ibi Glos. ff. de verborum signific. & l. 1. §. editiones. & ibi Bald. post Ray. ff. de edẽdo edendo , & l. eum qui. §. si libertus. ff. de iureiur. iuncta l. si iurauero. ff. de iure patrona. & voluit Glo. in capit. cum dilectus, in verbo, à suspensis. vers. alij dicunt & melius. & ibi Antonius de consue. Bald. in proœmio decretal. Ias. in l. si arrogator. ff. de adoptio. hinc q́ue
19
* prodit, quod tradit Archidiac. in capit. si peccauerit. 2. q. 1. quod præcepta negatiua potentius & efficacius obligant, & magis præ cisè adstringunt, quàm affirmatiua. & sequitur Panormit. in c. nouit. col. 12. versi. 2. quæritur an quilibet, de iudic. & quod scribit Raphael Fulg. in l. iuris gentium. §. sed si fraudandi, per Glo. ibi. ff. de pact. quod
20
* negatiua indefinita æquipollet vniuersali ex proprietate sermonis, licet aliàs regulariter ex benignitate id sit, non ex proprietate: vt not. in c. circa, de electio. lib. 6. & per. Bart. in l. si in pluribus. ff. de leg. 2. & probatur in l. si seruitus. ff. de seruitu. vrban. prędiorum prædiorum . secundum eum quem sequitur Andreas Alciatus in d. l. boues. §. hoc sermone. limi. 7. num. 5. ff. de verb. signi. quod vltimum suspectum omnino haberi debet, ex proprietate enim sermonis indefinita oratio non magis nec minus æquipollet vniuersali quando profertur negatiuè, quàm si affirmatiuè prolata esset, vt patet in exemplo de luminibus non officiendis suprà relato. Nam si ex decem fenestris, quas domus tua habebat, aliis domum eleuando meam offeci, alijs non offeci, verissimũ verissimum est me fenestris offecisse, quia quibusdam offeci. & verissimum est me fenestris non offecisse, quia quibusdam non offeci. sicq́ue promissio negatiua de fenestris non officiendis non tam violata fuit, inspecta proprietate sermonis, quàm inspecta mẽte mente agentium. Idemq́ue foret si ea promissio affirmatiuè conciperetur, puta, vt si domum tuam eleuando fenestris meis noceres, vel ædificium demoliri tenereris, vel centum pœnæ nomine præstare. Nam & tunc si domo eleuata quibusdam fenestris offecisti, reliquis verò non, ex proprietate sermonis verissimum est te luminibus offecisse, & verissimum similiter te luminibus non offecisse, offecisti enim quibusdam, non offecisti reliquis, sic etiam teneberis. ergo vtroque casu tam in affirmatiua, quàm in negatiua, vel priuatiua, seu prohibitiua verborum conceptione, quò ad proprietatem sermonis nihil interest, nec etiam quò ad iuris interpretationem, cum inspecta verborum proprietate verum sit illũ illum fidem cōuentionis conuentionis violasse, & similiter non violasse, at inspecta iuris interpretatione & fidem violasse & in | pœna recidisse videtur. Nam
21
* & similiter si nobilis habebat decem famulos, duo ex his hominem occiderunt, si quis testis dixerit affirmatiuè, famulos illius nobilis homicidium fecisse, verum dixit inspecta proprietate verborum. rursus si alius testis dixerit, famulos illius hominem non occidisse, verum quoque dixit, habita & inspecta sermonis proprietate: illius enim depositio verificatur in duobus famulis noxijs, istius verò depositio verificatur in reliquis octo innoxijs, & de materia huius indefinitæ non minus inutiliter quàm nouè disseruimus de succ. crea. lib. 2. §. 20. nu. 53. cum pluribus seq. & num. 175. & nu. 60.
Vnde cùm inter affirmatiuā affirmatiuam & negatiuam orationẽ orationem nihil quo ad verborum proprietatẽ proprietatem intersit, apparet similiter suspectũ suspectum esse, quod Archidi. & Panormi. vbi suprà, contendunt, Præcepta negatiua efficacius aut vehementius obstringere, quàm adfirmatiua: cùm à pari potius procedere intelligendum sit, nisi subiecta materia aliud suadeat, quo casu tam cito tamq́ue facilè affirmatiua præcepta poterunt efficacius quàm negatiua obligare, quam è contra. Vnde ex præceptis Decalogi nulli priorum dubium esse debeat, quin præceptum affirmatiuum de amādo amando Deo sit vehementius, quàm reliqua sint præcepta negatiua de non mæchando, aut de non furando, aut de rebus alienis non concupiscendis, & similia: vt colligitur ex dictis per nos suprà.
Apparet isthinc
22
* suspectam esse illam non minus cæcā cæcam insipidamq́; insipidamque quàm vulgatā vulgatam sententiam eorum, qui tradiderunt, orationem negatiuam plus negare, quàm oratio affirmatiua affirmet: vt voluerunt Albe. & Paul. Cast. in d. l. hoc genus. Philipp. Decius in d. c. nam concupiscentiam. & alij suprà relati, quorum sententia repudianda est, cum , vt diximus, hæ orationes à pari procedant, quinimmò procliuius esset, vt affirmatiua oratio robustior esset quàm negatiua: argumen. l. 1. & 2. cum ibi not. per Glos. & Doct. ff. de acq. hæred. vbi repudiatio hæreditatis facta in parte non trahitur ad alteram partem, quia est negatio, sicq́ue non recipit augmentum iuris accrescendi, & tamen aditio hæreditatis facta in parte, quia est affirmatio, trahitur ad reliquas partes, recipitq́; recipitque augmentum iuris accrescendi. ad idem, l. si totam. & l. si solus. ff. eod. tit. vnde similiter quod finitum est, prorogari non potest. l. sed si manente. ff. de precario & exhæredatio. quia priuatio est, & negatio non recipit augmentum. Vnde facta ex parte hæreditatis nec trahitur ad alteram hæreditatis partem, nec tenent in ea parte in qua facta fuit. l. cum quidam. ff. de libe. & posthum. quia, vt dd. locis doctores aiunt, Omne priuatiuum & negatiuum est caducum & debile, affirmatiuum verò rubustius & efficacius & magis priuilegiatum. Vnde egregium illud Oldradi dictum, Quod legatum relictum mulieri ne nuberet alij, quàm mercatori, quod amittatur quando ea prius nupsit mercatori, & eo defuncto nupsit nobili, id quod sequuntur Bened. Plumbinus & Paul. Castrens. & Cate. Cotra. & Albericus & alij suprà relati. & Alciatus & Andreas Tiraq. in d. §. hoc sermone. limi. 7. id quidem dictum celebre sanè, sed non minus suspectum quàm inhumanum mihi videtur. Nam vt contra mulierem facit, quod verum est eam alij quàm mercatori nupsisse, ita quoque pro ea facit, quod similiter verum est alij non nupsisse quàm mercatori, quandiu primũ primum matrimonium durauit, & cùm matrimonium inspecta destinatione sit perpetua & indiuidua societas. l. 1. ff. de ritu nupti. in princi. Inst. de nupti. mens testatoris ad primas duntaxat nuptias trahenda est, quasi ille de secundis minimè cogitauerit: & in conditionibus explendis non tam verba quàm mens testatoris inspicitur. l. si quis hæredem. C. de inst. & subst. l. 3. & 4. eod. tit. & illa conditio, ne nuberet alij quàm mercatori, sui natura odiosa erat & restringenda, quia lex iubet, ne quod omnino nuptijs impedimentum fieret. l. cum tale. §. rescriptũ rescriptum . ff. de cond. & dem. Cōcludamus Concludamus ergo humanius esse & iuris menti fortè proximius eam mulierem relicto non priuari. Et ita tenerem.
Loading...