Quid denique si habebam decem fenestras
in domo mea, & abs te stipulatus sum, ne luminibus domus meæ officias altius ædes tuas
eleuando: tu autem domum tuam ita eleuasti, vt omnibus fenestris domus meæ demptis
duabus officeres, & mihi conquerenti quod fidem stipulationis violasses, responderes, te
nōnon
violasse. quia cùm superessent duæ fenestræ
illęsæillæsæ, verum remanebat, te luminibus non offecisse. Cùm illa pluralis & indefinita loquutione luminibus officeretur, in illis duabus,
quæ
illęsæillæsæ manserunt, verificaretur. l. inter illam. ff. de verb. sing. l. vbi numerus. ff. de testibus. c. pluralis, de regul. iuris. lib. 6. teq́ue non
de omnibus non officiendis fenestris, sed de
quibusdam tantùm iuxta sermonis proprietatem intellexisse. adhuc tamen verius esset, &
est: eum fidem videri violasse, esseq́ue contra
id quod actum erat, de omnibus enim fenestris & singulis non officiendis
vtrinq;vtrinque actum
esse præsumptum est. arg. l. luminum. §. fin. ff.
de serui. vrbanorum prædiorum. l. quicquid
astringendæ, in prin. ff. de verb. obliga. si sic stipulatus sum,
eodẽeodem titulo,
isq́;isque verò similis sensus vincit, expedit, superat,
fugatq́;fugatque sermonis
proprietatem, sic ergo & in terminis duarum
historiarum, de quibus mentionem habuimus posthabita verborum proprietate, mentalem
fidem obseruare illi tenebantur, eamq́ue turpiter & vafrè violasse visi sunt, sed dicet quis, isthæc non esse similia quò ad eas historias, quia illi affirmatiuè promiserunt, quo
casu
* sermo simpliciter prolatus, intelligitur
de prima vice. l. boues. §. hoc sermone. ff. de
verb. sig. vbi Andre. Alci. & alij. at nostrum simile de fenestris non officiendis erat negatiuum. Et d. regula
* d. §. hoc sermone, & leg. si
quis hæredem. C. de instit. & subs. procedit in
|
dispositione affirmatiua, siue permissiua,
nōnon
etiam in prohibitiua, siue negatiua, quæ non
solùm de primo actu, sed & in infinitum intelligitur. per tex. in l. sic stipulatus sum, vbi
id not. Iason in no. ff. de verb. oblig. & voluit
Glos. no. in l. hoc genus, & ibi Alberi. Gofred.
Salicetus in fine. & Bart. qui eam dicit notandam. ff. de cond. & dem. & Paul. Cast. qui dicit
sing. & præterea Oldra. in l. cum pater. §.
cũcum pater filiam. & ibi
quoq;quoque Bar. ff. de leg. 2. & idem
quoq;quoque voluit ipse Oldra. consi. 16. Thema tale
est, Titius habens vnam filiam, colu. 3. versicu.
nec in hoc multum, vbi & ad hoc allegat l. si
sic. ff. de verborum obligat. sed & illud
quoq;quoque
voluit Signor. consi. 68. Quædam mulier. colum. 2. versic. deinde sic. & iterum consil. 71. factum sic si habet. D. episcopus, colum. 4. versi.
præterea non est nouum. Bald. qui illam Glo.
dicit satis not. in l. si vt proponis, la. 1. col. 2. ver.
opponitur illud quod nullum est. C. quomodo, & quando iudex. Roma. consil. 504. in casu propositæ
cōsultationisconsultationis, ante
mediũmedium. vers.
alia enim limitatio, dum allegat Glos. in d. l.
hoc genus. & Lauren. Calca. consi. 20. ista quæstio habet tria dubia, colum. 1. versic. 4. limitatio. vbi ad hoc expressim allegat d. l. si sic stipulatus sim, de verborum obligat. Alexand. in
addit. Bar. in d. §. hoc sermone. & ibi Alciat. Iason in d. l. in duobus. §. 1. colum. vlti. versi. item
prædicta limita. ff. de iure iurand. & ipse Ias. in
l. decem stipulatus. colum. 5. versi. sed huic responsioni. ff. de verb. obli. Philip. Dec. in ca.
nānam
concupiscentiam. col. 1. in 3. no. de constit. in 1.
lectu. & consil. 3. quando iurisdictio. colum. 3.
versic.
cōprobaturcomprobatur hoc quia negatiua. & consi.
490. visis & circumspectis. colu. 3. Vnde
* Oldra. d. consi. 16. consuluit, quod si testator aliquid vltra legitimam legauerit filiæ, ne nuberet alij, quàm mercatori, aliàs legatum amittat: & filia primò nubat mercatori, & eo mortuo nobili, amittit legatum: neque enim in
hac prohibitione de primis nuptijs tantùm
est intellectum, sed de omnibus, & id nuncupatum sequitur Benedict. Plumbi. in l. matrimonij, in fin. ff. qui & à quibus manu. & Paulus Cast. in d. l. hoc genus. vbi ex hoc dicit se
consecutum fuisse honorem. & Catel. Cot. qui
id dicit singul. memor. incipi. testator lethaliter vulneratus, circa medium. & Alci. in d. §.
hoc sermone. Albe. in l. vlt. col. 4. versic. vltimo
quæro, ibi, nec est multum. C. de sponsal. & in
l. hæc conditio filiæ, in fin. ff. de condi. &
demonst. Huius differentiæ rationem, cur
* scilicet affirmatiua intelligatur de primo actu,
non etiam negatiua? Iason vbi suprà cogitandum suadet, & ita quidem suadet vt nullam
sibi esse videatur. verùm Alberic. & Paul. Cast.
in d. l. hoc genus. ff. de condi. & demonst. &
Philip. Deci. in d. c. nam concupiscentiam, vbi
suprà, id tribuunt viribus & robori negatiuæ
siue prohibitiuæ, quod aliàs semper multò
fortius est, quàm sint vires, affirmatiuæ siue permissiuæ, id est, plus negat negatio, quàm
affirmet affirmatio. l. quicquid astringendæ.
ff. de verborum obligat. & l. luminum. §. vl. ff.
de seruituti. vrban.
prędiorumprædiorum. quod habetur
in l. is qui ducenta. §. sed vtrum. ff. de reb. dub.
& l. filiusfam. §. pen. ff. de donat. iuncta l. alienatum. §. donationis. & ibi Glos. ff. de verborum signific. & l. 1. §. editiones. & ibi Bald. post
Ray. ff. de
edẽdoedendo, & l. eum qui. §. si libertus. ff.
de iureiur. iuncta l. si iurauero. ff. de iure patrona. & voluit Glo. in capit. cum dilectus, in
verbo, à suspensis. vers. alij dicunt & melius. &
ibi Antonius de consue. Bald. in proœmio decretal. Ias. in l. si arrogator. ff. de adoptio. hincq́ue
* prodit, quod tradit Archidiac. in capit.
si peccauerit. 2. q. 1. quod præcepta negatiua
potentius & efficacius obligant, & magis præcisè adstringunt, quàm affirmatiua. & sequitur Panormit. in c. nouit. col. 12. versi. 2. quæritur an quilibet, de iudic. & quod scribit Raphael Fulg. in l. iuris gentium. §. sed si fraudandi, per Glo. ibi. ff. de pact. quod
* negatiua
indefinita æquipollet vniuersali ex proprietate
sermonis, licet aliàs regulariter ex benignitate id sit, non ex proprietate: vt not. in c. circa,
de electio. lib. 6. & per. Bart. in l. si in pluribus.
ff. de leg. 2. & probatur in l. si seruitus. ff. de seruitu. vrban.
prędiorumprædiorum. secundum eum quem
sequitur Andreas Alciatus in d. l. boues. §. hoc
sermone. limi. 7. num. 5. ff. de verb. signi. quod
vltimum suspectum omnino haberi debet, ex
proprietate enim sermonis indefinita oratio
non magis nec minus æquipollet vniuersali
quando profertur negatiuè, quàm si affirmatiuè prolata esset, vt patet in exemplo de luminibus non officiendis suprà relato. Nam si ex
decem fenestris, quas domus tua habebat, aliis domum eleuando meam offeci, alijs non
offeci,
verissimũverissimum est me fenestris offecisse, quia
quibusdam offeci. & verissimum est me fenestris non offecisse, quia quibusdam non offeci.
sicq́ue promissio negatiua de fenestris non officiendis non tam violata fuit, inspecta proprietate sermonis, quàm inspecta
mẽtemente agentium. Idemq́ue foret si ea promissio affirmatiuè conciperetur, puta, vt si domum tuam eleuando fenestris meis noceres, vel ædificium
demoliri tenereris, vel centum pœnæ nomine
præstare. Nam & tunc si domo eleuata quibusdam fenestris offecisti, reliquis verò non, ex
proprietate sermonis verissimum est te luminibus offecisse, & verissimum similiter te luminibus non offecisse, offecisti enim quibusdam,
nōnon offecisti reliquis, sic etiam teneberis.
ergo vtroque casu tam in affirmatiua, quàm
in negatiua, vel priuatiua, seu prohibitiua verborum conceptione, quò ad proprietatem sermonis nihil interest, nec etiam quò ad iuris
interpretationem, cum inspecta verborum
proprietate verum sit
illũillum fidem
cōuentionisconuentionis
violasse, & similiter non violasse, at inspecta
iuris interpretatione & fidem violasse & in
|
pœna recidisse videtur. Nam
* & similiter si
nobilis habebat decem famulos, duo ex his
hominem occiderunt, si quis testis dixerit affirmatiuè, famulos illius nobilis homicidium fecisse, verum dixit inspecta proprietate
verborum. rursus si alius testis dixerit, famulos illius hominem non occidisse, verum quoque dixit, habita & inspecta sermonis proprietate: illius enim depositio verificatur in duobus famulis noxijs, istius verò depositio verificatur in reliquis octo innoxijs, & de materia
huius indefinitæ non minus inutiliter quàm
nouè disseruimus de succ. crea. lib. 2. §. 20. nu.
53. cum pluribus seq. & num. 175. & nu. 60.