Capvt xxxi.

Capvt xxxi.

Svmmarivm.

SEptvagesimo redeundo ad legis principatum, qui ad meram ciuium vel subditorum vtilitatem, non secus quàm imperium reliquorum principũ principum spectat, vt plenissimè disseruimus. inde deriuantur quàm plura bona. Nam ideo dicebat Ang. in l. diuus. ff. de petitione hæred. quòd
1
* si statuto etiā etiam iurato caueatur: vt nulla in populo collecta imponi possit: tale statutum intelligitur atque intelligi debet, nisi aliqua causa Reipublicæ vtilis aut necessaria, puta famis aut belli, & alia his similis causa superuenerit. sequitur Archi. Tarraco. in consi. pro Marchione de Velez, pag. 320. Ratio est, quia illius statuti imperium est ad meram vtilitatẽ vtilitatem ciuium, quę quæ vtilitas illuderetur, si vrgẽte vrgente hac noua necessitate desineret fieri statuti transgressio. neque ad rem pertinet, quod vicietur proprietas verborũ verborum statuti, quia verba paruipenduntur, vt mens illæsa seruetur, quæ vtilitatem intuetur ciuium, vt plenè suprà docuimus.
Colligitur etiā etiam septuagesimo primò, quòd non solùm princeps, sed etiam quisque iudex
2
* ordinarius potest leges trāsgredi transgredi , quoties noxiæ esse incipiunt. ita Decius in c. de causis, de officio delegati. dicens, hāc hanc esse communem opin. & in rubrica, lect. 2. colum. 2. de iudicijs. Marsilius in l. 1. §. diuus. ff. de sicarijs, & in sing. 182. iudex non debet. & in l. 1. §. sed & si quis. colum. 2. ff. de falsis, & suprà dixi.
Septuagesimo secundò colligitur, quare
3
* ex iusta causa possunt inquisitores hæreticæ prauitatis & episcopi minuere pœnas etiam post sententiam, vt de inquisitoribus est tex. singu. in c. vt commissi. §. nec non faciendi, & ibi Glos. & Doct. notantur, de hæreticis, lib. 6. & notat Domini. in d. c. si quem pœnituerit. §. notandum. & Fel. in d. c. qualiter & quando. §. ad corrigendos. colu. 6. & ver. fallit quartò. de accusatio. & de episcopis & alijs potestatem dispẽsandi dispensandi habentibus, notat Innoc. in c. dilectus. colum. 2. de tempori. ordi. Panor. in d. c. nisi specialis, in fine, & in d. c. licet, vbi est Glos. notabilis, quæ ita intelligi debet, de pœ nis. Ioann. de Ana. in d. c. qualiter & quando. in 7. colum. & Philipp. Dec. in d. c. At si clerici. §. de adulterijs. colum. 2. de iudicijs, & in d. c. de causis, de offi. deleg. Ratio est, quia quando pœna legalis grauior æquo esse incipit, expedit vt possit leniri, ne legis illius imperium ad ciuium vtilitatem inductum, conuertatur in eorum læsionem. In foro autem pœnitentiali id cuique sacerdoti liceret. c. Deus qui, & ibi Panor. de pœnitentijs. & hac ratione nititur totus titu. C. de senten. pass. & resti. & titu. de abolitio.
Septuagesimo tertiò colligitur, quare
4
* ex iusta causa episcopus possit minuere pœnitentiam à summo Pontifice iniunctam, vt suprà attigimus. & tradit Marsilius d. singula. 182. Ratio est, ne si ea pœnitentia cœperit esse intolerabilis & noxia, tunc imperium Papæ ad proficiendum creatum, incipiat esse nociuum.
Septuagesimo quartò colligitur, quare
5
* episcopus ex iusta causa possit transgredi decretum concilij, vt tenuit Marsilius d. singula. 182. Roma. consil. 428. Ratio est, ne concilij decreta ad proficiendum inducta, noxia esse incipiant.
Septuagesimo quintò colligitur, statuta
6
* iniqua non valere, posseq́ue transgredi etiam ab eo, qui ea seruare iurasset: vt tenuit Oldr. consil. 259. Albe. in l. de quibus. ff. de legibus. Soci. consi. 95. lib. 3. Ratio est, ne statuti imperium ad iuuandũ iuuandum creatum, incipiat esse damnosum.
Septuagesimo sextò colligitur, quod
7
* qui iurant seruare statuta ciuitatum, vel ecclesiarum, vel scholarum, vel collegiorum intelligere videntur, si non fuerint inhonesta. Ita Innocen. in c. dilecti, colu. fin. de maio. & obed. Bal. in c. 1. col. 2. de alienatione feudi. Brunus | confi. 35. colum. fin. & ratio est, ne earum ciuitatum, Ecclesiarum, scholarum, collegiorum, monasteriorum imperium ad proficiendum inductum, incipiat esse noxium.
Septuagesimo septimò colligitur, quod
8
* episcopus cum suo capitulo potest ex iusta causa numerum canonicorum augere etiam contra statutum iuratum, vt tenuit Ioannes And. Butrius Aegidius, Imola, & Feli. colu. 6. & alij cōmuniter communiter in cap. cùm accessissent, de consti. per tex. ibi. Ratio est, ne illius statuti imperium ad proficiendum creatum, incipiat esse nociuum.
Septuagesimo octauò colligitur, quare ex
9
* iusta causa possit princeps sententiam ferre parte non citata, quamuis citatio sit de iure naturali, vt resoluimus de succ. progressu. in præfatio. num. 99. tradit Loazes in consil. pro Marchione de Velez, pa. 317. dic quod ratio est, ne iuris naturalis potestas & imperium ad iuuandum insitum, incipiat esse noxium.
Septuagesimo nonò colligitur, quare
10
* summus pontifex possit ex iusta causa tollere defensionem, vt per Decium in c. dilecti. colu. 7. de exceptio. Alex. in l. cum mulier. col. 5. ff. sol. mat. Ratio est, ne id ius natura insitum ad iuuandum, incipiat esse noxium. Nam circa ius ipsum naturale, & à Deo & ab hominibus, ex causa, ob necessitatem, communemq́ue hominum vtilitatem aliquando reperimus dispensatum fuisse: vt cōmuniter communiter notant Doct. in §. sed naturalia. Instit. de iure naturali gentium ciuili. & Ioannes de Turre Cremata c. 1. 5. distinctione.
11
*
Colligitur octuagesimò quare summus Pontifex, vt iam attigimus, possit circa ius diuinum ex iusta causa dispensare? vt per Decium in consi. 112. in præsenti consultatione. Felinus, & Decius in c. quæ in Ecclesiarum, de constitu. Corneus consi. 189. lib. 4. Ratio est, ne ius diuinum ad iuuandum destinatum, noxium esse incipiat. Colligitur, quare
12
* episcopus contra ius canonicum possit statuere & dispensare, vt per Alex. in rubrica. col. 2. de officio eius. Bal. in l. 2. ff. de iureiu. Roma. con. 325. & consi. 428. & sing. 492. sed an possit episcopus. Ratio est, ne iuris canonici imperium ad iuuandum destinatum, noxium esse incipiat. cùm id iusta causa deposcat ita intellige c. post translationem, de renunciatione.
Octuagesimo primò colligitur, quare
13
* prælatus, qui res Ecclesiæ infeudare non potest, vt notant Aluarotus, Iacob. de Bell. Nicolaus Neapol. Marti. Laud. & Card. in c. in princi. qui feudum dare possint, ex iusta tamen causa id facere poterit? vt qui Frācischinum Francischinum Curtium de feudis 2. parte principali. 6. q. principali. Ratio est, ne iuris imperium destinatum ad iuuandum, incipiat esse damnosum.
Octuagesimo secundò eadem ratione licet
14
* prælatus olim nihil ferè sine capitulo suo facere posset, vt per Archid. in summa 18. distin. Collect. in c. nouit, de his quæ fiunt à prælato. Aegidius in c. irrefragabili. colu. pe. de officio ordinarij. tamen ex iusta causa capituli consilium requirere non tenebatur, vt per Hostien. & Panormitanum in d. c. nouit.
Octuagesimo tertiò & eadem ratione, licet
[15]
* prælatus res Ecclesiæ alienare nequeat, vt per Archidiaconũ Archidiaconum & Collectarium, vbi suprà tamen ex iusta causa id sibi fas est, et sine consensu capituli. ita Bald. in c. 1. in principio, qui feudum dare possunt. & Francischinus, vbi suprà, & Abb. in c. fina. de ecclesijs.
Octuagesimo quartò qua ratione, quod amplius est, ex iusta
16
* causa poterit in Ecclesiarum & subditorum præiudicium aliquid statuere & ordinare, vt notant Butrius, Imola & alij quos refert & sequitur Fernan. Loazes in cons. pro Marchio. de Velez, pa. 350. num. 91. quale est, † vt clerici fortè viuerent in communi, vt notat Imo. in c. quoniam de vita & honesta. clericorum.
Octuagesimo quintò hinc etiam fit, vt episcopus
17
* possit dispensare quòd quis habeat duas dignitates in ecclesia, aut duos personatus ex iusta causa. Archi. in c. 1. de consu. lib. 6. Domini de Rota decisi. 29. nota quod episcopus in antiquis, sub tit. de præb. ratio istorum omnium est, ne iuris prohibitio & imperium his casibus ad iuuandũ iuuandum destinatum, incipiat esse noxium.
Octuagesimo sextò hinc fit, vt ex iusta causa prælatus
18
* possit clericum vtcunq; vtcunque summi pontificis priuilegio exemptum punire, ne Papæ imperium hoc casu inciperet esse damnosum. Fredericus de Senis consi. 302. col. fin. quale esset, si is clericus se præsente proteruus foret, aut in contemptum delinqueret, arg. c. tuam, de ordi. cog.
Octuagesimo septimò colligitur etiā etiam quare
19
* episcopus ex iusta causa possit præscriptioni & iuribus ecclesiæ suæ renunciare, vt tenent Innocentius & Ioannes Andr. in c. veniens, de præscri. & Bertachi. in tracta. de episcopo, in 4. par. princip. q. 6. & Fernandus Loazes, vbi suprà, pag. 351.
Octuagesimo octauò colligitur quare
20
* & si creari episcopus non debeat vbi nunquam fuit. c. fœlix. 16. q. 1. tamen ex iusta causa creari potest: quale esset si cresceret numerus fidelium. ita ibidem Loazes per c. præcipimus. eadem 16. q. 1. ratio est, ne ea iuris prohibitio & imperium ad proficiendum destinatum, noxium esse incipiat.
Octuagesimo nonò colligitur, quare
21
* vicarius generalis, qui alium vicarium generalem sui loco constituere regulariter non potest. c. clericos, de offi. ordi. & idem in vicario seu legato Papæ. ita Card. inclemen. & si principalis, de rescrip. & Andreas Siculus in c. nouit. colu. pe. de offi. legati. ex iusta tamen causa (puta infirmitatis) id facere potest, permissumq́ue est, vt tenent Domini de Rota, vbi su| prà, Glo. & Doct. in cle. 1. de regu. verb. locum aliorum. Hostiensis, Ioannes Andreas, Ioannes Imolen. & alij in d. c. clericos, & Fernandus Loazes, vbi suprà: ratio est, ne ea iuris prohibitio & imperium ad proficiendum destinatum, incipiat esse nociuum.
Nonagesimò colligitur, quare
22
* & si regulariter à legato superioris non ad eius vicarium, sed ad ipsum superiorem sit appellādum appellandum , vt per Panormi. & alios in c. si quis contra clericum. col. 9. de foro compe. Philipp. Decium in c. dilecta. 2. de appella. colum. 1. Romanum singulari 464. tu habes vbi eius add. tamen ex iusta causa fit transgressio huius legalis definitionis, ne ea ad proficiendum destinata incipiant esse noxia, ita Panormita. & alij in d. c. si quis contra clericum.
Nonagesimo primò colligitur, quare
23
* legatus de Latere licet regulariter non possit committere causam sine strepitu & figura iudicij definiendā definiendam , Glo. in c. fi. ver. figura, de hæ re. lib. 6. Imola. in l. nemo potest. ff. de leg. 1. Felinus in c. 1. col. 1. de rescri. ex iusta tamen causa id facere potest, ne ea iuris prohibitio ad proficiendum destinata, noxia esse incipiat. ita Butrius, & alij in cap. fina. de transactionibus. Felinus in d. c. 1. colu. 3. Ias. in l. omnes populi. colu. 3. ff. de iust. & iure. Francis. de Ripa. Ioannes Crotus & alij in rep. l. nemo potest, vbi plenè per Hannibalem. ff. de leg. 1.
Nonagesimo secundò colligitur, quare
24
* & si princeps regulariter priuilegium non subdito concessum reuocare nequeat, vt per Innocentium & alios in c. nouit de iudi. & in c. 1. de proba. Lapum allegatione c. colum. fin. Romanum consil. 252. & Mainerium in l. nemo potest mutare, ad finem. ff. de reg. iur. tamen ex iusta causa id facere non prohibetur, vt notant Innocentius & alij in c. cum M. de const. Alexand. consi. 101. & Fernand. Loazes, vbi suprà, pag. 356. idq́ue fit, ne ea iuris prohibitio & imperium ad proficiendum destinatum, incipiat esse nociuum.
Nonagesimo tertiò colligitur, quare
25
* & si iudex prohibeatur aliter procedere, quàm vt legibus & moribus proditũ proditum sit, vt in prin. Inst. de offi. iudi. & in princi. Inst. de obliga. quæ ex quasi deli. nas. tamen ex causa potest terminũ terminum à lege datum ad petendam in integrum restitutionem alterare. ita Bald. in l. 2. ff. de re iudic. Ioannes Andr. in capitu. 1. de resti. spolia. Bart. in simili in l. societatem. §. arbitrorum. ff. pro socio. id quod in omni tempore legali & termino generale esse videtur, vt notat per tex. ibi Bar. Angelus, Alex. Ias. & alij in d. l. 2. ff. de re iudi. idq́ue sit ne ea iuris prohibitio & imperium incipiat esse damnosum.
Nonagesimo quartò colligitur quare
26
* & si regulariter lex debeat esse communis, vt notant per tex. ibi Bald. & Paulus Castrens. in l. 1. ff. de legib. c. erit autem lex. 4. distin. adeò vt
27
* non valeat lex ad vnum quarterium dunta xat ciuitatis, nisi & reliquas ciuitatis partes obstringat. Angel. in l. Titius. §. fin. ff. de pollicit. Bald. in prima const. C. §. quibus tamen ex iusta causa talis lex bene valeret, vt per dd. in dictis locis. vnde valeret, lex compellens certas personas ad compromittendum, puta mercatores, vt per Decium in c. consuluit. 3. de appell. colum. fin. Barthol. & Ioannes de Platea per tex. ibi in l. neque Dorotheum, & in l. doctitij. C. de curio. li. 10. Angelus consil. 62. Nobilis miles.
Nonagesimo quintò colligitur, quare
28
* & si magistratus ante delicta perpetrata nequeat facere generale proclama, vt qui tale quidpiam ausus fuerit tali pœna se noscat esse plectendum, si ea pœna erat præter ius commune, vt per Barthol. in l. omnes populi. q. 5. ff. de iust. & iure. Anchar. in c. canonum statuta, de const. Bald. in l. pro gramma. C. commi. epist. tamen ex causa id fas esset, secundum Fernan. Loazes consil. pro Marchi. de Velez, pag. 360. idq́ue fit, ne ea iuris prohibitio incipiat esse damnosa, si etiam vtilitate publica vrgente transgredi non posset.
Nonagesimo sextò colligitur, quare
29
* clericus & si regulariter aduocare nequeat, tamen pro ecclesia sua id sibi licet, ita Innocen. in c. vn. de oblig. ad ratio. Inocen. & Abb. in c. sed nec ne clerici vel monachi. Felinus col. fi. in c. cum. I. & a. de re iudi. idq́ue fit, ne ea prohibitio & iuris imperium ad ecclesiæ vtilitatem destinatum in contrarium vertatur.
Nonagesimo septimò colligitur, quare
30
* curatus, vel parochus & si regulariter extra parrochiam suam residere nequeat, vt tradunt communiter Doct. ibi Felinus colum. fi. in c. cum omnes, per tex. ibi de constit. & in c. nonnulli, & in c. conquerente, & in c. pen. & fin. & in c. ex tuæ, de cler. non resid. tamen ex iusta causa, puta, si ad concilium abire expediret, id fieri liceret: ne ea iuris prohibitio & imperium ad vtilitatem Ecclesiæ factum, incipiat nocere ipsi Ecclesiæ, vt per Geminianum in c. fin. de rescrip. Franc. Ripa in d. c. cum omnes, in colum. 18. de constit. per tex. in c. cum ex eo, de elect. lib. 6.
Nonagesimo octauò colligitur, quare
31
* & si lex regulariter iusserit, ne notarius, qui semel instrumentum edidit iterum illud edere teneatur, vt tenent Bart. Bald. & communiter Doct. in l. si quis ex argentarijs. §. fi. per tex. ibi ff. de edendo. tamen ex iusta causa illud edere non prohibetur, etiam pluries, idq́ue fit, ne ea iuris prohibitio & imperium ad vtilitatem destinatum, noxium esse incipiat. ita tradunt Bar. & Bald. vbi suprà, Bal. in l. dissolutæ. C. de cond. ex lege. idem in rub. colum. 6. C. de fide instru.
Nonagesimo nonò colligitur, quare
32
* iudex contra formam statuti vel legis arma ciues portare prohibentis, possit ex iusta causa alicui ciuium id permittere: vt tenuit Bald. | in rubr. C. qui admi. colum. 1. Corsetus singulari 150. Socinus in tract. fall. regu. 29. Ioannes Neuiza. in sua Sylua nupti. fol. 47. limi. 6.
Centesimò colligitur, quare
33
* executio pęnæ poenæ corporalis & si regulariter loco facinoris perpetrati fieri debeat, tamen ex iusta causa alibi quoque fieri permittitur, ne ea iuris dispositio & imperium ad vtilitatem destinatum aliorsum reflectatur, Bald. in rubr. ad finem. C. de fide instr. Bertach. in tract. de Epis. lib. 4. par. 5. q 38.
Centesimo primò colligitur, quare
34
* reges, & si regulariter vrbes & oppida suæ coronæ nequeant alienare, c. intellecto, de iureiur. tamen ex iusta causa vnum aut alterum oppidum alienare non prohibentur: vt tradunt ibi communiter Doct. & attigimus suprà, & aliquid de succ. crea. libro 3. §. 26. numero 83. idq́ue fit, ne aliàs iuris prohibentis imperium, quod ad vtilitatem est, in læsionem conuertatur, contra mentem ipsius iuris, cui quod verborum proprietas vicietur, impedimento esse non debet. Intellige tamen vt quàm primum ea vrgens necessitas laxata fuerit, illico expensis totius regni ea oppida alienata redimentur, ad regiamq́ue coronam redigantur, vt diximus vbi suprà.
Centesimo secundò colligitur, quare
35
* lex generalis vel statutum locale si iustum non sit, non valeat, etiam si ex certa scientia principis fiat? vt tenent Innocentius & alij in c. primo, & in c. quia plerique, de immuni. eccles. Cynus in l. bene à Zenone. C. de quadru. præs. Ias. consil. 1. colum. 9. lib. 1. Fernand. Loazes in consil. pro Marchi. de Velez, pag. 54. Ludoui. Rom. singulari 714. iudex potestatis. in simili per Felinum in rub. de homic. Marsilius in l. 1. num. 17. de sicari. & singul. 665. & alij multi, quos allegat Nicolaus Pig. ad Roma. vbi suprà, qui disputant, an valeat statutum, quod pœna pecuniaria imponit pro adulterio, vel homicidio, si talis pœna esset contemptibilis, ratio ergo ne valeat est, quia ad vtilitatem statuentibus datum imperium non debet conuerti ad læsionem.
Centesimo tertiò colligitur, statuto
36
* cauetur quod homicida puniatur in centum, alio statuto cauetur, quod qui commiserit duo homicidia capite puniatur, vtrùm si quis commisit homicidium & soluit centum, an si committat aliud, debeat decapitari? & videtur quòd non, quia pro primo est satisfactum, ergo non debeat amplius puniri. nam paria sunt condemnatum soluisse pœnam, & absolutum fuisse, C. ad l. Aquil. l. contra negantem. Contrarium tenet Bald. quod debeat decapitari, in auth. qui semel. C. quomodo & quando iud. quia facta non possunt haberi pro infectis. l. in bello. §. factæ. ff. de capti. licet
37
* ergo obligatio sit extincta, primùm tamen aggrauat secundum,
38
* sicut prima contumacia quantum cunq; cunque purgata aggrauat aliam sequentem, vt in d. authen. qui semel, & hoc dicit Bal. verum est etiam si primum maleficium esset præscriptione sublatum. nam non obstante præscriptione cognoscetur de illo, non propter ipsum, sed incidenter propter aliud aggrauandum quod est notandum secundum eum, in d. authen. qui semel. refert & simpliciter sequitur d. Pet. de Ancha. in rep. c. canonum statuta. de consti. in 32. char. sequitur Corsetus in singulari statuto. 23. Quid dicendum? & sanè licet pro Baldi & Corseti opinione arrideant verba statuti, tamen ipsis verbis posthabitis mens statuentium sequenda est (vt plenissimè suprà ostendimus) mens autem esse videtur, vt pro duobus homicidijs capitis pœna debeatur, & præterea nihil. vnde cum pro primo maleficio centum condemnationis nomine prioris præstita sunt, si modò prosequenti homicidio capite is puniretur, iam pro vtroque in plus quàm in caput punitus foret, quod est cōtra contra mentem statuentium, ergo mitius quàm capitaliter aliquantulum puniendus est, ita tamen vt pro secundo homicidio non solum in centum, sed acerbius aliquātulum aliquantulum puniatur, quia geminatio delicti aggrauat culpam, sicq́ue satisfactum erit fundamento & rationi contrariam partem tenentium, & hæc pars vt humanior, ita & verior videtur.
Colligitur
39
* quare statutum puniens gestantem margaritas intelligatur in eo, qui veras, non in eo qui falsas gestaret: vt voluit Bar. in l. 1. §. hoc interdictum, per tex. ibi. ff. de fonte. Franciscus Cremensis singulari 83. mulier transiens. Ludou. Roma. consi. 493. qui inde. & etiā etiam Cremensis inferunt, quod
40
* mulier transiens ad nuptias secundas, & si perdat lucra à marito habita, tamen non amittet, quod sibi mariti contemplatione donatum fuerat, quamuis id à marito profectum intelligatur. l. sed & si plures. §. in arrogato. ff. de vulgari. quia id non tam verè quàm fictè à marito profectum intelligitur, & pœnas non esse de casu vero ad casum fictum porrigendas non ineleganter contendunt. ratio ergo prioris dicti ea est, quòd statuti legisúe imperium, vtilitatem intuetur ciuium, non captionem aut læsionem eorum, vtilitas autem in eo est, ne veris & preciosis margaritis vtentes depaupe| rentur, quæ ratio cessat in falsis, vt §. 17. numero 65. multa in simili diximus, in tract. de succ. cre. lib. 2.
Centesimo quartò colligitur quare
[41]
* & si regulariter processus sit ipso iure nullus, quando calumniæ iuramentum non fuit præstitum, cùm esset petitũ petitum . l. 2. §. sed quia veremur. C. de iuram. calu. c. certum de iuram. calum. c. non constituens, de fide ius. tamen si exigatur ab eo, qui iam plenè probauit, isq́ue iurare nolit, aliud erit: vt arg. l. si non fuerit. ff. de iureiu. tenent Bald. in c. 2. colum. 2. de proba. Ias. in l. admonendi. colum. 41. de iureiur. Matthæus Mathes. & Sarra. eius additio. nota. 65. nota quod statutum, idem Ias. in l. iusiurandum quod ad pecunia. §. quis. §. qui iusiurandum not. 1. ff. de iureiu. ratio est, quia
[42]
* vt reperiuntur non pauci, ita numinis contemptores, vt falsò iurare nihil vereantur, ita ex diuerso sunt nonnulli ita summi Dei reuerentes, vt potius ius suum amittant quàm sacramentum subeant, etiam veritatem dicturi. ita ait l. quæ sub conditione, in princ. ff. de condi. inst. Ne ergo vir bonus, qui iam plenè ius suum probauit, nimia Dei reuerentia verum etiam sacramentum subire non audens, ius suum indebitè amittat, par est, vt tali casu cesset iuramenti subeundi necessitas, ne legis imperium tale iuramentum exigentis ad vtilitatem ciuium destinatum, in eorum bonorum ciuium læsionem reflectatur cessante necessitate, prout cessat in specie proposita ad l. manifestæ turpitudinis. ff. de iureiura. responde,
43
* procedere quando nondum esset legitimè probatum, & est optima defensio istius singularis conclusionis, de qua multum dubitauit Ias. in d. §. qui iusiurandum.
Centesimoquintò colligitur,
[44]
* quare non valeat statutum vel consuetudo particularis adimens iuramentũ iuramentum calumniæ, quo casu petitum esset, vt per d. c. verum. d. §. sed quia veremur. d. c. veniens, tenuit Matthæ us Mathæsillanus & Sarra, vbi suprà. ratio enim est, ne facultas statuendi per legem generalem municipibus concessa, vt plenè tradunt Bart. & alij per tex. ibi in l. omnes populi. ff. de iust. & iur. conuertatur in ipsorummet læsionem, qui remoto tali iuramento litibus scaterent, & nimium inuicem vexarentur. sicq́ue statuendi imperium noxium (quod esse non debet) ipsis met esse inciperet.
Loading...