Centesimo duodecimò colligitur
* quamobrem omnes leges & omnia statuta,
quæ permittunt præscriptiones cum mala
fide contra reales, vel personales, vel mixtas actiones, non valeant ipso iure, quia sunt
contra ius commune, & nutriunt peccatum, vt in c. vigilanti, & c. fin. de præscrip.
& in regula possessor, de reg. iur. in 6. peccat
enim, qui sciens se teneri ad centum ex causa depositi, mutui, vel
vẽditivenditi, recusat soluere,
& hanc doctrinam sentit Bar. in l. omnes populi. ff. de iusti. & iu. in illa quæstione, an valeant statuta circa ius
diuinũdiuinum,
idẽidem tenet Ang.
in l. sequitur. §. si viam. ff. de vsuca. & in l. hæc
autẽautem iura. ff. de ser. vrb. præ. & in l. fin. ff. quemad. ser. amit. & in l. ait prætor. §. item ei. ff.
ex quib. caus. maio. in vno casu
quādoquando debitor non peccaret recusando soluere, vt quia
esset obligatus ad meram pœnam, puta, ad
duplũduplum vel quadruplum actione furti. Nam
|
* secundum ius diuinum, &
secundũsecundum forum
conscientiæ non tenetur quis se offerre ad soluendum pœnam, etiam eam petenti in iudicio, vel extra. 12. q. 2. c. fraternitas, vbi est tex.
sing. iuncta Glo. in ver. cum augmento. in fin.
& not. doct. in c. dilecti, extra de arbi. Ant. in
c. fin. extra de præscrip. idem tenet Panor. in c.
quoniam. col. 5. post Butr. & ibi Fel. colu. 2. de
præscrip. vbi dicit, hanc esse communem opi.
confirmatur ex ijs, quæ latè dixit idem Fel. in
c. 1. 10. col. versic. tertius casus, de constitu. circa
Glo. in c. fraternitas alleg. secus vbi actio non
est merè in pœnam, sed quia visum fuit legi sic
conuenire reipub. vt in actione de dolo & simili, quia si interuenit dolus ex parte alterius
tenetur. vt pulchrè per Abb. vbi suprà, propter
d. Glos. sing. & c. admonere. 33. q. 2. & per Mathæsillanum singu. 23. ratio superioris conclusionis, vt tale statutum non valeat, est quia vt
principibus ita & legislatoribus ac statuentibus vt prosint, non vt obsint imperium datum est, vt habet nostra conclusio principalis: nocerent autem si præscriptiones cum mala fide inducerent, quia & præscribentis anima periret in æternum, quæ cunctis rebus caducis preciosior est. l. sunt
personępersonæ. ff. de religi.
& ius illius, contra quem scribitur, amitteretur, quod magni faciendum est. tex. & Glos. in
l. aduocati. C. de aduo. diu. iudi. ergo, &c. id
quod obtinet, & admitterem quando
* contra ignarum rei vel iuris tui præscribere volebam, vt in terminis l. fi. C. de longi temp. præscrip. idem si eras agere impeditus, secus si sciebas, nec agere impeditus eras, sed dissimulabas, tunc enim ius tuum concedere mihi videreris, nec est cur hæc tacita donatio & concessio magis improbatur quàm expressa: vt
per totum tit. ff. C. & Insti. & in decret. de donati. iuncta l. cum quid. ff. si cer. pet. facit l.
cũcum
de in rem verso, cum materia. ff. de prob. Itaque cum mala fide non procedit præscriptio
in personalibus actionibus, non magis quàm
in realibus, sed nego habere malam fidem illum, qui scit se possidere rem alienam corporalem domino sciente, & petere liberrimè valente. idemq́ue si quod ei debet, desinit soluere, cùm ille nullo impedimento iuris aut facti
esset petere impeditus, sicq́ue hoc casu tam in
personalibus quàm in realibus actionibus
contingit præscriptio tuta & legitima de iure
ciuili & de iure canonico & in foro conscientiæ ex tacita concessione illius, vt alibi plenius diximus. & in simili per Cagn. de reg. iur.
ff. in l. quod à quoquam. col. fin.