Capvt xxxii.

Capvt xxxii.

CEntesimosexto colligitur, quid dicendum, si
1
* in aliquo actu statutum prouidet adhiberi præsentiam, vel consensum quatuor virorum, aliàs non valeat, vtrùm si adhibeantur decem, vel plures, reddatur actus inualidus tanquam non seruata forma? & videtur quod sic. quia omissio modi & formæ vitiat dispositionem. l. qui Romæ. §. Flauius. ff. de verb. obl. c. Pisanis, de rest. spo. c. cum dilecta, de scrip. c. cum super abbatia, de offici. deleg. Contrarium tamen reperio fuisse consultum, prout refert Pet. de Anch. in repe. c. canonum statuta, de const. 39. char. quia licet ad solennitatem statuat lex certum numerum, ampliatio numeri non vitiat l. hæredes palam, in princ. ff. de test. & l. cum tabulæ. ff. de secund. tab. per hoc. l. non solet. ff. de regu. iur. & l. qui mutuam. ff. mand. l. pediculis. §. Labeo. ff. de auro & argen. legato. item maiori numero inest minor. l. 1. §. si stipulati, de verb. oblig. præterea numerus am| pliatus non diuersificat formam l. non sunt liberti. ff. quemad. seruitu. amit. l. 1. §. item quæritur. ff. de aqua quoti. & ęsti æsti . facit quod not. Bar. in l. si prius. ff. eo. tit. denique hæc pars vera est, vt constat per tex. in l. vnic. in princi. C. de rei vxo. act. & potissimùm ex omnibus fundamentis & rationibus nostræ sententiæ principalis, quæ habet legum principumq́ue imperium ad ciuium vtilitatem destinari, quæ per interuentum decemvirorum, vbi quatuor quantũ quantum sufficiebant, tantum abest vt interuertatur, quod potius assequitur pleni. ergo ea dispositio minimè debet pro irrita læsionem agentium haberi. Et ita in specie tenet Corset. singu. incipiente, statutum. 22.
Centesimoseptimò colligitur, quod
2
* si statutum tollat exceptionem in aliquo casu, debet intelligi, nisi quis velit incontinenti probare exceptionem legitimam, quia eo casu debet audiri, non obstante statuto: quia statutum videtur exclusisse exceptiones non legitimas propter pręsumptam præsumptam fraudẽ fraudem opponentium, quæ præsumptio cessat in probatione, quæ offertur incontinenti, tex. in c. literas, de resti. spoliato. quod not. gl. in l. 1. §. hoc interdictum. in ver. sed & si falsum. ff. de tab. exhiben. Abb. in c. sciscitata, super glo. in ver. effectum de in inte. resti. quam glo. ibi profitetur se solitum esse multum adducere in consilijs ad statuta excludentia omnes exceptiones. Abb. in c. super eo. ad fin. de offic. deleg. vide dicta per eum in c. ex parte 4. eod. titu. nisi esset præsumptio contra eum, quòd calumniosè exciperet, licet offerat se probaturum incontinenti. istud voluit glo. in d. c. sciscitata, quæ limitat d. c. literas. & istud dictum sensit do. Abb. in d. c. super eo. vbi Bald. singulariter dixit per illũ illum tex. iuncta glo. quòd à summaria cognitione potest quis repelli, vbi præsupponitur quis calumniari, quod dictũ dictum dicit menti tenendum. & not. in c. veniens, il secundo, de testi. in l. fin. C. de ordi. cognitio. putat tamen do. Abb. in d. c. super eo, illud dictum glo. & Bald. procedere vbi opponens offert se probaturũ probaturum incontinenti, & præsumptio est de malitia, quia per talem oblationem non purgatur præsumptio malitiæ. quibus de rebus per Anto. Corsetum singul. in verb. exceptio. 2. & pro superiore opinione, vt talis exceptio in continenti probanda per tale statutum exclusa non videatur, facit nostra sententia principalis. Nam vt reliquorum principum, ita & statuentium ac legislatorum imperium ad proficiendum est, non ad nocendum: noceret autem si exceptio legitima etiam incontinenti probanda excluderetur. Vnde & si verbis statuti accedere videretur, tamen extra mentem statuentium esse verosimillimũ verosimillimum est, quæ potissimùm (vt suprà ostendimus) intuenda est. glo. ibi & vbique communiter app. in l. tale pactum. §. fi. ff. de pact. sicq́ue verbis posthabitis ex verosimili mente statuentium talem exceptionem admittemus.
Centesimo octauò colligitur, quod
3
* si prohibetur forensi aliquam rem immobilem relinqui per statutum, aut per viam contractus, vel vltimæ voluntatis? relictus est fundus forensi vt vendat precium q́ue habeat. An hoc casu habeat locum statutum? glo. est singu. in c. 1. §. confirmatos. in verb. domum, de religiosis domibus in 6. quod valet legatum. sicq́ue tale statutum non habet locum. & est ratio, quia si non durat alienatum. ergo non videtur alienatum: vt in c. 1. quid iuris sit si vasallus post alie. feud. id recupe. & l. si verò pro patre. §. versum. ff. de in rem verso. Bald. in l. cum quæ stio. in fin. C. de leg. & sequuntur Fran. in d. §. confirmatos. Corset. notab. mendicantes. latè per Alexand. & Ias. qui alios citant in l. apud Iulianum. §. constat. ff. de leg. 1. Ioan. Dilect. de arte testamen. caut. 40. & Dec. consil. 559. in casu. Curt. Iun. consil. 105. colum. 2. in simili. per Hip. Marc. singulari 132. Nicol. Pigno. & Ludo. Roma. singulari 294. incipi. prohibetur forensi. ratio enim huius communis opin. est, quia animus statuentium fuit ciuibus consulere quò ad hoc, vt omnia prædia, quæ intra fines territorij erant, ad eos solos, non etiam ad forenses pertinerent, non autem quo ad forenses commercium iure gentium (iuxta l. ex hoc iure. ff. de iust. & iure. §. ius ciuile. & §. ius autem gentium. Instit. de iure nat.) remouere voluerunt. ergo cùm per tale legatum id prædium non desinat cum effectu permanere inter cōciues conciues , cessat ea vtilitas, ad quam statuentes prospectum voluerunt, & si vltra progrederetur noxium esset, quia contra ius gentium adimeretur forensibus commercium.
Centesimo nonò colligitur, stante
4
* statuto, super quo egregiè consuluerunt Rapha. Cuma. & plures alij, consil. 207. incipi. quod quælibet hæreditas, &c. quod quæ libet hæreditas ascendentium deferatur masculis legitimè descendentibus, exclusis fœ minis, cùm dotatæ fuerint. Quod licet tale statutum generaliter loquatur, non habet locum in successione matris vel auiæ maternæ, sed solùm in ascendentibus per lineam masculinam, sequitur Ias. in l. 4. §. prætor ait, in princi. 3. colu. ff. de in ius vocan. mouetur Rapha. quia statutum excludit fœminas, quia sunt dotatæ: sed ista ratio dotandi cessat in matre & auia: quia ad eas non perti| net officium dotandi. l. mater. C. de iure do. ergo non comprehendit matrem, quia debet intelligi de hæreditatibus eorum, qui tenentur dotare: & sic de hæreditate patris vel lineæ paternę paternæ , cùm ergo verba non conueniant matri, nec eius dispositio. l. 4. §. toties. ff. de dam. infec. l. quod constitutum. ff. de milit. testa. cum simil. & quod tale statutum intelligatur, si dotatæ fuerint ab ea persona, de cuius hæreditate agitur, & non ab alia, ita tenet no. Bal. in l. 1. C. de leg. hæred. cum concor. quas dat Ias. in l. quoniam nouella. C. de inof. test. & Gerardus singula. 7. quando rubr. nume. 3. ratio istius rei ea est, quia hoc statutum fęminarum foeminarum exclusiuum, videtur esse contra naturalem æqualitatem, quæ inter masculos & fœminas esse debet. l. maximum vitium. C. de lib. præteri. §. fin. Inst. de hæred. ab intest. vnde si huiusmodi statutum aliquando magnam vtilitatem, aut Reipublicæ necessitatem toleratur (id quod satis est, vt valeat. teste Baldo, in l. non omnium, & in l. de quibus, colu. 10. ff. de legib. & eleganter per An. Tir. de vtroque retractu in præfa. num. 75. tamen quin odiosum & consequenter restringendum sit, negari non potest, quoties sese offert aliqua non multum deuia & extranea interpretandi occasio, vt in specie hac, quæ eo maximè admittenda est, quod legislatores (vt nostra principalis conclusio habet) vt reliqui principes non vt obsint, sed vt prosint, acceperunt imperium, vnde eæ leges eaúe statuta, quæ subdura videntur, piè vt sic minus obsint interpretanda sunt, estq́ue iudice me efficacior oratio, quàm quæ mouit Doctores suprà allegatos.
Centesimo decimò colligitur, scis quod
5
* lex est, quod si sit statutum in ciuitate, quod non extrahatur bladum vel aliquid aliud de loco, quod si casu fortuito de aliqua alia ciuitate, vel castro veniant homines deferentes bladum vel aliam rem contra statutum, quod non obstante statuto possunt, licet alias non possent, nisi essent transeuntes. C. de ædific. priua. l. si quis post hāc hanc legem. ita Guilielmus de Lud. sing. 18. ratio est: Quia impossibilium nulla obligatio est. l. impossibilium. ff. de regu. iuris. l. 1. ff. de cond. insti. impossibile autem est casus fortuitos præcauere. l. quæ fortuitis. C. de pignor. act. ergo leges, quæ non secus quam principes vt prodessent non vt obessent imperium acceperunt (vt nostra principalis conclusio habet) non potuerunt obligare nos ad tale quid impossibile.
Centesimo vndecimò colligitur eadem ratione, si dictat statutum quod si
6
* carceratus aufugiat, custodes teneantur pœna capitis. si duo sint custodes, & vnus custos simul cum carcerato aufugerit, quod alter custos non teneatur pœna statuti. tex. est singularis in l. vltima. versic. interdum. ff. de custo. reorum. & idem Roma. consilio 395. vt res. colu. fin. ver. secundum doct. in d. l. fin. Are. in tracta. malefi. in verbo, fama publica præcedente. nu. 91. Fran. Cre. no. 91. Hipp. de Marsi. in rub. ff. de fideius. q. 17. pulchrè per Nicolaum Boer. deci. 217. quo ad tertiā tertiam . qui alios citat. Ludo. Roma. singulari 30. Hæc enim
7
* proditio est, quam præcauere est vltra prouidentiam & vires humanas. vnde sic cecinit Claudianus lib. 2. in Rufinum:
Heu heu quàm breuibus pereunt ingentia causis,
Imperium tanto quæsitum sanguine, tanto
Seruatum, quod mille ducum peperere labores,
Quod tantis Romana manus contexuit annis,
Proditor vnus iners angusto tempore vertit.
Et Silius Italicus lib. 13. Bel. pun.
Illa autem, quæ tondetur præcordia rostro
Alitis, en quantum resonat plangentibus ales
Armiger ad pastus rediens Iouis, hostibus arcem
Virgo (immane nefas) adamato prodidit auro
Tarpeia, & pactis reserauit claustra Sabinis.
Cùm ergo proditioni occurrere sit impossibile, impossibiliumq́ue nulla sit obligatio. l. impossibilium. ff. de re. iu. par est, vt custos carceris non teneatur de proditione socij, cùm lex imperium vt prodesset non vt noceret acceperit, vt habet nostra principalis conclusio: noceret autem si ad impossibile obligaret.
Centesimo duodecimò colligitur
8
* quamobrem omnes leges & omnia statuta, quæ permittunt præscriptiones cum mala fide contra reales, vel personales, vel mixtas actiones, non valeant ipso iure, quia sunt contra ius commune, & nutriunt peccatum, vt in c. vigilanti, & c. fin. de præscrip. & in regula possessor, de reg. iur. in 6. peccat enim, qui sciens se teneri ad centum ex causa depositi, mutui, vel vẽditi venditi , recusat soluere, & hanc doctrinam sentit Bar. in l. omnes populi. ff. de iusti. & iu. in illa quæstione, an valeant statuta circa ius diuinũ diuinum , idẽ idem tenet Ang. in l. sequitur. §. si viam. ff. de vsuca. & in l. hæc autẽ autem iura. ff. de ser. vrb. præ. & in l. fin. ff. quemad. ser. amit. & in l. ait prætor. §. item ei. ff. ex quib. caus. maio. in vno casu quādo quando debitor non peccaret recusando soluere, vt quia esset obligatus ad meram pœnam, puta, ad duplũ duplum vel quadruplum actione furti. Nam |
9
* secundum ius diuinum, & secundũ secundum forum conscientiæ non tenetur quis se offerre ad soluendum pœnam, etiam eam petenti in iudicio, vel extra. 12. q. 2. c. fraternitas, vbi est tex. sing. iuncta Glo. in ver. cum augmento. in fin. & not. doct. in c. dilecti, extra de arbi. Ant. in c. fin. extra de præscrip. idem tenet Panor. in c. quoniam. col. 5. post Butr. & ibi Fel. colu. 2. de præscrip. vbi dicit, hanc esse communem opi. confirmatur ex ijs, quæ latè dixit idem Fel. in c. 1. 10. col. versic. tertius casus, de constitu. circa Glo. in c. fraternitas alleg. secus vbi actio non est merè in pœnam, sed quia visum fuit legi sic conuenire reipub. vt in actione de dolo & simili, quia si interuenit dolus ex parte alterius tenetur. vt pulchrè per Abb. vbi suprà, propter d. Glos. sing. & c. admonere. 33. q. 2. & per Mathæsillanum singu. 23. ratio superioris conclusionis, vt tale statutum non valeat, est quia vt principibus ita & legislatoribus ac statuentibus vt prosint, non vt obsint imperium datum est, vt habet nostra conclusio principalis: nocerent autem si præscriptiones cum mala fide inducerent, quia & præscribentis anima periret in æternum, quæ cunctis rebus caducis preciosior est. l. sunt personę personæ . ff. de religi. & ius illius, contra quem scribitur, amitteretur, quod magni faciendum est. tex. & Glos. in l. aduocati. C. de aduo. diu. iudi. ergo, &c. id quod obtinet, & admitterem quando
10
* contra ignarum rei vel iuris tui præscribere volebam, vt in terminis l. fi. C. de longi temp. præ scrip. idem si eras agere impeditus, secus si sciebas, nec agere impeditus eras, sed dissimulabas, tunc enim ius tuum concedere mihi videreris, nec est cur hæc tacita donatio & concessio magis improbatur quàm expressa: vt per totum tit. ff. C. & Insti. & in decret. de donati. iuncta l. cum quid. ff. si cer. pet. facit l. cum de in rem verso, cum materia. ff. de prob. Itaque cum mala fide non procedit præscriptio in personalibus actionibus, non magis quàm in realibus, sed nego habere malam fidem illum, qui scit se possidere rem alienam corporalem domino sciente, & petere liberrimè valente. idemq́ue si quod ei debet, desinit soluere, cùm ille nullo impedimento iuris aut facti esset petere impeditus, sicq́ue hoc casu tam in personalibus quàm in realibus actionibus contingit præscriptio tuta & legitima de iure ciuili & de iure canonico & in foro conscientiæ ex tacita concessione illius, vt alibi plenius diximus. & in simili per Cagn. de reg. iur. ff. in l. quod à quoquam. col. fin.
Centesimo decimotertiò colligitur, an statutum
11
* loquens generaliter includat minorem? dic quod sic. c. constitutus, de in integ. restit. l. si sine. §. Lucius. ff. de administ. tuto. quod tamen limita nisi statutum vel consuetudo puniat aliquid, quod de rure communi non est punibile: tunc enim minor non in cluditur in statuto, vel consuetudine, c. 2. de delict. puerorum. Nam homicidium casu perpetratum sine culpa est impunibile, vt l. 1. C. de sicar. & ideo in d. c. 2. dicitur, quod in illa consuetudine ibi relata minor non includitur, licet generaliter loquatur, & valebit statutum, quod
12
* nemo possit extrahere bladum de comitatu, vt illud statutum minorem, seu pupillum non comprehendat, & quando pœna in delictis minuatur propter ætatẽ ætatem , ponunt Castr. & alij in d. tit. C. si aduer. delic. Deci. & Cagnol. in l. ferè in omnibus. ff. de reg. iu. Marsil. in l. si infans. ff. de sicar. Ludouicus Carer. in tract. de homici. §. 6. in prin. de minore extrahente bladum, tenet Bald. in l. si ex causa. §. fi. ff. de minor. Franc. Cremens. singu. 29. fallit secundò d. §. Lucius in statuto de maioribus sentiente: quia tunc minores non ligat. Bald. in l. pen. C. de infami facit l. si quis maior, cum ibi nota. C. de transact. fallit tertiò in statu odioso. Barthol. in l. etiam. ff. de minoribus. Et idem de statuto exorbitante. Bald. in l. 1. C. quā quam . Imper. & Hippol. singulari 481. communis, & ibi ponit aliam fallen. fallit quintò, vt per eundum Hippol. singu. 362. statutum. Fallit sextò in pręscriptione præscriptione , de qua re per Barthol. in d. l. etiam, & in l. sin. & ibi Bal. C. in qui. cau. in integ. resti. Feli. c. placuit, colum. 2. de præscript. & Docto. in c. constitutus, de restitutio. in integ. per Ludouicum Roma. in singul. 816. tu audisti. Et hisce de rebus diximus multa de succ. cre. lib. 1. §. 10. circa l. fi. C. in quibus cau. in integrum rest. Ratio autem superioris conclusionis, quæ habuit, minores non comprehendi in statuto puniente, id quod de iure communi punibile non est, ea est, quia vt principes, ita & legislatores, vel statuentes imperium acceperunt, vt prodessent, non vt obessent, vt habet nostra principalis conclusio. Nocerent autem si tali statuto minores comprehẽderent comprehenderent quia hi solius iuris naturalis, non ẽt etiam iuris meri ciuilis gnari intelliguntur: sicq́ue tali statuto inculpati subiacerent.
Cẽtesimo Centesimo decimoquartò colligitur, Quod
13
* vt scis fratres mẽdicantes mendicantes sunt incapaces bonorum immobilium, vt in clem. ciui. de ver. singul. & legatum rerum immobilium eis factum, non valet, nisi quantum ad æstimationem: vt voluit Bar. & Bald. post Iacob. de Are. in l. apud Iulianũ Iulianum . §. fi. ff. de leg. 1. & in l. si res, & in l. fideicom. §. si seruo. ff. de leg. 3. & Barto. in tractat. Minoricarum. in 1. parte. & Marsilius in l. si in singulos, in pen. col. ff. de ann. leg. & ideo subdunt Doct. in dictis locis quod licet fundus non possit simpliciter mendicantibus relinqui, tamen poterit eis relinqui vt illũ illum vendant, & in necessitatib. suis preciũ precium conuertant, ad quod allegāt allegant Glos. no. in c. 1. in verbo, domum, de relig. do. lib. 6. & idem tenent d. Ant. in c. in præsentia. in 7. col. versi. quintus casus, de probat. & Bald. in authen. ingressi. | in 7. colum. C. de sacrosan. eccle. & in l. cum quæstio. in fin. C. de legi. & Ludoui. Roma. in l. Antistius. §. fin. ff. de acqui. hæred. Et hoc casu
14
* in venditione talium bonorum immobilium, non requiritur solennitas. c. sine exceptione. ita singu. dixit Bal. in auth. si qua mulier, in 4. col. de sacrosa. eccl. post Guiel. de cum . in d. authe. hoc ius porrectum. & Bal. in c. cum causa, circa fin. extra de sent. & re iudi. Alius est etiam casus, in quo dicta solẽnitas solemnitas non requiritur, videlicet, quando ecclesia esset coacta alienare rem, vt puta, si esset grauata alienare fundum per fidei commissum. nam hoc casu alienabit sine solennitate alias requisita. ita dixit multum not. Lap. alleg. 26. inci. disputat primò, post mediũ medium , quæ dicta refert, & sequitur Fely. in c. in præsentia. in 26. col. in fin. de probat. Et istę istæ sunt communes opiniones, vt per Fely. post alios in d. c. in præsentia, nu. 51. & ibi Deci. num. 69. Hippolytus Marsilius singu. 132. Nicolaus Pigno. ad Romanum singu. 294. Ratio ergo istorum est, quia iura solennitatem alienationis exigentia intuentur vtilitatem ecclesiæ, quæ vtilitas cessat, quando ex necessitate fienda erat alienatio, nec decebat vt iura, quæ ad proficiendum, non ad nocencendum nocendum fiunt, iuberent nobis facere & adhibere solennia inutilia, quæ nobis laboris & molestiæ multum afferrent, vtilitatis verò nihil: contra naturam & destinationem vniuersorum principatuum, siue illi principum sint, siue legum, vt habet nostra principalis conclusio. & facit l. non cogendum. §. Sabinus. ff. de procur. l. hęc hæc stipulatio. §. diuus. ff. vt leg. nom. caue. cum similibus.
Centesimo decimoquintò colligitur,
15
* si statuto caueatur, quòd mortua vxore in matrimonio, maritus lucretur tertiam partem dotis. Quid si ambo simul moriantur, vt puta, ex naufragio, vel ex domus ruina, & nescitur quis anterior, & quis posterior fuerit mortuus. an isto casu habebit locum statutum? breuiter dicito quòd sic, fauore lucri ipsius dotis. Ita singulariter dicit Bal. in l. si possessor. §. si eodem. ff. de relig. & sum. fun. per illum tex. cum Glo. sua. sed vltra Bal. ego allego optimũ optimum tex. in l. cum hic status. §. si amb. ff. de don. int. vir. & vxo. vbi si maritus & vxor simul moriatur ad donationem validandam, præsumitur præ mortuus donator, siue donans fuerit maritus siue vxor, quod nota. & vide per Cremensem sing. 53. qui idem sequitur, id quod, vt nobis videtur, est contra tex. in l. eum , qui. ff. ad Treb. & in l. quod de pariter. ff. de rebus dubi. l. ex duobus, in princi. ff. de vulga. cum similibus. præsertim quia tale statutum cùm inducat in æqualitatem, odiosum esse intelligendum est. l. eum oportet, in prin. C. de bon. quæ lib. l. illud. l. illam. C. de colla. & maximè per l. maximum vitium. C. de lib. præt. & quia statuentes vt prodessent, non vt nocerent, imperium acceperunt (vt habet nostra conclusio princi palis) & illam inæqualitatem inducentes satis nocuisse videntur: nec expedit vt id nocumentum augeatur, quod nota, quia Venetijs statutum est, vt vidua à marito liberos non habens amittat tertiam partem dotis.
Centesimo decimo sextò colligitur, Statuto
16
* Florentinorum cauetur, quòd vno de agnatione delinquente, cæteri de agnatione teneantur, an valeat tale statutum? quòd sic probat tex. in arg. in l. iure prouisum. C. de fabricen. lib. 11. hoc colligit ibi Bart. & Ratio statuti & illius legis ponitur in text. ibi, scilicet quia alij curabunt, ne aliquis delinquat. & sic nota ibi casum, in quo vnus pro alio tenetur. Simile in l. fin. C. de nauf. lib. 11. alia similia not. per Glos. in l. 1. §. si plures. ff. de exer. facit C. de primipi. l. fin. lib. 11. tu de hac q. statuti vide Bal. in l. 1. aliàs in rub. C. res inter alios acta. Bald. in l. 1. C. ne fil. pro pat. & in l. si qua. ff. de ijs, qui sunt sui. & per Corsetum in sing. incipiente, statutum. 10. qui idem sequitur, quod suspectum puto per d. rub. & per omnes ll. illius titu. C. res inter alios. & l. si quis in suo. §. legis. C. de inof. test. per totum. C. ne filius pro patre, per totum. C. ne vxor pro mari. l. non debet. ff. de iureiu. & per nostram principalem conclusionem, quæ habet, statuentes non secus quàm principes reliqui ad proficiendum, non ad nocendum, imperium accepisse. nocerent autem si tale statutum valeret, quod est iniquissimum, saltem quò ad pœnam ordinariam: sed quò ad aliam minusculam, fortè posset tolerari, arg. l. scio. ff. de minor. & argu. d. l. iure prouisum, cum multis, quæ congessimus de succ. resolu. lib. 1. §. 7. disserentes modica non subijci regulis iuris. & ita in simili vult Diuus Thomas 2. 2. q. 98. art. 4.
Loading...