Pro scriptura arguitur quod vt à contrahentibus quid dispositum videatur, oportet quod
vel verbis expressim comprehensum fuisset,
vel saltem tacita ipsorum mente non fuisset
prætermissum: licet enim aliquando
* expressum plus operetur, quàm tacitum. l.
cum ex filio, in principi. & §. 1. ff. de vulga.
aliquando verò tacitum fortius fit quàm expressum, vt in l. 1. C. qui admit. & ibi plenè notat Ias. num. 6. idem Ias. in d. l. cum ex filio, in
prin. tamen regulariter
æquę
æquæ
parisq́ue potentiæ est tacitum & expressum. l. cum quid. ff. si
cert. pet. vbi multa per Ias. & per Andr. Tiraq.
in l. si. vnquam. pag. 347. num. 76. & pag. 237.
nu. 156. idem in legibus connubialibus. Glo.
7. num. 72. Si ergo clausula apponi à tabellionibus consueta, tacitè à contrahentibus fuit
intellecta, vel comprehensa, quid impedit
|
quin tacitè rogatus tabellio à
cōtrahentibus
contrahentibus
de tali clausula opponenda videatur, quo firmior sit contractus ille, de quo agebatur.
Quòd si tacitè de ea apponenda rogatus videri potest & debet, nulli dubium quin perinde sit ac si nuncupatim de ea opponenda iussus esset. Quid autem si constet quod
neuter contrahentium de tali clausula
apponẽda
apponenda
meminit, neque etiam ipsemet cuius fauorem potissimùm talis clausula respiciebat,
id quod facilè apparere poterit, si de vi & potestate illius clausulæ ipsi contrahentes interrogati respondere nesciant, & tunc quidem
cum nec tacitè nec expressim id à contrahentibus comprehensum fuerit, eos vt obligare
nequeat, videtur, quia non figura literarum
obligamur, sed mente & sensu nostro, quem
per earum interuentum expressimus. l. non
figura. ff. de act. & obliga. l. obligationum substantia, ad fin. eod. titu. Sed non ineleganter
defendi potest esse tertium genus dispositionis, præter duo dispositionis genera, de quibus modò mentionem habuimus, quale est,
cùm quid contrahentes licet ne verbis nominatim, nec mente tacita comprehenderunt,
quia vel eius rei notitiam
nō
non
habebant, vel de
ea non meminerunt, vel alia quauis ratione,
tamen
verosimillimũ
verosimillimum
est, quod si ea de re meminissent, vel eius notitiam habuissent ita
disposuissẽt
disposuissent
& iussissent, vt in d. clausula
scriptuturæ
scripturæ
contineatur, quo casu etiam dispositum
intelligitur, quia pro cauto & disposito habetur, quod disponentes interrogati verosimiliter responderent & prouiderent, licet id ignorantia, incuria, aut obliuione, & verbis & etiam mente prætermissum ab ipsis fuisset. glo.
communiter ibi app. in l. tale pactum. §. fina.
ff. de pact. vt plenè per Ias. & And. Tiraquel. in
locis suprà citatis, & per Ias. in l. de quibus. ff.
legibus. & in auth. quas actiones. C. de sacc.
eccle. ergo si contra
illā
illam
clausulam instrumenti opposueris, quod contrahentes neque eam
apponi expressim iusserunt, neque tacitè de
ea apponenda cogitauerunt, neque fortè etiam hodie quid sibi velit aut significet intelligunt, replicabo quòd si talis clausula in ea regione, vbi scriptura confecta fuit, erat de communi consuetudine tabellionum apponi consueta, & præterea à communiter accidentibus
vtilis reputabatur, quò magis is contractus,
de quo agebatur, vel ea dispositio locum effectumq́ue haberet: tunc quodammodo intelligam & interpretabor quasi dispositum videri à contrahentibus, vt talis clausula apponeretur:
verosimilimumq́;
verosimilimumque
esse, vt si quo tempore fiebat dispositio & scriptura interrogati
forent, an talem clausulam apponi iuberent,
responderent, quòd sic. Faciamus ergo regulam affirmatiuam, vt eo clausula valeat obligetq́ue comprehendentes. Declara vt procedat, quando
* ageretur de modico vel non
admodum magno præiudicio, non sic de ma
gno præiudicio ageretur, quia cum
* tacitum
plerunque fallax sit, vt plenè per Andr. Tiraq.
de legibus omnibus. glo. 7. numero 72. certè
non temerè trahendum est ad ea quæ sunt magni
prięudicij
præiudicij
. facit l. si quis diuturno, in prin.
ff. si serui. vend. iuncta l. null. C. de rei vend. &
quod ait Corneus in l. cum quæstio. numero
6. per tex. ibi. C. de lega. & quod ponit Bartol.
in l. seruitutes. in mag. ff. de seruit. facit §. sin
autem ad deficientis. in l. vnica. C. de cad. tol.
& quæ diximus suprà c. 78. Secundò limita,
vt non procedat quando talis clausula vehementer repugnaret aduersareturq́ue naturæ
illius dispositionis, qua de agebatur: arg. l. fin.
C. de non. num. pec. iuncta l. cum pater. §. filius matrem. ff. de lega. 2.
Tertiũ
Tertium
limita, quando aduersaretur consuetudini alterius, vel vtriusque contrahentis: arg. l. si seruus plurium.
§. fin. de lega. 1. l. semper in stipulationibus. ff.
de reg. iu. & his tribus casibus defendi potest
opi. contraria, sicq́ue vtraque pars temperanda, & ad concordiam reducenda est.