Centesimo vigesimoquintò colligitur, quare
* quod à superiore gestum est, nequeat innouari aut alterari per inferiorem. c. cum inferior, de maiorita. & obedien. facit l. ille à quo.
§. tempestiuum. ff. ad Trebel. Ratio est, ne
cōmuniscommunis vtilitas, ad quam destinatum omne
siue principum sine legum imperium est (vt
nostra princ. conclusio docet) facilè subuertatur. Vnde si
* Papa confirmat Spoleti Statuta, iam amplius non dicentur statuta Spoleti,
sed Papalia. sicq́ue solus Papa, non etiam municipes, aut ciues Spoletani ea mutare & alterare poterit. Hæc videtur communis opin.
quam tenent Bald. in l. ex facto, in princip. ff.
de vulgari. Alexand. consil. 469. viso puncto.
prout eos refert, & sequitur Hippolytus Marsilius singulari 567. incip. omnia nostra. Andreas Barba. in c. pastoralis. §. præterea. col. 17.
de offic. deleg. Romanus cons. 98. quòd ad id.
Andreas Barb. in tract. do. præst. Card. 1. quæst.
5. colum. Felynus in c. qualiter. 1. col. 12. de accusa. idem Felinus in c. 1. 9. colum. de sponsalibus. Ratio, quia omnia merito nostra facimus, quibus authoritatem impartimur. l. 1.
C. de vetere iure enu. c. 1. & c. de confir. vtili.
vel inutili. Vnde Marsilius in d. singulari 567.
ait, quòd
* statuta Collegij confirmata per superiorem, non poterunt per idem collegium
alterari, quamuis (inquit) contrarium tenuerit Panormit. in c. dilecto. de præb. colum. 2. &
ait Panormit. locutum fuisse inaduertenter,
quia cùm talia statuta postquam à superiore
confirmata fuerunt, iam non tam inferiorum
quàm ipsius superioris statuta esse intelligantur: non poterunt per inferiorem tolli, cum
factum superioris inferior nequeat alterare.
clem. ne Romani. de elect. d. c. cum inferior. l.
fin. C. de legibus. Quid dicendum? & sanè veriorem puto sententiam Panormitani, quia
*
inferior factum superioris ad inferioris ipsius
vtilitatem inductum, potest tollere aut remittere. l. penult. C. de pact. l. si quis in conscribendo. C. de episcop. & cleric. l. quoties ab omnibus. vbi multa in simili per Ias. C. de fideicommis. l. stipulatio ista. §. inter certam. ff. de verborum obligat. l. Titio centum, in princip. ff. de cond. & dem. secundum vnum intellectum l.
prima. ff. manda. in princip. Instit. eod. titu. l.
cum pater. §. mando. & §. rogo. ff. de lega. secundo. l. filiusfamil. §. diui. ff. de legat. 1. l. 2. C.
pro emptore. & tradunt multa Doct. in dd. locis. & Ias. in d. l penult. Modò sic, si rex Hispanus quædam statuta ciuium Toletanorum à
iure communi Hispanorum deuiantia, vel
Summus Pontifex statutum Spoleti deuians
& remotum à iure communi reliquarum vrbium, & terrarum Papalium confirmauit, ob
priuatam ipsorum Toletanorum ciuium, vel
Spoletanorum
municipũmunicipum vtilitatem. par est,
vt ipsi possint illa remittere vel alterare per
omnes leges suprà allegatas. & contraria procedunt in ijs duntaxat, quæ nulla ex parte respiciebant vtilitatem illius inferioris, qui factum superioris mutare volebat, vel quando
non ipsius duntaxat, sed etiam aliorum vtilitatem respiciebat, quale est in lege generali,
quam legem generalem mutare vna ciuitas
inferior non posset, quia ea lex non ad suam
vtilitatem duntaxat, sed etiam ad commodum reliquarum ciuitatum sub ditione & imperio illius principis existentium facta fuit:
ergo succederet tunc regula. l, id quod
nostrũnostrum.
& d. c. cum inferior. Idem ergo & in statuto
collegi, nisi à fundatore factum esset
cũcum clausula ne immutari posset pro nobis. l. omnes
populi. ff. de iust. & iure. §. sed naturalia. Instit.
de iure natu. c. non debet. de consan. & affi. &
facit nostra principalis conclusio, nam superior imperium accepisse videtur, vt prosit, non
vt obsit: idemq́ue in imperio illius statuti. &
cùm secundum necessitatem humanam statuta variari expediat. d. c. non debet. certè cùm
noxium esse inciperet id statutum vt mutari
possit per eos, ad quorum vtilitatem factum
fuit, par est, nec superior spectandus est, nisi in
duobus casibus suprà relatis, & vide c. præced.
quod nota ad omnes mundi ciuitates, collegia & municipia.