Capvt xxxv.

Capvt xxxv.

Svmmarivm.

CEntesimo vigesimononò colligitur, veram esse opinionem existimantium
1
* statutum (quod frequens est in plerisque ciuitatũ ciuitatum Italiæ) vxore sine filijs constante, vir lucretur dimidiam partem dotis intelligendum esse, si modò maritus ille substinuit onera matrimonij, non sic si non substinuit, vt tenuerunt Bald. in auth. dos data colum. 1. C. de dona. ante nup. Alex. con . centesimo vigesimo secundo. viso processu. col. 4. lib. 7. Hippolytus Marsilius singulari 514. vigent communiter. Ratio est (vt hoc eis addamus) quia vt reliqui principes, ita & statuentes, vt prosint, non vt obsint, imperium (id quod nostra princip. conclusio habet) accepisse videntur. eamq́ue dotis partem marito quasi in recompensationem onerum matrimonialium, & in eorum remunerationem concessisse visi sunt: qua parum dignus is maritus videtur, qui talia onera non substinuit, sicq́ue tunc id statutum ne vxori nocere videatur, indebitum lucrum marito tribuendo, par est vt cesset.
Centesimo vigesimo primò colligitur, eadem ratione, eum ciuem
2
* qui non sustinuit simul cum reliquis ciuibus onera ciuitatis, minimè potiturum beneficijs statutorum illius ciuitatis, ne lucrum tali ciui indigno indebitum deferatur: per quod reliquis nocumentum inferri videretur: Pœnarum enim & Præmiorum eadem ratio est. l. 1. ff. de iustit. & iure. Vnde vt reipub. noceret, qui pœnam immerenti infligeret. l. sancimus. C. de pœnis l. absentem, in princi. ff. eodem titul. ita & qui immerenti præmium cōcederet concederet , Reipublicæ nocuisse, vix est vt non videatur, & ita in specie tenent Philippus Decius consi. centesimo decimoquartò Hippolytus Marsilius, ex quorum allegatione apparet, hanc esse communem opinionem singulari centesimo decimo nono. ille, qui non sustinet. Ludouicus Romanus consil. 224. ista captura. Paulus Castrensis in l. omnes populi, in fine. ff. de iust. & iure. Bartol. in tract. repræsaliarum. 5. princ. Angelus consi. 73. quòd dicta actio. Albericus 1. par. | statuto. quæst. 9. Paulus Castrensis consi. 343. vt refert Marsilius, vbi suprà, qui hoc limitat, nisi
3
* ex priuilegio ille ciuis desineret sustinere onera publica (quales Hispaniæ sunt illi nobiles, quos hidalgos appellamus) tunc enim priuilegijs ciuitatis gauderet, non secus quàm reliqui ciues. Ita Marsil. vbi suprà, Alexand. consilio trigesimosecundo, visa concession. libro 5. Philippus Decius consilio 283. id quod admitterem, quando tali priuilegio decoratus fuit ob præclara in rem publicam facinora: idemq́ue si id priuilegium emisset vt precium ad publicas necessitates verteretur, non sic si vt conuerteretur in quoslibet alios vsus, quia tunc is non posset videri de republica bene meritus, sicq́ue non esset cur potiri deberet ijs priuilegijs, nisi vellet cum reliquis ciuibus contribuere: argumen. l. secundum naturam. ff. de reg. iur. & l. illam. l. illud. C. de colla. l. cum oportet. in princi. C. de bon. quæ liberis. quod nota ad priuilegia hidalguiorum (vt ita loquar) quæ precio Hispanorum non pauci emerunt, vt diligenter intuearis verba priuilegiorum.
Centesimo vigesimo secundò colligitur,
4
* an vera sit sententia existimātium existimantium , iudici etiam ex causa non licere alterare pœnam legalem, quando proceditur per modum accusationis, quamuis id sibi liceat, quando proceditur per modum denunciationis, vel inquisitionis, iuxta glo. app. in l. & si seuerior. §. pœ na grauior. in glo. fin. ff. de his, qui nota. infa. cum latè suprà adductis. c. 14. & c. 5. cum alijs, id quod in specie tenuit Hostiensis in c. in archiepiscopatu, de raptori. Bald. in reper. suo, verbo, pœna legalis. 2. colum. Hippol. Marsilius singulari 526. inquisitio. idem Marsilius in pract. causarum crim. §. constante. numero 83. in simili per Deci. in c. at si clerici. colum. 7. §. 1. de adulteri. quorum opinionem suspectam esse ex nostra principali conclusione apparet, quæ docet vt reliquorum Principum, ita & legum imperium esse ad proficiendum, non ad nocendum, noceret autem si ex iusta causa iudici non liceret pœnam temperare legalem, vt innumeris ferè tam iuribus quàm rationibus per totum hunc librum colligere licet.
Centesimo vigesimotertiò colligitur, veram esse opinionem existimantium
5
* non valere statutum Bononiæ, quod habet, vt si rusticus tributum soluere nequeat id ab alijs rusticis exigatur, vt in specie tenent Ias. per tex. ibi in l. si quis in suo. §. legis. C. de inoff. testamen. Hippolytus Marsilius singulari 551. pœna debet. Barthol. in l. legatorum, in princip. per tex. ibi. ff. de lega. secundo. Ioannes Imolensis in l. cum filius, in princip. ff. de verbo. obliga. facit totus titulus C. ne filius pro patre, & totus titulus. C. ne vxor pro marito, & totus titulus C. res inter alios act. l. non debet. ff. de iureiur. c. non debet. de reg. iuris. lib. 6. & potissimùm facit nostra principalis conclusio, quæ edocet, statuentes & legislatores non secus quàm reliquos principes imperium accepisse, vt prodessent, non vt nocerent, nocerent autem si eis liceret tam iniqua statuta, tamq́ue omnino à iure & ratione naturali aliena condere. l. sancimus. C. de pœnis. ergo vt non valeant, par est, vt dd. ll. & c. erit autem lex. 4. distin. l. 1. & 2. ff. de legibus. id quod non minus vtiliter quàm nouè nos intelligimus, non valere quò ad sui executionem, quandiu non apparet aliqua vrgens causa, valebunt tamen mero iure, dummodò interea dum talis vrgens & vtilis causa non illucet, effectu & sui executione careant, per l. vn. in princ. verb. sopita. C. de cadu. tollend. vt eleganter exposuimus de suc. progressu in præfatio. quod multum notabis.
Centesimo vigesimoquartò colligitur, veram esse opinionem existimantium, Bononiæ statutum,
6
* quo cauetur vt libris mercatorum fides adhibeatur, procedere quò ad suas duntaxat mercantias, non quò ad reliquas res vel negocia. quid. n. si ille scribet domum meam ad se pertinere, meúe homicidium fecisse, domumúe suam igne combussisse aut diripuisse, in omnibus his specieb. & similib. ei fidem adhibere esset contra ius & rationem naturalem. l. omnibus. C. de testibus. l. magistratibus. ff. de iurisdictio. omnium iudicum. l. vn. C. vt nemo in sua causa iudicet, aut ius sibi dicat. & potissimùm esset contra nostram principalem conclusionem, quæ habet statuentes & legislatores non secus quàm reliquos principes imperium accepisse, vt prodessent, non vt nocerent: nocerent autem si talia statuta non restringerentur iuxta sensum superiorem. & ita in specie tenent Ioannes Andreæ ad Speculatorem de instrum. edi. §. nunc dicendum. in add. mag. colu. 1. Ludouicus Romanus consil. 205. in puncto. & con. 204. pro discutienda. colum. 1. Iason in l. si quis ex argentarijs. ff. de edendo. §. rationem. Hippolytus Marsilius singulari 560. habemus in hac ciuitate. Franciscus Aretinus consi. 33. consultatio. colu. 1. & cons. 44. in proposita consultatione. idemq́ue foret secundum Marsilium, vbi suprà, post Iason in d. §. rationẽ rationem . in statuto
7
* iubente thesaurarij liberis fidem adhibendam. nam & id quò ad rem pecuniariam, vel ad ærarium pertinentem restringeretur, quibus rationibus stante statuto, quod consules artium cognoscant de causis eorum opificum, intelligetur de causis ad artem illam spectantibus, non sic si de hæreditate fortè, vel legato, vel de dote, vel de præscriptione, & similibus ageretur: vt per Romanum consilio 300. in casu proposito, & per Hippolytum Marsilium, vbi suprà. Bald. in l. fine. vbi Cynus & Angelus per text. ibi. | C. de iurisd. omnium iudicum. Vnde si esset statutum vt filius fami. artifex etiam ex causa mutui obligaretur, intelligeretur, si mutuum illius artificij causa esset contractum: vt per Marsilium, vbi suprà, qui alios allegat. Quinimò quod dominus
8
* ex delicto vel quasi delicto famulorum teneatur, iuxta terminos §. fin. Instit. de oblig. ex quasi delicto. id intelligendum est, si modò famulus ille deliquit circa illud ministerium, ad quod dominus eius opera ministerio vtebatur, non aliter. & similiter
9
* potestas non tenetur de facinoribus per suos officiales cōmissis commissis extra ministerium suum, vt plenè isthæc & alia per Hippolytum, vbi suprà, Romanus consil. 331. in casu propositæ consulationis.
Centesimo vigesimoquintò colligitur, quare
10
* quod à superiore gestum est, nequeat innouari aut alterari per inferiorem. c. cum inferior, de maiorita. & obedien. facit l. ille à quo. §. tempestiuum. ff. ad Trebel. Ratio est, ne cōmunis communis vtilitas, ad quam destinatum omne siue principum sine legum imperium est (vt nostra princ. conclusio docet) facilè subuertatur. Vnde si
11
* Papa confirmat Spoleti Statuta, iam amplius non dicentur statuta Spoleti, sed Papalia. sicq́ue solus Papa, non etiam municipes, aut ciues Spoletani ea mutare & alterare poterit. Hæc videtur communis opin. quam tenent Bald. in l. ex facto, in princip. ff. de vulgari. Alexand. consil. 469. viso puncto. prout eos refert, & sequitur Hippolytus Marsilius singulari 567. incip. omnia nostra. Andreas Barba. in c. pastoralis. §. præterea. col. 17. de offic. deleg. Romanus cons. 98. quòd ad id. Andreas Barb. in tract. do. præst. Card. 1. quæst. 5. colum. Felynus in c. qualiter. 1. col. 12. de accusa. idem Felinus in c. 1. 9. colum. de sponsalibus. Ratio, quia omnia merito nostra facimus, quibus authoritatem impartimur. l. 1. C. de vetere iure enu. c. 1. & c. de confir. vtili. vel inutili. Vnde Marsilius in d. singulari 567. ait, quòd
12
* statuta Collegij confirmata per superiorem, non poterunt per idem collegium alterari, quamuis (inquit) contrarium tenuerit Panormit. in c. dilecto. de præb. colum. 2. & ait Panormit. locutum fuisse inaduertenter, quia cùm talia statuta postquam à superiore confirmata fuerunt, iam non tam inferiorum quàm ipsius superioris statuta esse intelligantur: non poterunt per inferiorem tolli, cum factum superioris inferior nequeat alterare. clem. ne Romani. de elect. d. c. cum inferior. l. fin. C. de legibus. Quid dicendum? & sanè veriorem puto sententiam Panormitani, quia
13
* inferior factum superioris ad inferioris ipsius vtilitatem inductum, potest tollere aut remittere. l. penult. C. de pact. l. si quis in conscribendo. C. de episcop. & cleric. l. quoties ab omnibus. vbi multa in simili per Ias. C. de fideicommis. l. stipulatio ista. §. inter certam. ff. de verborum obligat. l. Titio centum, in princip. ff. de cond. & dem. secundum vnum intellectum l. prima. ff. manda. in princip. Instit. eod. titu. l. cum pater. §. mando. & §. rogo. ff. de lega. secundo. l. filiusfamil. §. diui. ff. de legat. 1. l. 2. C. pro emptore. & tradunt multa Doct. in dd. locis. & Ias. in d. l penult. Modò sic, si rex Hispanus quædam statuta ciuium Toletanorum à iure communi Hispanorum deuiantia, vel Summus Pontifex statutum Spoleti deuians & remotum à iure communi reliquarum vrbium, & terrarum Papalium confirmauit, ob priuatam ipsorum Toletanorum ciuium, vel Spoletanorum municipũ municipum vtilitatem. par est, vt ipsi possint illa remittere vel alterare per omnes leges suprà allegatas. & contraria procedunt in ijs duntaxat, quæ nulla ex parte respiciebant vtilitatem illius inferioris, qui factum superioris mutare volebat, vel quando non ipsius duntaxat, sed etiam aliorum vtilitatem respiciebat, quale est in lege generali, quam legem generalem mutare vna ciuitas inferior non posset, quia ea lex non ad suam vtilitatem duntaxat, sed etiam ad commodum reliquarum ciuitatum sub ditione & imperio illius principis existentium facta fuit: ergo succederet tunc regula. l, id quod nostrũ nostrum . & d. c. cum inferior. Idem ergo & in statuto collegi, nisi à fundatore factum esset cum clausula ne immutari posset pro nobis. l. omnes populi. ff. de iust. & iure. §. sed naturalia. Instit. de iure natu. c. non debet. de consan. & affi. & facit nostra principalis conclusio, nam superior imperium accepisse videtur, vt prosit, non vt obsit: idemq́ue in imperio illius statuti. & cùm secundum necessitatem humanam statuta variari expediat. d. c. non debet. certè cùm noxium esse inciperet id statutum vt mutari possit per eos, ad quorum vtilitatem factum fuit, par est, nec superior spectandus est, nisi in duobus casibus suprà relatis, & vide c. præced. quod nota ad omnes mundi ciuitates, collegia & municipia.
Centesimo vigesimo sextò colligitur suspectam esse opinionem existimantium, quòd
14
* pater, qui semel filio suo alimenta assignauit & dedit, iterum eundem alere teneatur, etiam si ille culpa sua cœpit egere, puta quia in scorta, vel ludos prodegit, quod sibi alimentorum causa & nomine satis abunde à patre fuerat concessum, vt in specie tenent Hippolytus Marsilius singulari 104. pater tenetur. Iacobus de Arena in l. si libertus qui operarũ operarum . ff. de operis liber. Barba. in c. ex parte. 3. de consue. Bald. l. 1. §. ius naturale. ff. de iust. & iure. sed istorum sententia confutatur ex nostra principali sententia, & omnibus iuribus & rationibus suis, dum docent, vt reliquos principes, ita & leges imperium accepisse, vt prodessent, non vt nocerent: nocerent autem si inducerent quid ita irrationabile, vt & culpa sua desineret authori suo nocere, contra cap. culpa sua, de regulis iuris. lib. 6. l. si quis in suo. | §. legis. C. de inoff. test. l. 1. ff. de iusti. & iure. & eadem culpa patri innocenti noceret, contra d. §. legis, & contra omnes leges, quæ sunt sub titu. C. ne filius pro patre. & quæ sunt sub tit. C. ne vxor pro marito. & l. non debet. ff. de iu. iu. & esset contra omne ius naturale naturalemq́ue rationem dictantem, vt æquè pœnæ peccata persequantur, teste Horatio his verbis:
Adsit regula
Peccatis, quæ pœnas irroget æquas.
Neque ad rem pertinet, quod pater naturaliter debeat alere filium, talisque obligatio, vt inquiunt ipsi, per culpam ipsius filij non euanescit. nam eorum illinc effluxit error, quod eam obligationem præcisam & coactam esse falsò arbitrabantur, cùm
15
* reuera à naturali iure nihil sit aut fuerit vnquam magis alienum & remotum, quàm inducere aliquam necessitatem, aut coactionem præcisam & compulsiuam, nec quicquam aliud est ius naturale, quàm quopiam naturale votum, desiderium, inclinatio, & appetitus, quibus ducimur. l. scripto. ff. vnde lib. ibi & parentum cō mune commune votum. l. 1. §. cum seq. ff. de iust. & iure. c. ius naturale. 1. dist. in pri. Inst. de iure natur. dixi plenè surpà c. 27. nu. 11. vnde vt appetitus coniugij maris & fęminæ foeminæ & si sit iuris naturæ, vt dd. iuribus, tamẽ tamen non exequitur ab inuito: ita & is appetitus & votum alendi liberos, & si sit iuris naturæ, tamen non exequeretur ab inuito, inspecto eo iure, sicq́ue necessitas à mero iure positiuo descendit, vt non minus vtiliter quàm oportunè disseruimus lib. 2. de succe. crea. §. 20. super rep. auth. nouissima. C. de inoffic. test. ibi collocata. iure autem ciuili nullibi legitur, vt quis suæ obligationi amplius quàm semel satisfacere teneatur, quinimò contrarium eo iure dispositum est. l. qui bis. ff. de verb. obliga. l. qui vsumfructum. eod. titu. l. planè. §. si eadem res, vbi pulchrè in simili per Ias. & Zasium post alios. ff. de lega. 1. & ferè per totum titu. ff. & C. de cond. indeb. ergo is pater naturali suæ obligationi fecisse satis videtur per solam voluntatem: ciuili autem obligationi vel coactioni sat superq́; superque fecit semel congrua alimẽta alimenta assignando, & filius ille culpatus victum deinceps quęrere quærere poterit, vt quę ritat quæritat maxima pars hominum, quibus alimenta præbent labores manuum suarum, etiam si sint inculpati, ergo quod illis inculpatis vsu venit, vt tantundem huic filio culpato & tali pœna digno obueniat, noxium non erit, sed potius laudabile & condignum. præsertim
16
* quia frustra auxilium legis prætextu necessitatis quis implorat, quando in talem necessitatem culpa sua cecidit. l. iam dubitari. ff. de hæred. insti. ibi, iam non vt necessarij, sed sua sponte hæredes existunt. l. iam dubitari. ff. de vulgari. ibi, ius dicentis pro positum est liberos oneribus hæreditarijs non spontè su sceptis liberare. vbi notat Barthol. Sozinus, & vtrobique omnes Doctores, & multa congerit Ias. in l. fin. fideiussor. §. si necessaria, per tex. ibi. ff. qui satisdare cogantur. & Felinus in c. quæ in ecclesiarum. col. 24. de constitutio.
Centesimo vigesimo septimò colligitur, quare
17
* matrimonium spirituale metu etiam reuerentiali contractum, sit nullum ipso iure, id quod tenuit Glos. in c. præsens clericus. 20. q. 3. Ias. in §. quadrupli. col. 9. Inst. de actio. qui illam Glo. dicit notab. Hippolytus Marsilius singulari 347. matrimonium metu. facit c. cum virum. de regul. In simili per Ioannem Imolen. in l. si cum dotem. §. eo autem tempore. ff. sol. matrim. facit cap. 1. vbi Glo. & Panormita. quod metus causa. Alex. in d. §. eo autem tempore. & Ias. in auth. ingress. C. de sacrosan. ecclesi. col. 1. Et iuramentum
18
* filiæfa. metu reuerentiali factum, non est obligatorium. Ita Bal. in l. etiam. C. ad Velleia. idem in l. pactum dotali. col. 3. de colla. Hippol. vbi suprà. & Decius consi. 219. viso puncto. col. 3. Diuersum est in matrimonio carnali, quod non desinit valere etiam si fiat per metum reuerentialem. Ita Hippolytus Marsilius, vbi suprà, Bald. & Salicetus in l. patre cogente. ff. de ritu nuptiarum. per tex. ibi sicq́ue in sui creatione facilius & expeditius perficitur carnale, quàm spirituale matrimonium. & ex diuerso spirituale facilius quàm carnale impeditur. & ratio est, propter austeritatem vitæ monachalis, ad quam vt quisquam nisi ex liberrima voluntate accederet, durissimum esset. quæ ratio non ita vrget in matrimonio carnali. Sed hodie
19
* fortè etiam matrimonium carnale metu reuerentiali contractum viciaretur, licet iure. ff. aliud foret. Ratioq́ue differentiæ non obscura est, quia iure ff. matrimonia facilè per repudij interuentum soluebantur, hodie autem iure canonico, & diuino non ita fit, iuxta illud Domini: Quos Deus coniungit, homo non separet. sicq́ue hodie longè durius & nocentius nocumentum talis metus reuerentialis induceret, quàm olim, vt patet in l. neque ab initio. C. de nupti. & ferè per totum ff. & C. de diuor. & repu. Illud autem in comperto est, matrimonium
20
* eo metu, qui caderet in virum constantem contractum, irritum esse: & tam olim quàm hodie, & iure tam canonico quàm ciuili: vt tenuit Glo. in l. 1. in fin. ff. de auth. tutorum. Cardina. in clem. 1. 17. q. de cō sang consang . & affini. Oldradus consi. 35. factum tale est. & Matsilius Marsilius , qui alios allegat, vt suprà. Et pro nostra superiore opinione, vt hodie
21
* matrimonium liberorum pręsertim præsertim fœminarum per metum patris reuerentialem contractum vicietur, facit, nam & si matrimonium liberorum præsentium & tacentium per patres contractũ contractum valeat. c. vn. de spons. impuberum. lib. 6. tamen si quæ verosimilis suspicio esset, metus reuerentialis non valeret: vt egregiè tenuit Panormi. in c. non ne. colu. fin. de præ | sump. & sequitur Hippolytus Marsilius sing. 147. filius præsens, & tacens. Felinus colum. 4. in d. c. non ne, qui admodum id commendat. Isthæc omnia suadentur ex nostra principali sententia, quæ habet, vt reliquos principes ita & leges imperium accepisse, vt prodessent, non vt nocerent, nec dubium est quin vehementer humano generi noceret, si inducent vt in perpetua corporum & animorum societate quisquam inuitus remanere cogeretur: quandoquidem perpetua societas etiam rerum caducarum & irresolubilis tam odiosa semper habita fuit, vt ita cōtrahi contrahi minimè posset: vt not. in l. cum pater. §. dulcissimis. ff. de lega. 2. iuncta l. 1. ff. de ritu. nup. in prin. Instit. de nup.
Denique
[22]
* cùm differentiam egregiam esse inter matrimonium carnale & spirituale suprà edocti simus, apparet, pœnam impositam ei, qui vxorem alterius viciaret, minimè locum habere, aut porrigi debere ad eum, qui monacham compressisset, tum quod in pœ nis vt pote odiosis extensio fieri non debet. l. antep. ff. de pœnis. de reg. iur. lib. 6. l. cum quidam. vbi multa per Doct. ff. de li. & posthum. tum quod ad tollendam consequentiam sufficit dare vnam instantiam. Glo. in l. creditori. ff. de ope. noui nunc. quæ precepta esse videtur ex allegatis per Ias. ibi: Glo. in c. sicut vrgeri. 1. q. 1. Nec ad rem pertinet quod regulariter valeat argumentum de matrimonio carnali ad spirituale. vt per Hippolytum singul. 215. validum est. nam sufficit instantia superior, præsertim in materia odiosa, & restringibili. ita tenet, & rectè in specie Felinus in c. ecclesiæ sanctæ Mariæ, de const. licet in contrarium fit receptior opin. quam tenent Marsilius d. singula. 215. vbi hanc dicit receptiorem. & Felinus in c. non satis. de simonia. & Marianus Sozinus in c. qualiter, & quando. 2. de homi. pro vt eum allegat Marsilius, vbi suprà. Qui etiam in d. singulari 215. & in repet. rubr. colu. 20. ff. de fideius. & Ludouicus Romanus in l. stipulatio hoc modo concepta. ff. de verb. obliga. & Ias. in auth. si qua mulier. C. de sacr. eccles. post alios quàm plures volunt, quod
23
* si testator centum reliquit filiæ si nupserit, & quinquaginta si religionem intrauerit, si ea religionem intrauerit, habebit centum integra, non duntaxat quinquaginta, sed id nobis videtur perinde esse ac si contendas contra omne ius omnemq́ue rationem & testatoris voluntatem vtcunque dilucidam, non solùm non esse seruandam, sed etiam esse violā dam violandam ecclesiæ fauore, cuius ex diuerso potissimum munus esset debet, iustitiam custodire. c. 1. de fundi alie. vnde multi etiam tenent contrarium, vt alibi fusiùs disseruimus.
Centesimo vigesimo octauò colligitur, quare
24
* magistratibus liberum sit leges transgredi propter enormitatem facinoris, vt est communis opinio, quam tenuerunt Innocentius & communiter Doctores in c. de consti. Bald. in l. quid ergo. §. pœna grauior. colu. 4. ff. qui not. infa. Hippolytus Marsilius singula. 244. tu scis. Bald. in l. 1. colu. 5. C. qui accu. non poss. idem Bald. in l. 1. C. de precibus Impera offeren. & in auth. sed nouo iure. C. de seruis fugi. plenè per eundem Marsilium in rep. l. fin. C. de prob. char. 73. id quod vtrobique moderat & restringit ipsemet Marsilius vt procedat in solis maioribus, non ita in minoribus magistratibus. Idem vult Bald. in auth. sed hodie. C. de iudi. Ludoui. Romanus in l. si verò. §. de viro. fall. 46. ff. sol. matr. Ias. in §. ex maleficijs. Inst. de acti. colum. 2. Bald in auth. sed nouo iure. C. de seruis fugi. id quod (iudice me) suspectum est, & contra omnia iura & rationes, de quibus suprà fusè, c. 14. num. 4. & c. 5. num. 20. disseruimus, ex causa licere magistratibus transgredi leges. quinimò non licere modò, verùm necesse quoque habere, leges non tam faciũt faciunt verba aut scriptura, quàm earum mens & sensus, adeò vt fraudem legi faciat, qui verba legis complexus cōtra contra eius nititur voluntatem. l. fraus. ff. de legibus, vt multis suprà ostẽ dimus ostendimus . ergo cùm legis mens & animus eum scopulum intueatur, vt propter enormitatem facinoris pœnarum & legum metæ transgrediantur. idq́ue à magistratibus fieri & possit & debeat. Inq́ue eo duntaxat quæstio relicta sit, quis nam sit legibus hanc ad rem magistratus? eum legitimum esse iure dicemus, qui illius facinoris iudex competens erat, ad imponendamq́ue eam pœnam, quam imposuit competens, erat ex vi & complexu iurisdictionis suę suæ , itaque ille iudex, qui non haberet gladij potestatẽ potestatem , iuxta l. imperium. ff. de iur. om. iud. non posset facinorosum etiam propter enormitatem criminis vltimo supplicio afficere, non magis quàm alter homo priuatus, sed qui haberet gladij potestatem, is propter enormitatem criminis poterit pœnam à lege talibus criminibus definitam augere, & imponere etiam inconsulto superiore, dummodò non egrediatur complexum suæ iurisdictionis, legum enim imperium (vt nostra prin. conclusio habet) destinatur ad proficiendum, non ad nocendum aut ad bonum publicum differendum, vt differetur si vbi iustitia deposcit leges transgredi, nec deest legitimus iudex, spectaretur vt superior consuleretur.
Loading...