Capvt xxxvi.

Capvt xxxvi.

CEntesimo vigesimononò colligitur, an
1
* princeps ex iusta causa de plenitudine potestatis, vt defensionem in ciuilibus causis adimere potest, & eius terminos abbreuiare, ita ne possit idem facere in causis criminalibus? id quod negant Bald. in l. 3. §. si is pro quo. ff. quod quisque iuris. Felinus in c. dilecti. col. 6. de re iudi. Hipp. Mars. singulari. 388. defensio non potest. Sozinus consilio. 120. memini me aliàs consuluisse, vt refert idem Marsilius. Fran. Aretinus cōsilconsil. 65. sicut Ioannes. colum. 13. Paris de Puteo de syndi. cha. 30. Marsi. in l. vnius facinoribus. §. cogniturum. ff. de quæst. Idem Marsilius in sua pract. crim. char. 55. & char. 140. & iterum in rep. l. vni. C. de raptu virginum, qui omnes (iudice me) non multum fælici Minerua rem intuentur. nam re vera quò ad principis potestatem, de qua agimus, nulla differentia est inter causas ciuiles & criminales: in vtrisq;vtrisque enim ex iusta causa potest defensionem, puta citationem, & exceptionem, aut similia) adimere, vt plenè ostendimus de succ. progressu in præfatione, & fusiùs suprà c. 31. num. 9. in neutris autem sine iusta causa id principi fas aut liberum esset. ergo longè facilius in vtrisque id sibi liceret quò ad terminos legales coangustandos. istorum omnium ratio illinc descendit, quod principes & leges (vt nostra principalis conclusio edocet) imperium acceperunt, vt prodessent, non vt nocerent. nec dubium est, quin nocerent, si vel iustam defensionem nobis ex toto adimerent, vel ex parte terminos defensionis coarctando siue simus in ciuilibus siue in criminalibus. Cæterùm vbi iusta causa adesset, contrariũcontrarium foret tam in ciuilibus, quàm in criminalibus, quia lex nihil aliud esse videtur, quàm ipsamet iusta causa, cùm (vt plenissimè per totum ferè hunc librum egimus) legem non inducant ipsius verba aut scriptura, sed mens & sensus ipsius ac legislatoris, qui eum duntaxat scopulum intuetur, vt bono publico consulatur: ergo & id lege comprehensum videtur, vtcunque ipsius verba repugnent. Glos. communiter ibi, vbique app. in l. tale pactum. §. fin. ff. de pact. sicq́ue si denegandi ex toto defensionem iusta causa aderat, puta quia facinus erat plusquam notorium, & timebatur fortè populi tumultus, vel denegandi defensionem ex parte per restrictionem terminorum aderat iusta causa & bonum publicum respiciens, quin id fieri non solùm possit, sed etiam debeat, dubitari non oportet etiam in criminalibus. his autem causis iustis cessantibus, nec in criminalib. nec et in ciuilibus fieri (vt suprà diximus) regulariter fas est, nisi vel in leuiorib. vel in alijs specialibus, de quib. suprà mentionem habuimus. Fac ergo conclusionem contra omnes Doct. suprà allegatos, vt defensionem ex iusta causa adimere liceat, intellige primùm licere principi. Secundo liceret etiam magistratibus ordinarijs. Tertiò non solùm licere, sed etiam necesse esse. Quartò licere in ciuilibus. Quintò, licere etiāetiam in criminalibus. Sextò, licere principi de plenitudine potestatis. Septimò, licere ei etiam de potestate ordinaria. nam & ideo magistratibus ordinarijs licere diximus, præsertim cum inter ordinariam & absolutam principis potestatem vix quicquam interesse in nostra princip. conclusione docuerimus, quæ omnia nostra, quia sunt contra mentem Doctorum, vos iudicaueritis, quis iustius induat arma.
Centesimo trigesimò colligitur, veram esse opinionem existimantium, vt statutum,
2
* quod præmium pollicetur accusanti, intelligatur, si modò in accusatione contenta probauerit. ita tenet Glos. in cap. 1. verbo, ostensum, de his, quæ fiunt à maiore par. capituli. Glos. in l. si cuius appellatio. ff. de appel. recip. Glos. in l. 2. C. quod metus causa. Alexand. consi. 296. Diuini numinis. columna secunda. & cons. 71. lib. quinto. Hippo. Mars. singula. 370. aduertas ad vnum. idem Marsil. in pract. crimi. §. diligenter. numero 370. Ratio huius rei ea est, quod legislatores & statuentes non secus quàm reliquos principes imperium acceperunt, vt prodessent, non vt nocerent. nocerent autem si calumniatoribus in perniciem & molestiam ciuium præmium pollicerentur, cùm pœna digniores sint. Nec dubium est, quin calumniator habendus sit, qui accusationem institutam non probat: vt per totum Instit. de pœna temerè litigan. per totum ff. de calumniatoribus. sicq́ue hæc pars per rationem nostræ principalis conclusionis probatur. Et similiter probatur eadem ratione, quod statutũstatutum
3
* præcipiens vt stetur cuiusquam allegationi, intelligitur si probauerit, vt tenuit idem Hipp. Marsili. d. singu. 370. & Dominicus Geminianus in c. non est, de consuet. lib. 6. Antonius Burgensis in ca. cum dilecti. colum. 11. de emp. & vendi.
Vnde
4
* statutum Bononiense quod habet, vt quo ad damnũdamnum stetur iuramento damnũdamnum passi, intelligendum est, si modò id probauerit, quod ad firmat & ait esse memorabile Marsi. vbi suprà, ad euertẽdoseuertendos (vt ipse ait) mille processus, id quod ita fieret, si eius opinio vera esset, sed longè aliorsum mens illius statuti | spectat, cui per prouincias mille similia sta tuta reperiuntur, quorum sensus est, vt simul atque apparet damnum datum esse, quo ad damni dati veram æstimationem, quantitatem, modum, vel mensuram, stetur iuramento damnum passi: quia id difficilis probationis plerunque est, nec excluditur taxatio iudicis, quando illius declaratio iurata videretur immensa, vt fit in taxatione expensarum, quæ in litibus fiunt. Quid enim si asinus, aut bos, aut similes quadrupedes segetes meas damnificauerint? Quid si pecudes aut armenta tua id fecerint? certè in his speciebus, & similibus, non iniuria stabitur iuramento meo, cum moderatione tamen iudicis, quia istarum rerum probatio difficilis est. Agnosco tamen quod tale iuramentum non supplebit accusationẽaccusationem, aut allegationem de quibus in speciebus duabus superioribus? vt rectè aduertit Mersilius, vbi suprà.
Centesimo trigesimo primò colligitur
5
* suspectam esse opinionem existimantium, quod statutum iubens vt qualitercunque, & quomodocunque occidens occidatur esset intelligendum etiam si occideret ad defensionem suam, ne aliàs verba illa geminata statuti nihil operarentur. ita vult Salicetus in l. serui. C. de noxalibus. Ias. in l. si fideiussor. §. prætor ait. columna secunda. ff. qui satisd. cog. allegat Alexand. in l. & si seuerior. C. de his, qui notat. infa. Bald. in l. data opera. colum. quinta. C. de his, qui accus. non po. Ias. in l. non dubium. colum. 9. C. de legibus. Idem Ias. in l. 1. ff. de legibus. Cardina. & Ioannes Anania in c. lator, de homicidio. Bal. in l. quicunque. C. de seruis fugiti. Contrariam tamen partem tenent Hippolytus Marsilius singulari 630. generalitas verborum. & Lanfrancus de Oriano in repe. l. admonendi. colum. 24. ff. de iu. iur. Barthol. consil. 188. statuto castri, monentur, quia
[6]
* verba statutorum semper restringuntur, quoties inde aliter resultaret absurdus intellectus l. scire oportet. §. aliud. ff. de excu. tut. Nec dubium est, quin hoc casu resultaret absurdus intellectus contra omne ius naturale, cōtraq́uecontraque omnem rationem. l. veluti. l. vt vim. cum ibi plenè not. ff. de iust. & iure, ergo, &c. Id quod facilè persuadet principalis sententia nostra, quæ edocet legum & statutorum imperium non secus quàm principum destinatum esse ad proficiendum, non ad nocendum. Nec dubium est quin vehementer noceret id statutum, si remoueret naturalem defensionem: ergo recipienda est sana interpretatio, per quam naturale ius non violetur. Quinimò etiam si statuentes contrarium vellent, id tamen efficere minimè possent. per §. sed naturalia. Instit. de iure natur. l. omnes populi. ff. de iust. & iure. l. 1. & l. 2. ff. de legibus. c. erit autem lex. 4. distinctio. cum similibus. & illa verba statuti illius secundum Lanfran. & Marsilium intelligentur siue quis gladio, siue fustibus, siue lapidibus, siue veneno, quem necauerit culpabiliter tamen, & potius toleraretur quod statutum redderetur elusorium, quàm quod per illud quis indebitè damnum pateretur, secundum Marsi. ibi & Ias. in d. l. non dubium. colu. 9. in locis suprà allegatis.
Loading...