CEntesimo vigesimononò
colligitur, an
* princeps ex iusta causa de plenitudine potestatis, vt defensionem in ciuilibus causis adimere potest, & eius terminos abbreuiare, ita ne possit idem facere in causis criminalibus? id quod negant
Bald. in l. 3. §. si is pro quo. ff. quod quisque iuris. Felinus in c. dilecti. col. 6. de re iudi. Hipp.
Mars. singulari. 388. defensio non potest. Sozinus consilio. 120. memini me aliàs consuluisse, vt refert idem Marsilius. Fran. Aretinus
cōsilconsil. 65. sicut Ioannes. colum. 13. Paris de Puteo
de syndi. cha. 30. Marsi. in l. vnius facinoribus.
§. cogniturum. ff. de quæst. Idem Marsilius in
sua pract. crim. char. 55. & char. 140. & iterum
in rep. l. vni. C. de raptu virginum, qui omnes
(iudice me)
nōnon multum fælici Minerua rem
intuentur. nam re vera quò ad principis potestatem, de qua agimus, nulla differentia est inter causas ciuiles & criminales: in
vtrisq;vtrisque enim
ex iusta causa potest defensionem, puta citationem, & exceptionem, aut similia) adimere, vt plenè ostendimus de succ. progressu in
præfatione, & fusiùs suprà c. 31. num. 9. in neutris autem sine iusta causa id principi fas aut
liberum esset. ergo longè facilius in vtrisque
id sibi liceret quò ad terminos legales coangustandos. istorum omnium ratio illinc descendit, quod principes & leges (vt nostra principalis conclusio edocet) imperium acceperunt, vt prodessent, non vt nocerent. nec dubium est, quin nocerent, si vel iustam defensionem nobis ex toto adimerent, vel ex parte
terminos defensionis coarctando siue simus
in ciuilibus siue in criminalibus. Cæterùm
vbi iusta causa adesset,
contrariũcontrarium foret tam in
ciuilibus, quàm in criminalibus, quia lex nihil aliud esse videtur, quàm ipsamet iusta causa, cùm (vt plenissimè per totum ferè hunc librum egimus) legem non inducant ipsius verba aut scriptura, sed mens & sensus ipsius ac
legislatoris, qui eum duntaxat scopulum intuetur, vt bono publico consulatur: ergo &
id lege comprehensum videtur, vtcunque ipsius verba repugnent. Glos. communiter ibi,
vbique app. in l. tale pactum. §. fin. ff. de pact.
sicq́ue si denegandi ex toto defensionem iusta causa aderat, puta quia facinus erat plusquam notorium, & timebatur fortè populi
tumultus, vel denegandi defensionem ex parte per restrictionem terminorum aderat
iusta causa & bonum publicum respiciens,
quin id fieri non solùm possit, sed etiam debeat, dubitari non oportet etiam in criminalibus. his autem causis iustis cessantibus, nec in
criminalib. nec et in ciuilibus fieri (vt suprà diximus) regulariter fas est, nisi vel in leuiorib.
vel in alijs specialibus, de quib. suprà mentionem habuimus. Fac ergo conclusionem contra omnes Doct. suprà allegatos, vt defensionem ex iusta causa adimere liceat, intellige
primùm licere principi. Secundo liceret etiam magistratibus ordinarijs. Tertiò non solùm licere, sed etiam necesse esse. Quartò licere in ciuilibus. Quintò, licere
etiāetiam in criminalibus. Sextò, licere principi de plenitudine potestatis. Septimò, licere ei etiam de potestate ordinaria. nam & ideo magistratibus
ordinarijs licere diximus, præsertim cum inter ordinariam & absolutam principis potestatem vix quicquam interesse in nostra princip. conclusione docuerimus, quæ omnia nostra, quia sunt contra mentem Doctorum,
vos iudicaueritis, quis iustius induat arma.