Nec ad rem pertinet quod lex ex paritate rationis extendatur. Nam resp. quod hic non est paritas rationis, vt proxime dixi, id quod latius dixi in illa quaestione, an hodie furioso exemplaris fieri possit de iure communi, vbi videas. Praeterea quod tenentes communem opinionem securi existimant exemplarem vnica hac ratione niti, quod morbi causa demens testari prohibeatur, id verum non est, nam etiam propter salutem ipsius, cui fit, inuenta est: argumen. §. sin autem formidolosus. Institu. de pupill. l. consilio. ff. de curat. furiosi. quae ratio cessat hic, ergo, &c. l. quam haeredi plures. ff. de cond. Instit. Pro nobis. l. sed & si lege. §. consuluit. ff. de pet. haered. l. non vsque ff. si quis a paren. fuer. man. l. 1. §. & magis. verb. prodegisset. ff. si quid in frau. patr. vt supra induximus.