Capvt xxxvii.

Capvt xxxvii.

CEntesimo trigesimo secundò colligitur ratio ad sequentem opin. quę quæ
1
* docet, quòd & si pater vendat dissipādo dissipando bona, non possunt petere filij vt iudex cogat patrem assignare legitimam, vel aliquem fundem. Ita tenent Bald. in l. non potest, in prima lectura. ff. de adop. & Spec. in titu. de executione sententiæ. §. sequitur. numero 11. in fin. quam opin. de rigore iuris dicit esse veram. Ias. in l. nam postea. in §. sed & si quid. numero 4. ff. de iureiuran. Idem Ias. in §. si quis in fraudem. numero 3. Instit. de actio. & l. lex Cor. numero 6. ff. de vulga. & pupilla. Cassane. vbi in hoc remittit se ad Iason. in suprà dictis locis. in consuetudine Burgundiæ, in titulo. de successio. rubrica 7. §. 2. numero 4. fol. 230. colum. 2. eandem opin. sequitur Sylues. Aldobrandinus. in §. præterea. numero 54. Instit. quibus mod. ius patriæ | pot. solu. Ioannes Corrasius in l. filium quem habentem, num. 81. C. familiæ ercisc. Cagn. in l. fin. colum. fi. C. de pactis. & simpliciter Decius consil. 438. num. 13. Ratio est, quia
2
* filio viuo patre legitima non debetur, vt est vera & communis opin. quam tenent Bartol. per tex. ibi in l. 1. §. si impuberi. ff. de collat. bonorum. sequitur & dicit cōmunem communem Ias. nu. 7. in auth. nouissima. C. de inoffic. testa. Bartol. in auth. si qua mulier. C. de sacr. ecclesi. Bald. in l. quanquam. C. ad legem Fal. Bald. Ang. Alex. & alij in l. lex Cornelia. ff. de vulga. Alb. in l. si lenones. C. de Episcop. & cleric. est communis opi. secundum Corrasium, vbi suprà. vers. infertur secundò. Segura in l. Imperator. num. 121. ff. ad Trebellia. Abbas & alij communiter in c. in præsentia, de probati. Imola in l. filiofa. 2. ff. sol. matrimo. Facit etiam nostra prin. conclusio, leges non secus quàm principes imperium accepisse, vt prodessent, non vt nocerent: nocerent autem si ius agendi hoc casu filio contra patrem concederent, id quod esset contra ius gentium & bonos mores, vt ait l. quidam in iure. §. fi. ff. de donat. ergo sequitur, &c. contrariam tamen opin. immò quod quando pater dissipat bona, tenetur assignare legitimā legitimam filio, tenet Bald. sibi contrarius in l. defuncto. nume. 3. ff. si quid in fraud. patro. Paul. de Castro ibi. Idem Paulus de Castro in auth. si qua mulier. num. 8. C. de sacrosa. ecclesijs. Alexan. in l. Imperator. in 5. colu. nu. 13. & ibi Claudius de Seycello. num. 6. ff. ad Trebel. eandem opi. sequitur & Hieronymus Cagno. in repe. l. fin. num. 232. C. de pact. Didacus de Segura, in repeti. l. Imperator. num. 118. ff. ad Trebel. Fabianus de monte in repeti. authen. nouissima. num. 83. C. de inoffic. testamen. eandem opin. tenet Ias. vbi dicit procedere de æquitate in d. l. nam postea. in §. sed & si quis. nume. 4. ff. de iure iuran. eandem opin. tanquam æquiorem tenendam esse testatur idem Ias. in l. si constante. num. 199. ff. soluto matrimo. & secundum hanc opin. consulit Rodericus Suares alleg. 4. Paulus Castrensis in d. l. Imperator. in lect. Paduana. ff. ad Trebel. vbi etiam Ludouicus Romanus in hanc partem inclinat. Idem Romanus in l. 2. §. quod si in patris. ff. soluto matrimonio. Mouentur per d. l. Imperator. & quia quò ad alimenta æquiparantur vxor & filius. Nam vt pater filio, ita etiam vxori maritus alimenta præstare tenetur. l. vbi adhuc. C. de iure doti. &c. inter vestras. de donat. inter virũ virum & vxorem. iuncta l. fin. §. sin autem æs alienum, cum §. seq. C. de bon. quę quæ lib. l. si quis à liberis, in prin. & §. alimenta. ff. de lib. agnos. ergo vt vxor simul ac maritus cœpit bona dilapidare, potest repetere suam dotem ad alimenta tam sua quàm mariti. d. l. vbi ad huc. ita & patre dilapidante, idem filio concedendum est.
Quid dicendum? & quidem harum opinionum alterutra satis recepta communiter esse videtur, verùm priorem partem negati uam longè veriorem puto: vt etiam si pater res suas prodegisse videatur, aut inchoauerit prodigere, nequeat filius petere vt sibi illico legitima assignetur. Primùm quia
3
* certè in re sua quilibet est moderator & arbiter. l. in re mandata. C. mand. etiam abutendo, & prodigendo. l. sed & si lege. §. consuluit. ff. de peti. hæredi. ergo ei per filium impedimentum fieri non potest, hac ratione aut occasione, quod prodigere & dissipare videatur. Deinde quia in specie est tex. in l. non vsque adeò. ff. si à parẽte parente quis fuerit manumissus. vbi licet si libertus in fraudem patroni alienauit dolo malo, eam alienationem possit patronus reuocare. l. 1. in princ. & per totum. ff. si quid in faudem patroni. & licet in reliquis filius emancipatus assimiletur respectu patris, liberto respectu patroni: vt in l. 1. in prin. ff. si quis à parente fuerit manumissus, tamen in eo absimiles sunt, quia in fraudẽ fraudem patroni alienata reuocari possunt. in fraudem autem patris ab emancipato filio alienata reuocari non possunt: vt d. l. non vsque. iuncta d. l. 1. ff. si quid in fraudem patro. Sic ergo & in specie nostra alienata vtcunque prodigaliter in fraudem filij à patre, æquum est vt per filium reuocari nequeant, neq; neque quicquam dicere possit filius aduersus talem patris alienationem aut dissipationem. Tertiò expendo rationem expressam in d. l. non vsque. iniquum enim (inquit Iureconsultus) esset ingenuis hominibus, auferre liberam rerum suarum alienationem. hæc autem ratio in illa lege expressa æquè militat in specie nostra ac ibi. ergo & similiter ne parentibus per filios hac occasione accepta liberam rerum suarum administrationem ac alienationem turbari, adimi, aut minui sinamus, talem filium minimè admittendum esse dicendum est, adstringitur hoc argumentum. Nam
4
* ratio expressa in lege prout illic est, habetur pro lege, non quidem ex vi extensiua, sed magis ex vi comprehensiua, adeò vt decisio particularis loco exempli sit, quod regulam non arctat. glo. in clem. 1. de elec. verb. elegatur. Glo. in auth. de hær. ab int. §. fin. verbo, ordine, quas Glo. sing. dicit Bald. in l. fi. ff. de hær. inst. Idem Bald. in l. fin. C. de lib. præt. tenet Ias. in l. stipulatio hoc modo concepta. num. 12. ff. de verb. oblig. Idem Ias. num. 15. in l. transigere. C. de trans. Idem num. 22. in auth. quas actiones. C. de sacr. eccle. Alex. num. 5. & Corneus nu. 15. in l. humanitatis. C. de impuberum. per tex. ibi. Curtius iunior num. 9. & Decius num. 15. & Purpuratus num. 23. in l. fi. C. de pact. Crotus in l. constan. in 7. q. Bart. lect. 2. ff. sol. matrimonio. Ripa. num. 5. & Hannibal nu. 249. in l. uemo nemo potest. ff. de lega. 1. Georgius Nata num. 32. in c. 2. de pact. astringitur hoc argumentum. Nam si parentibus nefas esse videtur, liberos impedire rerum suarum administrationem ac alienationem, vt in d. l. non vsque, quanto magis nefandum esset, vt liberi | parentibus talem alienationem impedire vellent,
5
* contra pietatem ac reuerentiam parentibus debitam: argumentum per totum ff. & C. de obsequijs. Præsertim cum filio persona patris semper sancta & honesta videri debeat, ex præcepto Iureconsulti in l. antepe. ff. de obsequijs. stringitur idem argumentum. Nam liberi parentibus quanto magis debeant, quantoq́ue magis obnoxij sint quàm ex diuerso, ignorat nemo. & probat l. veluti. ff. de iust. & iu. dum ait, veluti erga Deum religio, vt patriæ & parentib. pareamus, vt sic non cōtra contra ius tantùm positiuũ positiuum , sed & cōtra contra ius naturale, & gẽtium gentium fecisse is filius existimandus sit, qui impedimento esse vellet patri quò minus res suas liberè alienasset, ac si libitum esset, etiam prodegisset. Nam parentes charissimos habere debemus, quod ab his vita, patrimonium, libertas, & ciuitas tradita est, & cuius modicumq́ue mater sit, tamen in iudicio filij de turpitudine parentis dici vix oportet. & non modò reticere homines parentum iniurias, sed etiam æquo animo ferre oportet, secundum Ciceronem. & Vergilius 2. Aeneid. dum de reuerentia ac pietate parentibus à liberis debita ratiocinaretur, sic ait:
Eya age chare pater ceruici imponere nostræ:
Ipse subibo humeris: nec me labor iste grauabit.
Quo res cunque cadant, vnum & commune periclum,
Vna salus ambobus erit.
Rursus etiam astringitur idem argumentum, nam vt patroni, liberti alienationem possint reuocare, necesse est, vt dolo malo facta sit, & in fraudem patroni. l. 1. in princ. & ferè per totum. ff. si quid in fraudem patroni. Vnde etiam si liberis aduersus parentum alienationes tam liberam facultatem, ne dicam audaciam, concederemus (id quod impium ac nefandum esset) quam concessam patronis aduersus libertos videmus, sicq́ue ingenuos libertinis turpissimè æquaremus, ac parentes famulis, seu seruis pares indecentius ac inhonestius redderemus: adhuc tamen talem alienationem impedire, aut reuocare non liceret, nisi & dolo malo, & in fraudem filij facta proponeretur, quæ in specie nostra interfuisse minimè ponimus. Quartò probatur argumento l. si quando. §. illud. C. de inoffi. test. ibi, meritis magis filios ad obsequia paterna prouocandos, quàm pactionibus astringẽdos astringendos . sic ergo & in proposito parentes non sunt à liberis astringendi, sed meritis prouocandi, vt eis opes & diuitias parent, partasq́ue relinquant. Quintò probatur in l. 1. §. si impuberi. ff. de collati. bonorum. vbi expressum est, filio in vita patris legitimam non deberi, estq́ue vera & communis opinio, vt suprà retulimus. ergo is filius viuo patre non solùm malè ageretur, sed etiam nulliter, & sine vlla actione, argumento l. vn. ad fin. ff. quando dies vsusfruct. lega. cedat, cum ibi notat. per Glos. & Doct. Sextò proba tur, quia hæc filij viuo patre festinatio non solùm culpabilis esset, sed etiā etiam punibilis. improbum enim esse eum qui solicitus esset de hęreditate hæreditatis viuentis, Iulianus aiebar. & in l. 2. §. interdum. ff. de vulgari. & sic punitur, quia priuatur hæreditate, quam præmaturè captauit. l. 2. in fin. ff. de his, quibus vt indig. quinimò non solùm contra ius positiuum, sed etiam contra ius gentium, & bonos mores festinasse diceretur, vt in l. quidam in iure. §. fin. cum l. seq. ff. de donati. estq́ue simillimum quod Ouid. 1. Metamor. ait:
Filius ante diem patrios inquirit in annos.
Id quod ipse damnabat quasi fœdissimum ac tristissimi portenti argumentum seu iudicium, vt & in simili notat Glo. in l. fin. C. de pact. verbo, alien. Quæ ait, pactum
6
* de futura successione reprobatum esse in liberis, non secus quàm in reliquis agnatis, cognatis, vel etiam extraneis. & illa Glos. est communiter app. ibi vt Ias. ibi in amplitudine 2. & ibi Alciatus in Glos. 1. & Francis. Curtius num. 9. & Purpuratus num. 12. & Philippus Decius num. 13. Alex. num. 2. post Bald. Salic. & Paul. Castrensem, & Fulgosium, & Georgi. Natam in c. quamuis pact. de pact. lib. 6. Quasi portẽ tum portentum quodpiam in necem parentis esse videatur, quando filius solicitus est de patris viuentis hæreditate. facit d l. fi. & l. 1. verbo, non iniquis à contrario sensu, & l. pactum. quod dotali. C. de pact. l. de fideicomm. C. de transact. pactum dotali. C. de collat. l. nec non. C. de capti. c. detestanda, & ca. ne captandæ, de cō cessi concessi præb. Septimò probatur, quia quantitas legitimæ inspicitur tempore mortis eius, cuius de successione agitur. §. quantitas. Inst. de lege farci. l. cum quo de peculio. §. fin. ff. ad legem Fal. l. cum quæritur. & auth. nouissima, C. de inoffi. testamen. l. Papinianus. §. quarta autem. & §. quoniam autem quarta. ff. de inoffi. testamen. ergo im possibile est, quod ante mortem assignetur, cùm quantum assignandum sit, ignoretur, & quotidiè, vt patet ad sensum, possit augeri, & etiam minui patrimonium. l. si defunctus. C. arbitrium tutelæ. Tenendo istam partem ad d. l. Imperator. ff. ad Trebel. responde, quod loquitur in fideicommisso à patre post mortem suā suam filio restituendum, quod si dolo malo vel aliter pater dissipare ac prodigere incipiat, meritò ei aufertur & maturatur restitutio, etenim quasi hac tacita lege & conditione sibi id fideicommissum à testatore datum fuit, vt eo vti frui posset, integrum illud filio suo vtcunque sui iuris effecto reseruaturus. vnde non esset ferendus si circa id malignaretur, argum. l. vnicæ. §. his ita. C. de cad. tol. diuersum est in bonis proprijs ipsius patris nulla lege ab alio acceptis. Et eadem ferè solutio accommodatur ad d. l. vbi ad huc. C. de iure dotium. Nam cùm primùm maritus res dotales prodigere cępit coepit , æquum est, vti ab eo abscedant, adq́ue vxorem reuer| tantur, quia licet illarum dominium ineunte matrimonio haberet. l. doce ancillam. C. de rei vendi. tamen id dominium reuocabile est ad vxorem soluto matrimonio reuersurum: vt per totum ff. sol. matrimonio. & C. eod. titul. vnde in tali dominio reuocabili cessat integerrima illa libertas alienandi & prodigendi, quæ adest in dominio irreuocabili: vt in l. fin. §. sin autem sub conditione. C. communia de legatis. l. peto. §. prædium. ff. de lega. 2. l. vnum ex familia, per totam eo. tit. d. l. Imperator. l. fin. C. de legatis. l. quoties. C. de donati. quæ sub modo, per totũ totum . ff. de in diem adiect. per totum. ff. de lege commiss. iuncta l. nemo. ff. de pact. & l. sed & si lege. §. consuluit. ff. de pet. hæred. l. in re mandata. C. mandati. l. non vsque. ff. si à parente quis fuerit manumi. Et cùm
7
* ad tollendam consequentiam sufficiat dare vnam instantiam. Glos. in l. si creditori. ff. de ope. noui nunti. quæ communiter approbata est, vt patet ex relatione Iason. ibi. & inter dominium reuocabile, & dominium irreuocabile sunt non paucæ differentiæ, vt in dd. legibus, superest vt argumentatio Doctorum contrariam partem tenentium de d. l. vbi adhuc, & d. l. Imperator. ad speciem nostram minimè procedat. Pro nobis etiam facit, quia necessitas legitimæ relinquendæ non iuris naturæ est, sed iuris tantùm positiui, vt ex communi opinione disseruimus de success. creati. lib. 2. §. 20. num. 296. cum seq. Pro nobis, quia
8
* viro etiam libidinosè & prodigaliter viuenti non datur curator, nec adimitur testandi libertas, vt est communis opinio, quam tenent Speculator de actore. §. item opponitur contra actorem, vers. sed nunquid luxurioso. & add. ad Bald. in l. ea lege. num. 20. C. de condi. ob causam. Ioannes Bapti. Perusi. de arbitris. lib. 2. caut. 14. colum. 1. Abb. Barba. Felinus & alij in c. pastoralis, de re iudi. Ripa in l. is cui bonis. num. 18. ff. de verborum obligationibus. Ioannes Lupus de donati. inter virum & vxorem. §. 21. num. 23. in c. per vestras. Franci. Areti. in d. l. is, cui bonis, col. fin. Albericus & Cumanus in l. & mulieri. ff. de curatore furiosi. Decius in d. c. Pastoralis. Gomesius Aries in l. 13. Tauri. col. 1. Antonius Gomesius in Taurina l. 14. num. 14. licet contra hanc communem conclusionem & malè teneant Segura in d. l. Imperator. nu. 137. Glo. in l. si quis cum sciret. verb. luxurioso. ff. de vsucap. pro empt. Bal. in l. ea lege. nu. 20. C. de cond. ob causam. & hac de re per Pinellum de bonis mater. l. 4. ad finem. Cùm ergo viro, qui sua bona prodigebat, curator non detur, ne ei rerum suarum administratio turbetur, aut minuatur, vt etiam probatur in d. l. sed & si lege. §. consuluit. ff. de pet. hær. superest vt filius ab eo non possit in vita exigere legitimam (vt probatur) indebitam: quia si exigere posset, non tantùm administrationem bonorum ei turbaret, ac minueret, sed etiam ipsam rerum suarum pro prietatem adimeret, vel ex parte minueretur, quod longè durius ac deterius esset.
Huic proxima est quæstio illa, an prodigo exemplaris substitutio fieri possit? & fac secundum quosdam talem regulam: Exemplaris
9
* fieri potest prodigo, cui à iudice bonis interdictum est. ista est communis opi. secundum Paul. in l. humanitatis. C. de impub. quam ipse quoq; quoque sequitur etiam, & dicit communem opin. Corn. ibid. colu. 1. se quitur, & dicit communem opin. Couarub. in c. Raynucius. §. 6. in princ. extra de testam. sequitur, & dicit cō munem communem opin. Corras. in d. l. humanitatis. nu. 11. sequitur & dicit communem opin. Alciatus in d. l. ex facto. ff. de vulg. in princip. sequitur Imola in d. l. ex facto. Idem Imola in d. c. Raynucius. in materia exemplaris subst. Salicetus & Bald. in d. l. humanitatis. licet contrarium teneant Ang. in d. l. ex facto. & idem Angel. in d. l. humanitatis. & Ioan. And. in d. ca. Raynucius. post Cynum & Iacob. de Aretio. secundum Alex. num. 40. in d. l. ex facto. qui tamen communem opi. sequitur, & firmat esse communem, & communem opin. sequitur: dicit q́ue communem Decius num. 6. in d. l. humanitatis. post Nicola. de Neapo. in §. qua ratione. in l. de pupill. subs. & communem opi. sequitur Ias. in d. l. humanitatis. colum. 1. in fi. licet contrarium tenuerint Cynus & Alberi. secundum eum, & cōmunem communem opi. sequitur, & dicit cōmunem communem Ias. in d. l. ex facto. nu. 39. post Ioannem Fabrum in d. §. qua ratione. Imol. in d. ca. Ray. Alber. in rub. ff. de vulga. Bald. in d. l. humanitatis. quos Ias. allegat. & cōmunem communem opi. sequitur Bal. in d. tract. exẽpl exempl . subst. n. 14. idẽ idem Politꝰ Politus nu. 10. in eod. tra. & Zasi. in eod. tra. nu. 3. post Bart. in d. l. ex facto. nu. 28. sequitur ib. Ripa. nu. 80. vbi etiā etiam dicit esse cōmunẽ communem opi. Ias. nu. 9. in l. is, cui bonis. ff. de verb. oblig. Sed nobis semper placuit opi. Cyni, & Alb. & Raynerij, & Guili. de Cune, quos refert Bar. in d. l. ex facto. n. 28. Cōtra Contra cōmunem communem moueor, Primò per d. l. 1. ff. de test. Secundò per d. l. captorias. ff. de hær. inst. d. l. captorias. C. de test. mil. Tertiò, quia beneficiũ beneficium non cōfertur confertur in inuitũ inuitum . l. inuito. ff. de reg. iu. Quartò per totũ totum . C. de reb. ali. non alienandis. Quintò per l. fi. C. de pact. cum simil. Sextò, quia in re dubia quisq; quisque vetare videtur, ne aliter de rebus suis disponat. Septimò per l. quia poterat. ff. ad Trebe. l. quia aũt aunt in pri. & §. 1. ff. quæ in fraud. cred. & deniq; denique per omnia reliqua fundamenta, per quæ tenuimꝰ tenuimus infrà ꝓximè ꝙ proximèque surdo & muto exẽpl exempl . fieri non potest. Nam pro nobis stat regula sanctis. & multipliciter probata. nec exceptio Doct. vlla lege, vllaúerōe vllauerone probatur satis cōcludenter concludenter . Deniq; Denique pro nobis est ratio, cui non cadit responsum. nam cum d. l. humanitatis. & §. qua ratione, in furiosis etiam vel mente captis loquantur, non etiam in prodigis, sequitur quod ad prodigos trahi non possunt, nisi ex identitate, vel paritate rationis, quod fatentur etiam | omnes, qui communem opin. tuentur, & docet latè Ias. post alios in auth. quas actiones. C. de sacros. eccles. sed in prodigo non est paritas vel identitas rationis vt probabo, ergo ad eum d. l. trahi non potest. quod non sit paritas rationis, probatur expressim in l. in negocijs. ff. de regu. iur. iuncta l. is. cui bonis. ff. de verb. obli. vbi furiosus & mẽte mente captus nil possunt acquirere, prodigus autẽ autem potest, quia prodigus non tam ratione & intellectu orbatus est, quàm furiosus vel mente captus.
Denique testamentum, quod prodigus fecit antè, quàm ei esset bonis interdictum, per iudicem valet. l. is cui lege. ff. de testam. vnde constat quod habebat intellectum, nam aliàs non valeret: vt in l. 1. ff. de testa. sicq́; sicque non exæ quatur furioso vel mente capto. in summa etiam notoriè prodigus quod contraxit & alienauit ante interdictionem valet, secundum communem opinionem, quam tenuerunt Bar. Bal. Ang. Paul. & Romanus in l. is, cui bonis. ff. de verb. oblig. quam opin. communiter approbatam dicunt ibi Areti. & Alex. & Iason numero 9. ergo vitium prodigalitatis non impedit nec arguit omnimodam dementiam, quæ sine dubio vt exemplaris fieri possit, desideratur. Postremò prodigus magis adulto, quàm pupillo, vel mente capto æquiparatur, vt est tex. in l. si curatorem. C. de in integ. rest. Ias. in d. l. is, cui bonis. num. 8 ff. de verb. ergo si aliquando exæquatur adulto, aliquando pupillo, aliquando homini sanæ mentis, nunquam autem furioso vel mente capto. quo nam modo possemus d. l. humanitatis. ad prodigum trahere, quæ vt ad eum extenderetur, oporteret quando omnimodo semper & inuiolabiliter prodigus furioso æquiparetur, vt disseruimus in illa quæstione. An hodie furioso de iure communi possit fieri exemplaris. Denique licet per aliquas ll. prodigus assimiletur furioso, quando agitur de rerum suarum effusione vitanda, tamen secus si ageretur de rerum suarum effusione, vel alienatione, concedenda & admittẽda admittenda . ita procedit quidquid per tenentes communem opin. adducitur, & iura quæ adducit Ias. nu. 8. in d. l. is. cui bonis. ff. de verbo. oblig. l. 1. ff. de curat. furi. l. 1. C. eod. l. si prædia. ff. de reb. eorum. Pro nobis etiam facit quod exemplaris non ob hanc solam rationem inuenta fuit, quod is cui fit testari non possit, sed ob hanc etiam quod ad corporis sui tutelam pertineat: argu. §. si autem ita formidolosus. Instit. de pupil. l. consi. ff. de curat. furiosi. ergo licet is cui bonis interdictum est, non possit testari. l. is cui lege. ff. de testamen. non sequitur propterea quod possit accipere exemplarem substitutum, cùm illo non egeat ad sui corporis tutelam, quod multum in consideratione esse debet. sicq́ue cum in prodigo cesset illa ratio, quæ in furioso adest, non est cur fiat extensio legis ad casum, in quo est minor ratio, vel non sunt tot rationes: arg. l. qui hæredi plures. ff. de condi. instit. Pro nobis ratio efficax, nam si homini sanæ mentis vtcunque corporis infirmi liberum est re sua vti, & etiam prodigaliter abuti. l. sed & si lege. §. consuluit. ff. de pet. hæred. etiam in præiudicium patris manumissoris. l. non vsque. ff. si à parente quis fuerit manumi. quanto magis id licebit cessante alterius præiudicio: aliter enim is prodigus quasi equitem dorso, aut frænum ore (bestiarum de more) ferre cogeretur, hunc substitutum ferendo, pro nobis bonus tex. in l. 1. §. & magis. verbo, prodegisset. ff. si quid in fraudem patr.
Quid ergo in muto & surdo? & fac secundum quosdam talem regulam. Exemplaris
9
* fieri potest muto & surdo, id est, ei qui vtroq; vtroque morbo laborat, si muti & surdi, sicq́ue testari non potest. ita tenet & dicit communem esse opin. Paul. in d. l. humanitatis, sequitur & dicit communem opin. Corras. ibidem. numero 11. sequitur & dicit communem opi. Corneus ibid. colum. 1. sequitur & dicit communem opin. Couarub. in c. Raynucius. §. 6. in princi. extra de testamen. hanc opin. sequitur & dicit communem Alexand. in l. ex facto, numero 40. sequitur etiam Imola in d. c. Raynucius. in materia exempl. idem Imola in d. l. ex facto. licet in d. c. Raynucius. contrarium teneat Ioan. Andr. post Cynum & Raynuciũ Raynucium , quos, vbi suprà, allegat Alexand. & Angel. in d. l. ex facto. Idem Ange. in d. l. humanitatis. licet ibid. Sali. teneat communem opinion. sequitur Decius numero 6. in d. l. humanitatis. post Nicol. de Neap. in §. qua ratione. Instit. de pupil. subst. & communem opinionem sequitur Iason in d. l. humanitatis, colum. 1. in fin. licet secundum eum contrarium tenuerint Cynus ibi & Albericus. & communem opin. sequitur, & dicit communem Iason in d. l. ex facto. numero 39. post Ioan. Fab. in d. §. qua ratione. Bald. in d. l. humanitatis. Alber. in rep. rubri. ff. de vulg. & cōmunem communem opinionem sequitur Bald. num. 14. in d. tract. exempl. subst. Idem Polit. nu. 10. in eod. tract. & Zasi. in eod. tract. num. 3. post Barthol. in d. l. ex facto. nu. 28.
Sed nobis semper placuit opin. Ioan. And. Cyni, Angel. Rayn. & sequacium contra communem: mouemur per regulam text. in l. captatorias. C. de testamen. milit. l. captorias. ff. de hær. instit. cum simil. à qua regularis casus, de quo loquimur, nullibi reperitur exceptus, nec per viam extensionis induci potest, cùm sit in hoc casu longè minor ratio, quàm sit in mente captis. Mouemur secundò per l. fin. C. de pact. ibi. quare enim quodam viuente & ignorante de rebus eius quidam conueniunt, & per totum titulum C. de reb. alien. non ali. & quia in re dubia quisquam vetare videatur, vt de rebus suis alter disponat, vt ff. de furtis. l. qui vas. quid enim magis inhumanum magis q́ue impium & penè ridiculum esse potest, quàm permittere vt de omni substantia, censu| p. [98]v rortunisq́; censuror tunisque hominis sanæ mẽtis mentis alter eo ignorante vel inuito disponat. Etenim si homini sanæ mentis hæreditas opulentissima relinquetur, is cogendus non erit, vt eam acceptet, vt in l. quia, in prin. ff. quę quæ in fraud. cred. l. quia poterat. ff. ad Treb. hoc amplius etiam legatum opulentissimum quod omni careat molestia & solicitudine, non cogitur quis acceptare, etiam ad petitionem eorum quorum interest, quales sunt creditores eius, cui tale legatum hæreditás ve delata fuit: vt d. l. quia autem. §. 1. quanto minus in specie nostra cogendus erit homo sanæ mentis vt inuitus (quod semper præsumitur, vt d. l. qui vas) substitutũ substitutum exemplarem accipiat. Denique vulgaris regula est, quod beneficium non confertur in inuitum. c. in inuitum, de reg. iur. in 6. cum simil. l. qui absent. ff. de donat. traditur per Rip. Ias. & alios in rub. ff. de verb. oblig. Quid ergo magis ridiculum quàm dicere quod homini sanæ mentis se inuito vel ignorante, imponatur substitutus exemplaris prætextu beneficij, cum id beneficium non sit certum & indubibitatum indubitatum , cùm possibile sit quòd substitutus ipsius vitæ insidietur, dum eius captat hæreditatem, arg. l. stipulatio hoc modo. ff. de verb. ob. l. fi. C. de pact. c. detestanda. &c. ne captandæ. de conces. præb. in 6. l. cum proponas. C. de pact. l. de fideicōmisso fideicommisso . C. de trās trans . l. pactũ pactum dotali. C. de coll. l. 11. in fi. ff. quib. & indig. l. quidā quidam in iure. §. fi. ff. de donati. si ergo beneficiũ beneficium certũ certum & indubitatum in hominẽ hominem sanæ mentis inuitum nunquam cōfertur confertur , quanto minus id beneficium exẽplaris exemplaris subst. quod licet inspecta legis censura beneficiũ beneficium sit, tamen non est ita certũ certum & indubitatũ indubitatum , vel melius exemplaris subst. licet in mẽte mente captis sit inspecta legis censura, beneficium tamen indubitanter in homine sanæ mentis esset maleficium, læsioq́ue enormis, impia, inhumana, nefanda. Nec dubiũ dubium est, quia surdus & mutus sit homo, vel esse possit sanę sanæ mentis, non secus quā quam si illis morbis careret, vt probatur in d. l. discretis. C. qui testa. fac. pos. melius in d. l. ex facto. ff. de vulg. deniq; denique beneficiũ beneficium licet in hominem sanæ mentis inuitũ inuitum non conferatur, ter in impuberes vel puberes non satis sanæ mentis ẽt etiam inuitos cōfertur confertur . Hinc est quòd tutores dantur impuberibus, ẽt etiam inuitis, curatores aũt autem adultis inuitis non dantur. in prin. & per totum Inst. de tut. & per totum de curato. Hinc est, quòd prohibitio alienationis facta sine causa, vel cum causa, quæ solius prohibiti vtilitatem respicit, quia habet vim consilij & beneficij, non valet in homine sanæ mentis. l. filiusfamil. §. diui cum materia. ff. de lega. 1. valet tamen in impubere, vt l. 2. C. de vsu cap. pro emp. & in mente capto, vel minus industrioso. l. Titio centum. in princ. ff. de cond. & dem.
Tenendo hanc partem cōtra contra communem, quæ apud me verissima est, parum quẽquam quæquam mouere debet fundamen. Doctorum sic ar guentium: Exemplaris fit eis, qui morbi causa testari non possunt. §. qua ratione. Instit. de pupil. & d. l. humanitatis. sed surdus & mutus morbi causa testari nequeunt. d. l. discretis. ergo surdis & mutis poterit fieri exemplaris. Sed resp. in forma: Dum dicitur exemplaris fit eis, qui morbi causa testari non possunt, falsum est, sic indistinctè, nam licet fiat eis, qui furoris vel dementiæ causa testari non possunt, non tamen fit eis, qui morbi corporalis causa testari non possunt, qualis est morbus surdi & muti, nec vlla lege contrarium, vllaúe ratione induci potuit. Et satis ridiculum est de morbo animi, in quo fundatur exemplaris, vt d. §. qua ratione. & d. l. humanitatis. arguere ad morbum corporis, qualis est morbus surdi & muti. Postremò testamentum est voluntatis nostræ iusta sententia. l. 1. ff. de testamentis. ergo in eo, qui est compos animi & voluntatis suæ, si alius se inuito vel ignorante testaretur, certè id testamen. non esset.
Nec ad rẽ rem pertinet quod lex ex paritate rationis extendatur. Nam resp. quod hic non est paritas rationis, vt proximè dixi, id quod latius dixi in illa quæstione, an hodie furioso exẽ plaris exemplaris fieri possit de iure communi, vbi videas. Præterea quod tenentes communem opinionem securi existimant exemplarem vnica hac ratione niti, quod morbi causa demens testari prohibeatur, id verum non est, nam etiam propter salutem ipsius, cui fit, inuenta est: argumen. §. sin autem formidolosus. Institu. de pupill. l. consilio. ff. de curat. furiosi. quæ ratio cessat hic, ergo, &c. l. quam hæredi plures. ff. de cond. Instit. Pro nobis. l. sed & si lege. §. consuluit. ff. de pet. hæred. l. non vsq; vsque ff. si quis à parẽ paren . fuer. man. l. 1. §. & magis. verb. prodegisset. ff. si quid in frau. patr. vt suprà induximus.
Stat ergo filium non posse legitimam petere viuo patre. limita, nisi
10
* pater monachus fieret. nam tunc statim legitimam posset petere, patris morte non spectata. Ita Abb. in c. cum simus. post Ioannem Andreæ de regularibus. Glo. quam alibi non esse, firmat Abb. ibi in c. transmissi. qui filij sint legitimi. & est singul. teste Aretino in l. 1. nu. 6. ff. de testamentis. tenet Bald. in authentica, si qua mulier. C. de sacrosanctis Ecclesijs. colum. fin. Corsetus in sin. verbo, legitima. Bald. Nouellus de dote, parte prima, colum. 3. qui ait, hanc esse communem opini. sequitur Couarub. de testamentis. c. 2. nume. 7. Iason in authentica, nouissima. C. de inoffi. testa. num. 8. versi. limita tamen, qui dicit se dubitare. Segura in lege Imperator. nu. 123. ff. ad Trebellianum. Bar. in d. authentica, Si qua mulier. Paulus in authentica, nunc autem. C. de episcopis & clericis. numero 3. Rodericus Suares, allegatione 20. col. 1. & est communis opinio Canonistarum, secundũ secundum Iasonem n. 51. in d. authentica, si qua | mulier. vbi Paulus & Ancharanus in d. c. cum simus. Romanus in l. si cum dotem. in princi. ff. solu. matri. Anania in c. 2. colum. fin. de delictis puerorũ puerorum . Abb. in c. Raynucius. ad finem de testamentis. Pyrrhus post consuetudines Aurel. ca. 2. colu. 4. Contrariam partem tenent Petrus, Cynus, & Salicetus colum. fi. in d. authentica, si qua mulier. Et Salicetus firmat ibi hanc esse communem opinionem. Sequitur & dicit communem Fulgosius ibi colu. penu. sequitur & dicit communem Ias. ibi, num. 50. Bald. in c. si pater. colum. fin. de testamentis in sexto. Alexander in d. l. si cum dotem, in principio. nu. 13. Felinus in c. in præsentia, de probationibus. nu. 56. vbi Decius nu. 67. dicit esse veriorem & communem. Pyrrus de suitate q. 4. nu. 8. Guilielmus Benedictus in cap. Raynucius, de testamentis. verbo, mortuo itaque. num. 299. Didacus Peres ad Seguram, vbi suprà, nu. 123. Qua de re vide Bar. Veronen. consil. 26. quidam. Ioan. de Anania cons. 87. circa. Ludoui. Roma. consil. 237. oppositionem. & consil. 268. in casu. & consil 292. pro habendi, & consil. 292. circa declarationem. Philippus Dec. cons. 86. viso puncto. & consi. 419. viso eleganti. & consi. 159. casus. Panor. consi. 44. par. 2. & consil. 104. pro euidentia. par. 1. & consil. 88. videtur. par. 1. & consil. 63. veritas. parte 2. Barthol. consil. 13. ex facto. Card. Zaba. consil. 28. quidam fratr. & 152. nimis grate. & 144. statuto ciuitatis. Fede. de Sen. consil. 27. Titio existenti. Maria. Soz. consil. 13. præsens consulatio. Bal. consi. 9. mulier. parte 5. & consi. 280. parte 1. & 248. quæritur. parte 2.
Quid dicendum? Et sanè harum partium vtra receptior sit, non facilè dignosces. Verùm (vt nobis videtur) longè verior est pars negatiua, vt non statim post patris monachismum filius legitimam petere possit, sed demum post mortem ipsius. Quod primùm probatur per generalitatem d. l. 1. §. si impuberi. ff. de colla. bonorum. Deinde per d. l. non vsque. ff. si à parente quis fuerit manumissus. Tertiò expressum videtur in l. Statius Florus. §. Cornelio Fœlici. ff. de iure fisci. Quartò expressius in auth. si qua mulier. C. de sacros. eccle. vbi patri monachum liberum est bona sua quandiu vixerit, vt libitum ei fuerit inter filios distribuere, scilicet illius auth. destructionem: ergo non illico post monachismi interuentum ad legitimam assignandam compellitur. Ad idem rex. in corpore. vnde d. auth. excepta est. Quintò facit ratio generalis., quod ingenuis hominibus quandiu vixerint liberum esse debet rerum suarum arbitrium. d. l. in re mandata. C. mand. l. sed & si lege. §. consuluit. ff. de pet. hæred. Sextò facit, quia liberi si viuo patre legitimam nanciscerentur, proniores essent ad obsequium parentibus debitum, debitam q́ue teuerentiam reuerentiam eis denegandam, quod satis absurdum esset. estq́ue ratio satis considerabilis: nam ideo dicimus vetitum esse pactum de non succedendo inter patrem & filium, ne filius post quam iam è bonis paternis amplius non sperat quicquā quicquam , eius obsequium prætermittat, vt tradunt communiter Doctores in l. fin. C. de pact. Georgius Nata in capit. quamuis pactum, in materia pacti de non succedendo de pact. lib. 6. Ias. in l. pactum dotali, de collat. in prin. vt fusius disseruimus de success. creatione libro 2. §. 18. numero 35. Septimò facit l. vnum ex familia, in princi. ff. de lega. 2. vbi hæres, qui tenetur restituere vni ex filijs suis, cui ipse voluerit voluntatem suam postquam semel elegit, mutare & variare quoties voluerit, potest vsque ad mortem: ergo & arbitrium similiter datum per d. auth. si qua muler mulier , vt pater monachus bona sua diuidat inter filios vsque ad mortem duraturum esse, intelligendum est, non solùm, si is pater monachus nondum semel elegisset, sed etiam si semel & amplius elegisset, & voluntatem mutare voluisset. Deniq; Denique pro hac parte facit, quia viuentis non est hæres. l. qui superstitis. ff. de acqui. hæred. l. nec non. C. de capti. & quod nuptibus videretur filius, qui viuo patre solicitus esset de ipsius hæreditate. d. l. fin. C. de pactis. l. 2. §. interdum. ff. de vulgari. estq́ue festinatio improba, punibilis, & contra bonos mores. l. 2. §. fin. ff. quibus vt in dig. l. quidem in iure. §. fin. cum lege seq. ff. de donati. faciuntq́ue ferè omnia fundamenta quæ numerauimus suprà in quæstione præcedente, quæ repetere non expedit. Estq́ue regula pro hac parte, nec exceptio bene probatur, & regulis tenaciter est inhærendum. vt in l. 1. vbi per Decium & alios. ff. de regu. iur.
Tenendo hanc partem
11
* ad c. cum simus. de regularibus, in quo vnicum fundamentum, contrariam partem tenentium repositum est, responderi potest, parum sanè obesse. Nam si pater & filius illegitimæ ætatis monachi simul facti fuerint, deinde filius monachismum reliquerit, tex. ibi ait, id sibi liberum esse, & ne illa integra libertas vlla ex parte minuta, aut ne aliqua necessitate non solùm præcisa, sed nec etiam causatiua, impedita videatur, & vult vt integrum sibi maneat ad seruatumq́ue intelligatur ius succedendi in bonis monachi patris. quo autem tempore ea successio deferatur, ibi verbum nullum: ergo is casus vt pote omissus remanet in dispositione iuris communis. l. commodissimè. ff. de liberis & posth. quod ius habet vt superstitis non sit hæres vllus, aut vlla successio delata videatur. d. l. qui superstitis. ff. de acqui. hæredi. d. l. nec non. C. de cap. l. hęreditas hæreditas . C de pact. conuentis. l. hæreditas. ff. de verborum sig. Idq́ue comprobatur ex verbis illius tex. quæ ita habent, liberum sibi erit eum dimittere, & bona paterna, quæ sibi ex successione proueniunt postulare. Illa enim verba, quæ sibi ex successione proueniũt proueniunt , prouenire intelligenda sunt tempore, quo ex lege ea successio defertur, s. | cum moritur is cuius de successione agitur, non anteà. Nam qualitas adiuncta verbo debet intelligi secundum tempus verbi. l. in delictis. §. extraneus. ff. si ex noxa. cau. agatur. Barthol. & communiter Docto. in l. ex facto, in princip. ff. de vulga. l. 6. ff. de lega. primo. Nec dicatur æquum videri, vt filius viuo patre monacho legitimam possit petere. nam verius est longè æquius esse, vt spectet, per iura suprà dicta, præsertim cùm interea ex bonis paternis sit pro modo facultatũ facultatum alendus. l. si quis à liberis, in princ. & in §. alimenta. ff. de liberis agnoscendis.
Hæc procedunt in reliquis monachis, præ terquam
12
* in Minoritis, quia hi cùm nihil suum habere possint in communi, neque etiam in particulari, clem. exiui. de verb. sign. statim post monachismum pro mortuis habentur, & consequenter possunt filij petere legitimam patris monachi, morte non spectata. Ita tenẽt tenent Abbas in c. in præsentia. de probati. Barthol. in d. auth. si qua mulier. Idem Barthol. in tract. Minori. par. 4. vers. isti etiam hæredes. Ang. & Alexand. in l. ex facto. §. ex facto. ff. ad Treb. Decius numero 67. versic. prædicta conclusio. in d. c. in præsentia. Alexand. consilio 13. circa primum dubium. libro 3. colum. 2. Sed licet ista sit communis opinio, dubia tamen mihi semper visa est, per plerasq́ue earum rationum & legum, quas suprà retulimus, præsertim per d. l. vnum ex familia. suprà allegata, iuncta d. auth. si qua mulier. Nam cùm sit patri monacho facultas bona sua inter filios distribuendi, & interea alantur ex ipsis bonis, pater non est præcipitandus vt inuitus faciat ante tempus illam distributionem, præsertim cùm mores ciuiles morti naturali non æ quiparentur, nisi in casibus à iure expressis. Quid enim si viuo patre vnus aut certi ex filiis decedant? certè cùm is non sit in numero filiorum huius monachi connumerandus, indebitè legitimam reciperet, eamq́ue fratribus eius hæres si filius non esset, restituere teneretur. Nam si sub conditione relicta non transmittuntur ad hæredes. l. vnica. §. sin autem aliquid sub conditione. C. de cad. toll. l. si ita scriptum. l. sub diuersis. ff. de condit. & demonst. quanto minus transmittetur hæc hæreditas patris monachi viuentis, quæ filio, qui patri non superuixit nec purè nec etiam sub conditione relicta fuit? tutius est ergo patris monachi mortem naturalem spectare, & interea eius bonis pro inuidioso vti frui, idq́; idque pati ad vltimum vsque vitæ spiritum facultatem distribuendi, variandi, eligendi pœnitendi, voluntatisq́ue mutandæ intactam (ex permissione d. auth. si qua mulier) reseruare.
Loading...