Capvt xxxviii.

Capvt xxxviii.

CEntesimo trigesimo tertiò colligitur quare si sub modo quid cui donaui, nec donator modum expleuit, teneatur fructus perceptos cum ipsa re restituere, vt proximè subijciā subijciam . ratio enim est, quia vt reliquos principes, ita & legis imperium acceperunt, vt prodessent, non vt nocerent (vt habet nostra principalis sententia) nocerent autem si permitterent vt donatarius ille ex sua perfidia modi suscepti & non impleti lucrum faceret, per quod & naturale ius, quo iubemur placita seruare, violaretur, & ex perfidia sua lucrum ille assecutus nequior fieret, inuitareturq́ue ad delinquendum, contra l. 1. ff. de pact. l. 1. ff. de const. pec. c. 1. de pact. tex. cum Glos. in l. scire. C. vt in poss. lega. l. fi. C. de iureiur. l. fin. C. de fideicomm. In contrarium tamen videtur se habere receptiorem opinio tam in isto articulo, quàm in illo, an cùm donatio reuocatur tanquam in officiosa sit res donata cum fructibus restituenda, & quid quādo quando legitimam filio tradidi in vita, & postea pœnitentia ductus reuocaui eam. Ideo ex professo quæro,
1
* si filio meo feci donationem inofficiosam, & post mortem meam reliqui fratres, per titulum C. de inoffi. dona. eam rescinderunt, non ex toto, sed tantùm vsque ad debitum bonorum subsidium, an fructus quoque cum rebus ipsis sint restituendi, quatenus ea donatio mensuram vel modum & quātitatem quantitatem à lege permissam excessit, & quatenus restituantur? Qua in re Boërius aurea decisi. 98. Segura in l. 1. §. si vir. numero 77. vbi etiam Didacus Peres eius additionator. ff. de acqu. poss. Gomesius in l. 27. Faurina numero 8. tenent generaliter fructus non restituendos, per Flo. in l. generaliter. §. planè. ff. de fideico. liber. dum ait, fructus rem donatam non augere. Id quod tenet etiam Franc. de Ripa in l. si | vnquam. q. 40. C. de reu. don. & ibi Andr. Tiraq. verb. reuertatur. num. 228.
Sed contrarium, vt cum fructibus ea donatio in officiosa sit reuocanda, quatenus inofficiosa fuit, longè verius est intelligendo de fructibus perceptis post mortem patris donantis. primò per l. 1. C. de fide instrumen. & iure has. fis. libro 10. secundò per l. quòd si minor. §. restitutio. ff. de minoribus. l. patri. §. primo. l. minor viginti quinque annis cui fideicommissum, eod. titu. in quibus iuribus cùm minor ad rem suam recuperandam restituitur, fructus quoque recuperat. Tertiò idem est & in ea restitutione. quæ maioribus vltra dimidiam iusti pretij læsis conceditur, per l. 1. C. si maior factus alienationem ratam habuerit. Quartò idem est in regressu, qui ad rem suam sine iudicis decreto alienatam minoribus conceditur. l. si prædium. C. de prædi. minorum. l. 2. C. si quis ignorans rem minoris esse. Quintò idem est in rescissione, quæ fit per querelam inofficiosi testamenti. nam & tunc non ad hæ reditatem tenet, sed ad eius quoq; quoque fructus restitutio datur & regressus. l. filio. §. fin. ff. de inoffi. testa. Sextò per l. in condemnatione. ff. de reg. iur. l. videamus. 2. §. in Fabiana. ff. de vsuris. vbi generaliter omnis restitutio fructuum quoque recuperationem indicit, non secus quàm ipsius rei principalis: & meritò, Nam vtrobique parratio est saltem quatenus possessor ille illis fructibus locupletior effectus esset. Septimò per l. cum autem. §. cum redhibetur. l. quod si nolit. §. fin. ff. de ædili. edict. & d. §. in Fabiana. vbi cùm animal morbosum redhibetur, etiam si redhibitio fiat sine culpa vlla venditoris, qui vitium animalis ignorabat, iuxta l. 1. §. causa. ff. de ædil. edi. adhuc tamen animal restituitur cum fructibus & partibus ipsius, licet emptor ipsius dominium, & iustam possessionem, & titulum non solùm legitimum, sed etiam onerosum haberet. Octauò idem in restitutione, quæ fit per titulum ff. de leg. commiss. per l. 5. eod. titu. Nonò idem in restitutione, quæ fit in terminis totius tituli. ff. de in diem addictio. per l. item quod dictum. & l. Imperator. ff. eod. Decimò idem & in terminis totius tituli C. & ff. de condi. indeb. nam & tunc res restituitur cum fructibus, & ferè viginti alia similia congessimus suprà c. 71. num. 3. cum seq. & cap. 70. num. 12. ex quibus huius partis veritas redditur plusquam manifesta, præsertim per d. l. filio. §. fi. iuncto tit. C. de in offi. don. Nam querela in offi. donati. ad similitudinem querelæ in officiosi testa. inducta fuit, ijsdemq́; ijsdemque iuris regulis trutinatur. Vnde vt in querela inof. testamen. fit restitutio cum fructibus, ita & in querela in offi. donationis. Et ad Glo. d. l. generaliter, resp. vt docemur in fin. quæstio. seq. & in d. c. 70. num. 12. & donatio inter patrem & filiumfamil. licet regulariter non valeat. l. donationes quas parentes. C. de dona. inter virum & vxorem. valet tamen si fiat filio emā cipato emancipato . l. si emancipatus. C. de donat. l. 2. C. de in offi. donat. Sicq́ue si
2
* filio meo emancipato donaui & tradidi aliquam rem, & donationi certum modum apposui, quo non impleto venit donatio reuocanda. l. fi. C. de reuo. don. & ferè per totum C. de don. quæ sub modo. Quæritur an tunc fructus cum ipsa re donata repetantur, & sint restituendi? quod negat Didacus Segura in §. si vir. l. 1. ff. de acqui. pos. numero 75. quod nouum, & singulare reputat ipse per Glos. in l. generaliter. §. planè. verbo, ex aliqua causa, ad fin. ff. de fideicom. lib. quæ indefinitè ait, donatione reuocata fructus non reuocari. Sed hæc opinio vera non est, quia omnis datio, traditio, vel donatio facta ob causam, causa cessante, & non impleta, venit reuocanda, non solùm quò ad rem principalem, sed etiam quò ad fructus, per l. videamus. 2. in prin. ff. de vsuris. Secundò vrget d. l. videamus, in 2. responso, vbi idem ait, etiam si per eum, qui dedit, steterit quo minus causa illa impleretur, puta mulier viro futuro ob causam dotis res suas dedit, per eam stetit quo minus nuptiæ sequerentur, repetit rem cum fructibus, non secus quàm si per eam non stetisset. Tertiò per l. si fundus, in princip. & l. lege. ff. de lege commissoria, vbi vendidi tibi fundum hac lege, vt si non solueres precium, infra mensem fundus esset inemptus, te in mensem non soluente, datur rei & fructuum repetitio. Nec ad rem pertinet, quod ibi esset contractus emptionis, hic autem donationis. nam sanè quando donatio non est pura, sed facta ob causam, vel sub modo, & sic respectiua & veluti vtrinque obligatoria: idem in ea esse debet quò ad propositum quod foret in reliquis contractibus respectiuis. Quartò per d. legem in sui ratione, dum ait, non decere vt fructuum lucrum maneat penes emptorem, qui fidem fefellit. sic & in proposito is donatarius fidem violauit, ergo penes eum lucrum fructuum manere non debet: nec refert fidem fefellerit, quia pecuniam habere non potuit ad manus, an quia cùm haberet, noluit numerare. vt d. l. lege, in sui generalitate. Quinto à fortiori probatur. Nam & in donatione causa mortis repetuntur fructus cum ipsa re, si donationi conualuerit, & pœnituerit, d. l. videamus. §. 2. 3. ergo multo magis in specie nostra, vbi non per pœnitentiam & variationẽ variationem , vel factum donantis reuocatur donatio, vel datio, sed per factum, vel non factum seu cessationem donatarij. nam & qui cessat vel non facit, fecisse videtur, vt per Decium in l. id quod nostrum. ff. de regu. iur. Sextò facit, nam & cum redhibetur equus, vel seruus per ædilitium edictum, veniunt etiam fructus d. l. videamus. §. secundo, & ferè per totam illam leg. Septimò per leg. Imperator. & lege, quod dictum est. ff. de in diem adiect. Octauò facit, nam & cum res, quæ | indebitè soluta est, repetitur, fructus quoque veniunt restituendi, vt in l. si & me & Titiũ Titium . ff. si cer. pet. & d. l. videamus. dixi suprà c. 63. nu. 39. cum seq.
Sed non dubium est, quin indebitè donata res maneret penes donatarium, qui modum non impleuit, ergo cum fructibus regenda est. Octauò per l. si fullo, & ferè per totum. ff. de conditione sine causa. vbi licet causa esset iusta vel non iusta, rem meam ad te perueniendi, tamen cum etiam ex post facto cessare cœperit, & redigi ad non causam, æquum est rem cum fructibus restitui, ne præter æquum & bonum cum iactura donantis diteris longè præter eius, vel contra eius intentionem. Neque ad rem pertinet quod donatarius effectus fuerit dominus, sicq́ue in consequentiam dominij fructus suos fecerit. l. Herennius. 1. ff. de vsuris. Nam fatemur eum fuisse factum dominum fructuum, non secus quàm ipsius rei donatæ. at quia iam veluti ea donatione indignus factus est, vel cessat causa, propter quam ab origine factus fuit illius rei donatæ dominus, & etiam fructuum, consequens est, vt tam res, quàm fructus ad donatorem reuertantur, & restituantur, cùm par eademq́ue ratio sit in fructibus restituendis, quæ est in re ipsa restituenda. Diuersum esse videtur, quando donatio propter ingratitudinem reuocata fuit, tunc enim fructus ante ingratitudinem commissam percepti, non retrahuntur, quia ea donatio non quasi, vt ad tempus tantùm, sed quasi vt perpetuò mansura facta fuit, nec fuit respectiua ad aliquam causam, vt in specie nostra. In summa pro opin. nostra faciunt plura quàm viginti fundamenta, quæ posuimus suprà c. 73. num. 2. cum seq. &c. 70. nu. 12. quæ repetere non expedit, quibusq́ue hæc pars indubitata apparebit.
Filio
3
* legitimam suam tradidi in vita cum incremento & melioratione à lege permissa, quod facere possum: arg. tex. in l. cum quo, de peculio. §. fin. ff. ad leg. Fal. Bald. in rubr. ff. de rerũ rerum diu. idem in l. non amplius. §. fi. vbi Alex. & alij. ff. de lega. 1. postea pœnitui & eam traditionem reuocaui. quæritur an fructus veniant restituendi cum ipsa re, quæ tradita fuit? & Didacus de Segura num. 54. vsque ad num. 110. in l. 1. §. si vir. ff. de acqui. pos. ait fructus industriales non esse restituendos. Mouetur per l. de fructibus. ff. de dona inter virum & vxorem. vbi fructus industriales, quos ex fundo sibi à marito donato vxor percepit, suos facit, nec eos restituit, licet ad fundi restitutionem teneatur, vt ibi. Nec dubium, in quit, est, quin donatio inter patrem & filium in potestate confirmetur morte patris donantis, dum modò incipiat traditione, non secus quàm confirmatur donatio inter virum & vxorem morte donantis, si modò incœperit à traditione. l. donationes quas parẽtes parentes . C. de don. in virum & vxorem, cum ibi not. iuncta l. Papinianus. cum Glo. ff. de don. inter virum & vxorem. & quę quæ tradit Segura, vbi suprà. Alexan. in l. non amplius. §. fin. ff. de lega. 1. Ange. in l. 2. ff. pro donatio. Bald. in l. 2. C. de inoffi. dona. Vnde
4
* procedit regulariter arg. de donatione facta à patre filio in potestate, ad donationem factam inter virum & vxorem, secundum Seguram, vbi suprà, & Ias. in l. si pacto quo. C. de pact. colu. 2. Roman. consil. 277. non est dubium. Sed isthæc omnia suspecta sunt, quia donatio inter virum & vxorem non est simpliciter vetita, sed demum sub duabus conditionibus, nempe quod donator pauperior fiat, & donatarius ditescat. l. si sponsus. §. concessa. l. si id quod. ff. de don. inter virum & vxorem. At donatio à patre in filium suum in potestate simpliciter vetita est, per d. l. donationes quas parentes: vt per nos suprà. §. 70. nu. 10. & cùm ad tollendam consequentiam sufficiat dare vnam instantiam. Glo. communiter app. vt apparet ex relatione Ias. ibi in l. si creditori. ff. de ope. no. nuncia. sequitur minimè valere argum. de dona. inter virum & vxorem, ad donationem de patre in filium fam. & in quibus casibus quis habet aliquam rem reuocabiliter, & venit casus in quo eam tenetur restituere, in illis semper restituit fructus, non secus quàm ipsam rem principalem, vt plenè docemur per viginti fundamenta suprà cap. 71. nu. 2. cum sequen. quod obtinet etiam si is, qui restituit, haberet titulum onerosum & dominium, quanto ergo magis in specie nostra, in qua filius non habebat titulum onerosum sed lucratiuum, non permissum, sed vetitum, non dominium, sed tantùm possessionem. Et traditio possessionis sibi à patre facta adhuc aliquid operatur, vt scilicet sic ea donatio morte patris confirmaretur, quæ aliter sine tali traditione minimè confirmaretur eius morte: & satis superq́; superque est, si id operetur absque eo quod etiam operetur quod filius ille fructus suos faceret irreuocabiliter contra omnia iura, quę quæ in speciebus similibus loquuntur.
Hinc etiam apparet suspectam esse opinionem eiusdem Didaci de Segura in d. §. si vir, colum. 22. versi. quinto facit, quod tenet. Dum sentit, quod si
5
* testator rem legatam tradidit in vita ipsi legatario, legatũ legatum reuocauit, quod fructus interea à legatario percepti non restituentur, id quod est contra illa viginti fundamenta, quæ enumerauimus suprà c. 71. num. 3. cum seq. in quibus apparet, quòd semper restituuntur fructus cum ipsa re principali, etiam si & dominium esset translatum, & translatum esset ex titulo oneroso, & etiam si talis titulus sui natura reuocabilis non esset. Quanto ergo magis in specie nostra, vbi & titulus est lucratiuus, & dominium vix est vt videatur translatum, & supposito quod translatum esset, tamen non potest non videri esse reuocabile. Præsertim cùm licet donatio causa mortis incœperit à traditione, tamen si dona| tor, vel testator eam reuocauit, vel conualuit, cum re ipsa fructus quoque restituantur: vt in l. cum quis. ff. de cond. cap. da. l. videamus. 2. post princip. ff. de vsur. in specie autem nostra nullus negabit quin sit par ratio, ergo & idem ius. l. illud. ff. ad leg. Aqui. l. non possunt. ff. de legibus.
Hinc etiam apparet suspectam esse opinionem eiusdem Didaci de Segura in d. §. si vir. colum. 26. vers. tertia erit conclusio. dum ait, quòd si
6
* filio feci donationem inofficiosam, quam post mortem meam per querelam inofficiosæ donationis, reliqui fratres expugnârunt, quod tunc fructus non sunt restituendi, id quòd quo ad fructus post mortem meam præceptor (in quo casu ipse loqui videtur) indubitanter verum non est, per iura, & rationes, & illa viginti fundamenta suprà remissiuè adducta, & per l. filio. §. fina. de inoffici. testamen. ff. Nam cùm rescisio fit per querelam inofficiosi testamenti, tunc fructus cum re ipsa restituuntur, vt ibi: sed cùm querela inofficiosi testamenti, & querela inofficio. donationis à pari procedant, vt in l. 1. & per totum. C. de inofficio. donat. superest vt vtroque casu cum fructibus fiat restitutio. In fructibus tamen perceptis viuo testatore procedere potest, & sine dubio opinione Seguræ, quia testator de illis potuit, & voluit liberè disponere. l. non vsque. ff. si quis à par. fue. manu. l. 1. §. si impuberi. ff. de colla. bon.
Illud autem notandum est, quòd
7
* fructus toto triennio præscribuntur, secundum ipsum Seguram in d. §. fin. virg. colum. 30. vers. plus voluit Bald. quod & tenet Glo. Barthol. & Paulus in l. sequitur. §. fructus. ff. de vsucap. Bald. in l. 1. colum. 2. C. vsur. & fru. leg. Vnde ipse Segura vult, quod
8
* in quibus casibus fructus cum dominio ipsius rei principalis essent restituendi, in illis post triennium cessaret fructuum restitutio, vt pote, iam præ scriptorum. Sed non ineleganter contrarium defendi posset, vt etiam tunc fructus restituantur nam non bene sequitur, possessor quæ siuit talium fructuum dominium, ergo non tenebitur eos restituere: quinimò in restitutione, quæ minoribus læsis datur, & in ea, quæ maioribus vltra dimidiam læsis conceditur, & in plerisque earum viginti specierum, quas enumerauimus suprà c. 71. numero 3. possessor habebat dominium tam rei principalis, quàm fructuum, & nihilominus vtrunque restituere compellitur: ergo siue præscriptione, siue alia quauis ratione dominium fructuum quæsierit, restitutio eorum locum habebit, præsertim cùm si possessor rei principalis dominium habebat, fructuum quoque dominium vt haberet necesse esser. l. Heren. ff. de vsuris. sicq́ue cessaret eorum præ scriptione. l. sequitur. §. lana. ff. de vsucap.
Loading...