Capvt iii.

Capvt iii.

ET in primis ex superioribus colligitur, quod respondendũrespondendum sit, quum quæritur,
1
* an ex contractu cum subditis inito Princeps obligetur. Nam eum naturaliter obligari omnes admittunt, ciuiliter autem non vtique. Ita Bald. & communiter alij in l. 1. ff. de pact. Idem in l. Princeps legibus. ff. de legi. Idem Bald. in l. final. C. de transact. & in l. si aquam. C. de serui. Doctor. communiter in c. 1. de consti. Bald. C. de cond. ob caus. in l. si pecuniam. Idem Bald. & alij in l. ex imperfecto. C. de testa. & in auth. omnes peregrini. C. commu. de succes. colu. final. Ludouicus Romanus consil. 352. Philippus Decius in c. 1. colu. 1. de probat. Archi. Tarracon. vbi suprà, pag. 29.
Ea tamen obligatio naturalis obligat eum efficaciter, vel vtilis & efficax est, etiam ad agendum, vt videtur esse communis Doctorum opinio, quam tenet Antonius Butrius colum. penul. in c. quæ in Ecclesiarum. vbi communiter reliqui de constit. & ibi Panormitan. colum. penult. Bald. in c. 2. colum. fin. de noua forma fideli in feudis. Fernandus Loazes, vbi suprà, pag. 29. Idem in l. filiusfamiliâs. §. diui. ff. de lega. 1. in 4. q. Bart. in 7. limi. col. 47.
Manetq́ue Princeps tàm efficaciter obligatus, vt nec de potestate absoluta
2
* possit à tali contractu recedere, aut illum vlla ex parte violare, vt est vera & communis sententia, quam tenet Philippus Decius cons. 528. Idem Decius cons. 600. Idem in c. 1. lect. 2. de consti. id quod etiam tradit Bart. in l. omnes populi. in 3. quæst. principali. ff. de iust. & iu. Doct. communiter in d. c. 1. de probat. Bal. & Paulus | de Castro. in l. fin. C. de transact. Idem Bald. in l. qui se patris. C. vnde liberi. & in c. 1. in 4. col. de allodijs. Idem Bald. in consil. 318. incipi. examinato puncto. colum. final. volum. 1. Paulus de Castro in d. l. digna vox. C. de legib. & in consil. 317. incipi. viso & examinato puncto. col. fin. vol. 1. Alexand. cons. 101. incip. visis instrumentis. col. 2. vol. 1. & in consil. 361. incipi. nec arguendi sumus. vol. 2. Andr. Siculus in cons. 20. incip. præclare. colum. 5. vol. 2. Bartho. Soc. in consil. 86. incip. visis capit. colum. 4. Ias. in consil. 1. colum. 8. volum. 1. & in consil. 86. incip. in causa reuerendi domini Gentilis. col. 5. vol. 3. Ioannes Crotus de Monteferrato in d. l. omnes populi. colu. 21. in fine. ff. de iusti. & iure. Ioann. Igneus in d. repetitio. l. donationes, quas diuus. in 3. col. Carol. Ruinus in consil. 35. incipi. in causa feudali. colum. 7. vol. 1. Ioan. Ant. Rub. Alexan. in consil. 128. incip. viso diligenter. in 2. col. & in cōsil.consil. 196. incip. circa primum dubium. in penul. colu. & Ioan. Iacob. de Leonardis in quodam suo consilio posito inter consilia feudalia Alberti Bruni 114. in ordine incip. altissimi Redemptoris. in 13. colu. traduntq́ue plenè Fernandus de Loazes in d. suo consilio, pag. 31. & Ludouic. Roma. & Phil. Decius ille in cons. 352. hic in c. 1. col. 1. de prob. Sed si verum amamus, quod nostrates aiunt, principem naturaliter subditis ex contractu obligari, verum est. Deinde, quòd aiunt, eum contractum non posse violari, etiam de plenitudine potestatis, verissimum quoque est, quòd verò tertio loco affirmant, ciuiliter non obligari, sed naturaliter tantùm, id suspectum esse, vel ex eo apparet, quod, (vt supr. plenè edocemur) Princeps legibus positiuis suæ regionis aut populi subest, nec per ipsum principatus interuentũinteruentum aut obtentum desijt esse vnus ex ciuibus, sicq́;sicque in contrahendo iure priuati vtitur, nec est legum Imperator, sed custos, minister, & executor, quod munus non quo minus, sed quo magis legibus alligetur, efficit, vt suprà diximus c. 1. & 2. Nec huius inuestigationis leues erunt, aut pauci effectus. Nam si procurator fortè fiscalis fisci nomine ante tempus petierit, duplicabuntur ex ciuili lege & obligatione induciæ, quæ ex sola naturali obligatione non forent duplicandæ, vt id & reliqua colliguntur ex tit. Instit. de pœna temerè litigan.
3
* Nec ad rem pertinuit, quòd princeps legibus solutus dicatur, l. princeps legibus. ff. de leg. cum simil. suprà alleg. nam vel id ius peculiare est in principe Romano duntaxat, non
4
* sic in reliquis mundi principibus, eum vt superiorem non recognoscentibus, de quibus egimus, vel etiam ipsemet princeps Romanus legibus alligatus est, quandiu ipsæ per eum immutatæ aut abolitæ non sunt. Et in hunc sensum eum legibus solutum dicimus, & eas abrogare potest ad Reip. vtilitatem, & ad vtrunq;vtrunque horum duorum sensuum possunt & debent aptari, d. l. princeps. l. 1. ff. de consti. princ. §. sed & quod principi. Inst. de iur. nat. l. ex imperfecto. C. de testa. l. ex imperfecto. ff. de lega. 3. §. fin. Instit. quibus mod. test. infir. cum simil. Estq́ue tertius sensus, vt procedant quò ad omnes solemnitates, formas, vel obseruationes iudiciorum, contractuum, & vltimarum voluntatum, quas prætermittere potest princeps, non quò ad efficaciam, fidem & effectum. sicq́ue quò ad modum ineundi, non quoad vim & effectum, postquam sunt in eo producta, vt & suprà attigimus, & plenius de succes. crea. §. 26. cum seq.
Illud autem non solùm notandũnotandum, sed etiam admirandum est, quòd
5
* tàm efficaciter princeps ex contractu obligatur, quòd cōuentionesconuentiones cum principe factæ, & cum quocunque alio legis condendæ potestatem habente, legis vim habent, & tanquam leges in iudicio alligari possunt, & ab omnibus, qui ipsius principis legibus ligantur, obseruari debent, vt est text. notabilis in d. l. donationes, quas diuus. ibi, vtpotè imperialibus contractibus legis vicem obtinentibus. C. de donat. inter virum & vxorẽvxorem, quem ad hoc ibi notant Cy. Bar. Bald. & cōmunitercommuniter alij, & est similis text. in d. l. Cæsar. & ibidem Bart. & Docto. notant ff. de publi. Idem Bar. & alij in l. sicut, in prin. ff. quod cuiusq;cuiusque vniuersi. & in d. l. ciuitates, in prima colum. ff. si cert. pet. & in l. 4. §. si actori. & ibi Roma. & Paul. de Castr. ff. de re iudi. & in d. l. prohibere. §. planè. ff. quod vi aut clā.clan. Raphael. Cuma. in l. cōtinuuscontinuus. §. cum quis. ff. de verb. obl. & Ias. in l. quoties. col. 2. C. de rei vendic. in quibus locis dicunt, atque concludunt præfati Doctores, præcipuè Bart. in d. l. donationes. & in d. l. Cæsar. quod si princeps pacta aliqua cum ciuitate fecerit, talia pacta possunt in iudicio cōtracontra quoscunq;quoscunque, tanquam si vna esset lex, vel vnum esset statutum, allegari, & quòd iudices tenentur illa obseruare, sicut tenẽturtenentur leges & statuta ciuitatis & regni ad vnguem sequi & custodire: quos refert & seq. Ias. in consil. 1. colum. 4. volu. 1. Alber. Brunus in consil. 1. incipi. omnipotentis Dei. Francischinus Curtius in cons. 174. volu. 2. & Marianus Soz. Iun. in cons. 65. vol. 1. vt refert & sequitur Archiep. Tarracon. doctissimus in d. cons. pag. 35. ipsamq́ue ipsius verborum formulam ideò expressi, quòd mihi hæc displicent, ne quicquam addere viderer, monstro enim simile esset, si huiuscemodi contractus, qui in penetralibus domus plerunque fiunt, legis vicem obtinerent, sicq́ue omnes ciues ligarent, omnibusq́ue inscijs atque ignaris nocerent, cùm leges promulgari ideò iubeantur, per auth. vt fact. nouæ const. vt omnibus innotescant, sicq́;sicque matura cum deliberatione magnatumq́;magnatumque consilio fiunt. l. humanũhumanum. C. de leg. meritò ergo eas leges clādestinasclandestinas appellaremus, si tales cōtractuscontractus pro legibus essent, ijs | ergò opinionibus repudiatis, vtpotè populis, regnis, regentibusq́;regentibusque inimicis ac nociuis, nullum mouere debet.
6
* d. l. donationes, quas diuus. cuius sensus est, quòd vt omnes contractus inter ipsos contrahentes inuicem legis tenere dicuntur. l. contractus. ff. de reg. iu. c. contractus. eod. tit. lib. 6. l. legem quam. C. de pact. l. 1. §. si conuenerit. ff. depositi. Ita & contractus Principis quò ad ipsum, & eum, eósve, qui cum, aut quibus cum contraxerit legis vicem assequetur, reliquis verò nec proderit nec oberit. nec tale exemplum reliqui iudices sequi debebunt. Hoc amplius in eo principis contractu erit,
7
* quòd si sciens ac prudens cum prohibito aut incapaci vel inhabili contraxerit, videbitur cum eo dispensare, eumq́ue reddere capacem habilemq́ue ad talem contractum, vt enim lege positiua is impeditus inhabilitatusq́;inhabilitatusque erat, ita & alia lege positiua (hoc est, principis indulgentia) capax & habilis, remoto legali impedimento, factus est, d. l. princeps legibus. d. l. 1. ff. de constitu. prin. d. §. sed & quod princ. Instit. de iur. nat. iuncta l. omnes populi. ff. de iust. & iu. §. sed naturalia. Inst. de iu. nat. Vnde & si regulariter donatio inter patrem & filium in potestate prohibita sit. l. donationes quas parentes. C. de donat. inter virum. tamen si fiat à principe, valebit, per d. l. donationes quas diuus. ísve contractus habebit vim legis, non quidem quò ad hoc, vt reliquis præter contrahentes is contractus (vt Doctores falso opinantur) vel noceat vel prosit: sed quò ad hoc vt impedimentum legale per ipsius Principis interuentum cesset, non secus quàm per legem etiam posset remoueri. Simillimum est in terminis. l. omnium. C. de testa. vt plenè dixi de success. crea. §. 26. Denique si quis pertinax hunc sensum ad d. l. donationes quas diuus, cùm similibus, admittere nollet, eiq́ue satisfacerem negando ius ciuile Romanorum ijs legibus relatum ad aliquos orbis principes, qui Romano imperio non subsunt, trahendũtrahendum esse, cùm tale ius sic perperam intellectum, esset ab omni ratione alienum, nec eius exemplum imitari aut sequi reliquas prouincias oporteret.
Secundò ex superioribus etiam colligitur,
8
* an vera sit communis opinio existimātiumexistimantium posse principem vnum oppidum, aut vrbem regni sui alienare, quam tenent Bar. cons. 189. Cyn. & Alber. in l. digna vox. C. de legi. & alij quàm plures, quos adduximus de succ. crea. §. 26. num. 83. quibus adde Fernand. Loazes in d. consil. pag. 75. qui ad c. intellecto, de iureiurand. vbi contrarium probari videtur, respondent procedere, quando alienatio cederet in magnam & enormem regni læsionem, non ita si in modicam tantùm. Sed istorum opinio regulariter in omnibus orbis principibus vera esse non potest, nam iuri alieno quisquam nec in minima parte lædere potest. l. id quod nostrum. ff. de reg. iu. l. iure naturæ, eod. tit. l. nam hoc. ff. de cond. indeb. id quod patet ad sensum naturalem, & quęrerequærere legem, vbi naturaliter sentimus, nihil aliud est, secundum Philosophum, quàm infirmitas intellectus. Id quod si reliquis non licet, ipsis principibus quidem, qui ad ciuium vtilitatem & tutelam admissi sunt, non ad vtilitatem regentium, longè minus licere debet, vt suprà fuse c. 1. & 2. ostendimus. Nec etiam si supremam iurisdictionem princeps retineat, quicquam proderit, quia eo ipso, quòd ordinariam alienauit, à seq́;seque abdicauit, & iuribus regni sui non leuiter nocuit, & (quod deterius est) ipsis popularibus, qui alienati sunt, vehementer nocuisse, eosq́ue læsisse videtur, quibus ingens dedecus & ignominia est inferioribus à principe subesse, vt ostendimus suprà in præfa. num. 26. nec id fas erit, etiam si fiat ob publicam necessitatem subleuandam, nam si publica (hoc est, totius regni, aut regionis) est necessitas & vtilitas, ea cum publica (hoc est, omnium regnicolarum) iactura & impensa reputari aut comparari debet, non cum quorundam tantùm incommodo. d. l. nam hoc. d. l. iu. nat. c. quod omnes. de reg. iu. lib. 6. multa in simili per Dec. & Cagnol. in d. l. iur. nat. quod obtinet quò ad omnes mundi principes regulariter. Fallit, in quibus regnis, principibus hanc ad rem potestas data est, quæ, an castellis aut regibus data fuerit, apparebit ex l. 5. titul. 15. part. 5. & l. 9. titul. 4. part. 5. l. 8. tit. de los emperadores. part. 2. l. 1. titul. 17. parte secunda. Quod intelligendum, quando in minorem fieret alienatio, vt illicò edocebimur, idq́ue temperabis, vt valeat quidem alienatio, si fiat ex magna Reipublicæ necessitate, ita tamen, vt totum regnum postea contribuat ad oppidum alienatum redimendum.
Tertiò colligitur ex superioribus,
9
* quid respōdendumrespondendum sit in illa ardua quæstione, qua controuertitur, concessa per principem alicuius castri iurisdictione, vel etiam vrbis, an merum & mixtum imperium concessum videatur, an verò ordinariam & simplicem iurisdictionem, quæ detracto mero & mixto imperio intelligatur, qua in re communis opinio est, merum etiam & mixtum imperium concessum esse, vt firmat Andr. ab Exea, in l. 1. ff. de iuris. om. iud. vers. sed maior est hæsitatio, quāquam defendit Alciat. in c. quod sedem, de offi. ord. & Barb. in rub. de rescrip. col. 3. Carolus Ruin. cons. 161. quia vt proponitur. nu. 8. lib. 5.
Contrariam tamen partem, vt simplex tantùm iurisdictio contineatur, concessaq́ue videatur, tenent Ias. & Longoualius in l. imperium. ff. de iurisd. omn. iud. & Andr. ab Exea, vbi suprà, qui eò potissimùm mouetur, quòd talis concessio permissa non sit Regibus. d. c. quanto, de iureiurand. sed sanè nostra quæstio non est de potentia, sed tantùm de volun|tate, nec est quæstio de toto, sed de quanto. itaq;itaque in quibus casibus ea alienatio valet, superest quæstio quo vsq;vsque se ea concessio extendat & progrediatur, & vtriusque partis fautores conuenire videntur, vt in quibusdam speciebus ad meram & mistũmistum imperium ea concessio porrigatur. Prima quando fieret motu proprio, quibus tunc adde Ang. & Ias. in l. fin. ff. de constitu. prin. Purp. in d. l. imperiũimperium. col. 15. Altera species est, quando dictum esset integro statu eam cōcessionemconcessionem fieri, secundum Andr. ab Exea, vbi suptà per l. 2. C. de bo. vac. lib. 10. Tertia est, quando dictum fuisset pleno iure. Quarta, quando mentio facta esset de omnimoda iurisdictione, secundum eundem. arg. cle. vni. in verb. omnimodo, de foro comp. vbi Glo.
10
* Vltima species, quando esset dictum iurisdictionem concedi, quia tunc inspecta ipsius sermonis proprietate, quod componitur à ditione (hoc est, imperium & iuris) videretur concedi plenissimam iurisdictionem, quæ non modò simplicem iurisdictionem, sed etiam merum mixtumq́;mixtumque, imperium comprehenderet, cōstatconstat enim hanc vocem Ditio idem quod Imperium significare, ita docemur à Virgil. 1. Aeneid.
Quartum vastabat Cyprum victor ditione tenebat.
Vt per Vdalric. Zasium & Andr. ab Exea, in l. 1. ff. de iu. omn. iud. per Claudium Canti. de officio iudi. c. 6. Eguina. Baro. in d. l. 1. diuersum esse videretur, si iurisdictio (adiecta in Orthographia litera c.) concessa esset, quasi tunc is sit actus cuicunque iudici vel ius dicenti congruens) cùm componatur à verb. Iuris, & verbo Dictio) sicq́;sicque satis sit vt simplicem iurisdictionem comprehendat ea concessio. Sed hæc differentia parum verosimilis est, vsitatissimum est apud omnes probatos authores sermonis Latini indifferenter verbum illud, Iurisdictionem, interdum adiecta litera c. scribere, interdum ea litera detracta, & vtroque casu est idem sensus: quia vt ius dicere frequentissimè dicimus, ita & iura dare sæpè reperitur in eundem sensum, vnde vox illa, Iurisdictio (detracta litera c.) cōponiturcomponitur à ditione (litera a mutata in literāliteram i.) & à iuris, sicut & verbum, Tango, tangis, componitur, dicimus, Attingo, Contingo, &c. quòd si vox illa Iurisdictio scribatur adiecta litera c. tunc componitur à voce & verbo Dico (vnde dictio) & à voce Iuris, vt in l. si filius qui patri. ff. de vul. ibi etenim iurisdicentis propositum est, id est, prætoris, & tamen constat, prætorem merum & mixtum etiam imperium habuisse.
Hac ergò differentia prætermissa, quò ad quæstionem propositam potissimùm inspiciendum est præiudicium ipsorũipsorum vasallorum, qui alienantur, & ipsius etiam domini alienantis, & quum (vt in præcedenti articulo attingebam) subditis dedecus sit, & ignominia & pecuniarium damnum non leue, in dominum inferiorem, & minus potẽtempotentem alienari, qui (vt docet experientia rerum magistra) solet esse exactor acerbior, quàm dominus potentior foret, superest vt si vasallorum alienatio fiat in potentiorem dominum, quàm erat alienans, (cæteris paribus) ij vasalli læsi non videantur, idem si erat æquè potens, quòd si erat pauperior ac minus potens, læsi videantur, sicq́ue duobus primis casibus lata fieri poterit interpretatio, vt etiam merũmerum & mixtum imperium comprehendatur, iuxta proprietatem verbi latè sumpti: arg. §. sed quoties. Instit. de iure natu. l. re coniuncti. ff. de lega. 3. Tertio verò casu quando in minus potentem alienatio facta fuit, stricta fiat interpretatio, referaturq́;referaturque ad simplicem tantùm iurisd. vt sic subditorum læsio minor sit, quàm foret si ad merum quoque & mixtum imperium referretur. Agnosco tamen, præiudicium quoque & qualitatem concedentis inspiciendam esse, & etiam illius, in quem fiebat concessio. vnde iudicis prudentiæ & arbitrio hac in re plurimum relinquendum est.
Loading...