COlligitvr centesimo trigesimo quarto ex opinione nostra principali, dum docet, omnium magistratuum imperium ad proficiendum inductum, non ad nocendum. non esse standum iudicis assertioni, omnia solennia de quibus in processu non apparebat praecessisse asserentis, nisi forte post longum tempus: aliter enim eius imperium facile noceret nobis, si tam facile ei fides adhibenda esset: quod dic vt in quaestione seq. ex facto agitatam. Solenne iudicibus praesertim inferioribus esse solet, in capite cuiusque sententiae definitiuae omnia acta totius iudicij, vel processus referre, dicendo visis citationibus, testium depositionibus, instrumentis, caeterisque, &c. Euenitque non raro vt postea acta processus non appareant, sed sola illa sententia, qua continentur, acta interfuisse: & quaeri solet, an sententiae iudicis talia acta interfuisse asserenti fides adhibenda sit, etiam si de talibus actis aliter non appareat. Vnde ex facto cum canonici res suae Ecclesiae minus rite vendidissent, querelaque hac de re apud summum Pontificem mota esset, ipse commisit duobus iudicibus in dignitate constitutis, vt talem alienationem, si reperirent, in vtilitatem ecclesiae cessisse confirmarent, & non aliter. habita hac de re diligenti cognitione, ipsique anno 1466. sententiam tulerunt, qua de more asseruerunt, quod habita diligenti causae cognitione, caeterisque in commissione Papae contentis obseruatis, reperierunt, talem alienationem in vtilitatem ecclesiae cessisse. ideoque eam sententia sua confirmarunt. Et postea annos 42. mota fuit lis contra haeredes emptoris, qui illa sententia sese tuebantur, sed cum reliqua acta iudicij non apparerent, praesertim ea probatio & causae cognitio, qua eam alienationem in vtilitatem ecclesiae cessisse, apertum dicebatur fuisse quo ad illam causae cognitionem, de qua tamen alias non liquebat, dubitabatur, an tali sententiae assertioni standum esset? Et videtur quod sic, per sequentia, s. quod omnia contenta in commissione domini Pauli, & quae pro forma per eam requirebantur, praesumuntur & probantur legitime interuenisse, adduco tex. in l. cum precibus. C. de proba. ibi probare te oportet, contra voluntatem tuam hunc fundum instrumento aduersarium tuum sibi asscribi laborasse, vt possis consequi sententiam. & sic patet quod semper praesumitur pro instrumento, & standum ei, nisi contra probetur. sed cum per aduersarium non probatur contra, s. quod non interuenit solennitas, quam commissio Pauli requirebat, igitur standum est instrumento praedictae sententiae confirmationis contractus, quo continetur omnia illa obseruata fuisse. est pro hoc Glo. singu. quae ad hoc allegauit d. l. cum precibus, in l. 1. C. de fide instit. & iu. has. fis. lib. 10. Per quam dicit ibi Alex. in addito. ad Barthol. quod [sect. 1] decretum semper praesumitur interpositum ex iustis causis, & cum causae cognitione. & illa Glo. communiter tenetur per omnes ibi, & Bal. in l. 1. ff. de rebus eorum. dicit quod in d. l. 1. de fide instit. est Glo. peregrina, quod [sect. 2] si in instrumento, in quo reperitur decretum interpositum, fit mentio solemnitatum, omnia praesumuntur solenniter acta & probata, quod est notat. dignum secundum eum. Cum ergo reperiatur in instrumento sententiae confirmationis, decretum approbatorium interpositum, & fit mentio informationis habitae, & sic solennitatum, praesumuntur omnia solenniter acta & probata, & sic videtur expressum in nostris terminis. Secundo principaliter quod singulariter dicit Bald. in l. tutores. ff. de confir. tuto. ibi secus si ipse per se ipsum dedisset, quia l. praesumit quod [sect. 3] factum maioris iudicis sit rite factum pondera verbum rite, quod idem est quod cum causae cognitione, & seruato iuris ordine. Glo. in l. iuste. de acq. poss. nam recte causam, rite ius vel iuris solennitatem denotat, notatur in l. 2. ff. de in off. testamen. cum similibus. Si ergo praesumitur rite factum, sequitur quod fuit seruata omnis iuris solennitas, & si iuris solennitas, sequitur quod fuit seruata solennitas praedictae commissionis, cum sit principis, s. Romani Pontificis, quia quod principi placuit, legis habet vigorem. §. sed quod principi, de iure naturali. est Glo. in l. quia tale, soluto matrimonio. & quia isti, quibus fuit commissum, sint iudices maiores, cum sint Apostolici. l. & si praetor. ff. de officio eius cui est manda. ibi, is qui alienam iurisdictionem exequitur, non tamen pro suo imperio agit, sed pro eo cuius mandato ius dicit. & sic videtur factum per ipsum Romanum principem, cum auctoritate Romani Pontificis confirmarunt, quia omnia nostra, &c. l. 1. §. omnia, de vetere iure enucleando. Tertio decisio Bal. in l. si praeses. C. quomodo & quando iudex. vbi dicit quod decretum semper praesumitur solenniter, & cum causae cognitione interpositum. Quarto accedat propria decisio nostri dubij. Domini Bald. in l. non aliter. de adopt. ibi, & non tamen quod [sect. 4] vbi decretum reperitur interpositum, quod est necessarium ad confirmationem actus, semper praesumitur quod cognitio causae & iuris ordo praecesserit. & sic per hoc patet quod licet, cognitio & ordo iuris requiratur pro forma ante, quam fiat confirmatio, si tamen reperitur decretum interpositum super confirmatione, sicut in praesenti reperitur, praesumitur quod omnis cognitio causae & ordo iuris, quem requirebat commissio, fuerunt seruata, & hoc tenet per praedictam Glo. in d. l. prima. Quinto pro hoc dictum Specula. in tit. de emptione & vend. §. nunc videndum. ibi & breuiter scias. vbi tenet quod [sect. 5] vbi decretum iudicis interpositum inuenitur, praesumuntur omnes solennitates esse, & fuisse adhibitae. Ecce dictum expressum, quod loquitur quando pro forma requiritur causae cognitio, & iuris ordo ante interpositionem decreti, vt in alienatione rerum minorum, vt per totum C. & ff. de rebus eorum. & de praedijs minorum. tamen si reperitur decretum interpositum, praesumitur quod praedicta solennitas & omnia, quae requirebantur interuenerunt. Ita Specu. vbi supra, per plura fundamenta. & sic est casus noster, quod licet pro forma requirebat causae cognitionem praedicta commssio, tamen cum reperitur decretum confirmationis interpositum, praesumitur quod forma commissionis fuit seruata, & cum [sect. 6] loquitur in alienatione prohibita, scilicet minoris bonorum, idem erit in bonis Ecclesiae: quia pari passu, & priuilegio reguntur. c. 1. c. auditis, de in integ. testamen. & in l. Respublica. & ibi Glos. C. ex quibus causis maiores. & Glo. in l. cum hi. §. ea transactio. ff. de transact. loquendo in alienatione aequiparat Ecclesiam minori, & in l. si vt proponis. C. de rei vend. & Glos. in l. a diuo Pio. §. in venditione, de re iud. & Barthol. in authentica, hoc ius porrectum, circa fi. C. de sacrosanct. Ecclesia, & sic est decisio formalis domini Specul. pro nostro casu. Sexto pro hoc Glo. singularis in l. actor. ff. rem ratam haberi. in parte omnimodo, vbi [sect. 7] praesumitur solennitas & decretum, dummodo constet de mandato. dicit enim praedicta Glos. vnum quod probat a fortiori, quod si constat de mandato, praesumitur decretum interuenisse, quod magis est. pro hoc videtur casus in c. ea noscitur, de his, qui fiunt a praelato. vbi dicitur quod illud, quod facit praelatus, praesumitur de consensu capituli, secundum Glo. & Imolam ibidem, ex quo posset attentari quod cum hic constet de mandato, scilicet de commissione, scilicet domini Pauli, & si non appareret sententia confirmationis praedictorum iudicum, sicut hic apparet, & constat de ea, quod praesumitur, & quod omnis iuris solennitas interuenit, quod fortius, vt in authentica, multo magis. C. de sacros. eccl.