COlligitvr centesimo trigesimo quartò ex opinione nostra principali, dum docet, omnium magistratuum imperium ad proficiendum inductũ, non ad nocendum. non esse standum iudicis assertioni, omnia solennia de quibus in processu non apparebat præcessisse asserentis, nisi fortè post longum tempus: aliter enim eius imperium facilè noceret nobis, si tam facilè ei fides adhibenda esset: quod dic vt in quæstione seq. ex facto agitatam. Solenne iudicibus præsertim inferioribus esse solet, in capite cuius́ sententiæ definitiuæ omnia acta totius iudicij, vel processus referre, dicendo visis citationibus, testium depositionibus, instrumentis, cæterisq́ue, &c. Euenitq́ue non rarò vt postea acta processus non appareant, sed sola illa sententia, qua cōtinetur, acta interfuisse: & quæri solet, an sententiæ iudicis talia acta interfuisse asserenti fides adhibenda sit, etiam si de talibus actis aliter non appareat. Vnde ex facto cum canonici res suæ Ecclesiæ minus ritè vendidissent, querelaq́ue hac de re apud summum Pontificem mota esset, ipse commisit duobus iudicibus in dignitate constitutis, vt talem alienationem, si reperirent, in vtilitatem ecclesiæ cessisse confirmarent, & non aliter. habita hac de re diligenti cognitione, ipsiq́ue anno 1466. sententiam tulerunt, qua de more asseruerunt, quod habita diligenti causæ cognitione, cæterisq́ue in commissione Papæ contentis obseruatis, reperierunt, talem alienationem in vtilitatem ecclesiæ cessisse. ideoq́ue eam sententia sua confirmârunt. Et postea annos 42. mota fuit lis contra hæredes emptoris, qui illa sententia sese tuebantur, sed cum reliqua acta iudicij non apparerent, præsertim ea probatio & causæ cognitio, qua eam alienationem in vtilitatem ecclesiæ cessisse, apertum dicebatur fuisse quo ad illam causæ cognitionem, de qua tamen aliàs non liquebat, dubitabatur, an tali sententiæ assertioni standum esset? Et videtur quòd sic, per sequentia, s. quod omnia contenta in commissione domini Pauli, & quæ pro forma per eam requirebantur, præsumuntur & probantur legitimè interuenisse, adduco tex. in l. cum precibus. C. de proba. ibi probare te oportet, contra voluntatem tuam hunc fundum instrumento aduersarium tuum sibi asscribi laborasse, vt possis consequi sententiam. & sic patet quòd semper præsumitur pro instrumento, & standum ei, nisi contra probetur. sed cùm per aduersarium non probatur contra, s. quod non interuenit solennitas, quā commissio Pauli requirebat, igitur standum est instrumento prædictæ sententiæ cōfirmationis contractus, quo continetur omnia illa obseruata fuisse. est pro hoc Glo. singu. quæ ad hoc allegauit d. l. cum precibus, in l. 1. C. de fide instit. & iu. has. fis. lib. 10. Per quam dicit ibi Alex. in addito. ad Barthol. quod [*] decretum semper præsumitur interpositũ ex iustis causis, & cum causæ cognitione. & illa Glo. cōmuniter tenetur per omnes ibi, & Bal. in l. 1. ff. de rebus eorum. dicit quòd in d. l. 1. de fide instit. est Glo. peregrina, quòd [*] si in instrumento, in quo reperitur decretum interpositum, fit mentio solemnitatum, omnia præsumuntur solenniter acta & probata, quod est notat. dignũ secundũ eum. Cùm ergo reperiatur in instrumento sententiæ confirmationis, decretum approbatorium interpositum, & fit mentio informationis habitæ, & sic solennitatum, præsumuntur omnia solenniter acta & probata, & sic videtur expressum in nostris terminis. Secundò principaliter quòd singulariter dicit Bald. in l. tutores. ff. de confir. tuto. ibi secus si ipse per se ipsum dedisset, quia l. præsumit quòd [*] factum maioris iudicis sit ritè factum pondera verbum ritè, quod idem est quòd cum causæ cognitione, & seruato iuris ordine. Glo. in l. iustè. de acq. poss. nam rectè causam, ritè ius vel iuris solennitatem denotat, notatur in l. 2. ff. de in off. testamen. cum similibus. Si ergo præsumitur ritè factum, sequitur quòd fuit seruata omnis iuris solennitas, & si iuris solennitas, sequitur quòd fuit seruata solennitas prædictæ commissionis, cum sit principis, s. Romani Pontificis, quia quod principi placuit, legis habet vigorem. §. sed quod principi, de iure naturali. est Glo. in l. quia tale, soluto matrimonio. & quia isti, quibus fuit commissum, sint iudices maiores, cùm sint Apostolici. l. & si prætor. ff. de officio eius cui est manda. ibi, is qui alienam iurisdictionem exequitur, non tamen pro suo imperio agit, sed pro eo cuius mandato ius dicit. & sic videtur factum per ipsum Romanum principem, cum auctoritate Romani Pontificis confirmârunt, quia omnia nostra, &c. l. 1. §. omnia, de vetere iure enucleando. Tertiò decisio Bal. in l. si præses. C. quomodo & quando iudex. vbi dicit quòd decretũ semper præsumitur solenniter, & cum causæ cognitione interpositum. Quartò accedat propria decisio nostri dubij. Domini Bald. in l. non aliter. de adopt. ibi, & non tamen quòd [*] vbi decretum reperitur interpositum, quod est necessarium ad confirmationem actus, semper præsumitur quod cognitio causæ & iuris ordo præcesserit. & sic per hoc patet quòd licet, cognitio & ordo iuris requiratur pro forma antè, quàm fiat confirmatio, si tamen reperitur decretum interpositum super confirmatione, sicut in præsenti reperitur, præsumitur quod omnis cognitio causæ & ordo iuris, quem requirebat commissio, fuerunt seruata, & hoc tenet per prædictam Glo. in d. l. prima. Quintò pro hoc dictum Specula. in tit. de emptione & vend. §. nunc videndum. ibi & breuiter scias. vbi tenet quòd [*] vbi decretum iudicis interpositum inuenitur, præsumuntur omnes solennitates esse, & fuisse adhibitæ. Ecce dictum expressum, quod loquitur quando pro forma requiritur causæ cognitio, & iuris ordo ante interpositionem decreti, vt in alienatione rerum minorum, vt per totum C. & ff. de rebus eorum. & de prædijs minorum. tamen si reperitur decretum interpositum, præsumitur quòd prædicta solennitas & omnia, quæ requirebantur interuenerunt. Ita Specu. vbi suprà, per plura fundamenta. & sic est casus noster, quòd licet pro forma requirebat causæ cognitionem prædicta cōmissio, tamen cum reperitur decretum confirmationis interpositum, præsumitur quòd forma commissionis fuit seruata, & cum [*] loquitur in alienatione prohibita, scilicet minoris bonorum, idem erit in bonis Ecclesiæ: quia pari passu, & priuilegio reguntur. c. 1. c. auditis, de in integ. testamen. & in l. Respublica. & ibi Glos. C. ex quibus causis maiores. & Glo. in l. cum hi. §. ea transactio. ff. de transact. loquendo in alienatione æquiparat Ecclesiam minori, & in l. si vt proponis. C. de rei vẽd. & Glos. in l. à diuo Pio. §. in venditione, de re iud. & Barthol. in authentica, hoc ius porrectum, circa fi. C. de sacrosanct. Ecclesia, & sic est decisio formalis domini Specul. pro nostro casu. Sextò pro hoc Glo. singularis in l. actor. ff. rem ratam haberi. in parte omnimodo, vbi [*] præsumitur solennitas & decretum, dummodò constet de mandato. dicit enim prædicta Glos. vnum quod probat à fortiori, quòd si constat de mandato, præsumitur decretum interuenisse, quod magis est. pro hoc videtur casus in c. ea noscitur, de his, qui fiunt à prælato. vbi dicitur quòd illud, quod facit prælatus, præsumitur de consensu capituli, secundum Glo. & Imolam ibidem, ex quo posset attentari quòd cum hic constet de mandato, scilicet de commissione, scilicet domini Pauli, & si non appareret sententia confirmationis prædictorum iudicum, sicut hic apparet, & constat de ea, quòd præsumitur, & quod omnis iuris solennitas interuenit, quod fortius, vt in authentica, multo magis. C. de sacros. eccl.