Septimo facit singulare dictum Cyni in l. emancipatione. C. de fide instru. Vbi dicit [sect. 8] quod statur sententiae continenti tenorem actorum, s. relationem actorum, sed cum sententia praedictorum iudicum, vt in ea apparet, continet relationem & tenorem actorum requisitorum per commissionem praedictam, statur ei, & per illam probantur omnia interuenisse, & sic per tenorem sententiae probantur omnia acta, de quibus in ea fit mentio, secundum Cynum, vbi supra, & est Glo. notabilis in l. acta. ff. de re. iudi. quae dicit, quod lite finita per sententiam possunt acta circumduci: ergo tenet sententia sine actis. & hoc dicit ipse sine dubio, quando factum finitum sententia, non fuit recens, sed antiquum. Idem tenet ibi Bald. & Paul. & est communis conclusio, & tenet Innocen. in c. quoniam contra, de probatio. per quod dicit Cynus, & Imola, & Paulus & omnes, quod datur intellectus ad d. c. quoniam contra. quod [sect. 9] ille tex. &c. sicut & omnia alia iura, quae dicunt quod debet constare de actis & de processu, intelliguntur quando factum est recens, secus si antiquum sicut hic, quia ista sententia fuit lata Anno m. cccc lxvi. & sic sunt elapsi 42. anni, quod dicitur factum antiquum. Casus in l. si fideicommissa. §. Aristo. ff. qui & a quibus, qui dicit, quod per decennium dicitur factum antiquum & longum. & pertotum C. de longi temporis praes. quanto magis per 42. annos, & quia post decennium praesumuntur omnia solenniter acta. l. si filius, de petitione haered. l. qui in aliena. §. primo, de acqui. haered. ff. & etiam quando agitur de praeiudicio alterius ex diuturnitate temporis probatur solennitas extrinseca, voluit Bal. in l. 2. 6. colum. de seruis fugi. & in capit. primo, qui feudum dare poss. facit Glos. singularis in l. qui maior. C. communi diuidundo. sed est Glo. illa solennis in c. peruenit, de emptione & vend. per quam dicit ibi Barba. 5. colum. quod etiam in praeiudicialibus probatur solennitas extrinseca per lapsum 30. annorum: sed cum hic non solum triginta, immo etiam 42. anni sunt elapsi, patet quod per lapsum praedicti temporis probatur omnis solennitas iuris, & requisita in commissione praedicta interuenisse. Allegat Barba. tex. d. c. ea noscitur. & tenet Anto. in d. c. peruenit. loquendo in alienatione rei ecclesiasticae. & sic in nostro casu & per hoc [sect. 10] limitatur tex. in l. quaecunque. ff. de publici. vt non habet locum in facto antiquo, quia in illo omnis solennitas & ordo & indagatio & causae cognitio praesumitur.