Septimò facit singulare dictum Cyni in l. emancipatione. C. de fide instru. Vbi dicit [*] quod statur sententiæ continenti tenorem actorum, s. relationem actorum, sed cùm sententia prædictorum iudicum, vt in ea apparet, continet relationem & tenorem actorum requisitorum per commissionem prædictam, statur ei, & per illam probantur omnia interuenisse, & sic per tenorem sententiæ probantur omnia acta, de quibus in ea fit mentio, secundum Cynum, vbi suprà, & est Glo. notabilis in l. acta. ff. de re. iudi. quæ dicit, quod lite finita per sententiam possunt acta circumduci: ergo tenet sententia sine actis. & hoc dicit ipse sine dubio, quando factum finitum sententia, non fuit recens, sed antiquum. Idem tenet ibi Bald. & Paul. & est communis conclusio, & tenet Innocen. in c. quoniam contra, de probatio. per quod dicit Cynus, & Imola, & Paulus & omnes, quod datur intellectus ad d. c. quoniam contra. quòd [*] ille tex. &c. sicut & omnia alia iura, quę dicunt quòd debet constare de actis & de processu, intelliguntur quando factum est recens, secus si antiquum sicut hic, quia ista sententia fuit lata Anno m. cccc lxvi. & sic sunt elapsi 42. anni, quod dicitur factum antiquum. Casus in l. si fideicommissa. §. Aristo. ff. qui & à quibus, qui dicit, quòd per decennium dicitur factum antiquum & longum. & pertotum C. de longi temporis præs. quanto magis per 42. annos, & quia post decennium præsumuntur omnia solenniter acta. l. si filius, de petitione hæred. l. qui in aliena. §. primo, de acqui. hæred. ff. & etiam quando agitur de præiudicio alterius ex diuturnitate temporis probatur solennitas extrinseca, voluit Bal. in l. 2. 6. colum. de seruis fugi. & in capit. primo, qui feudum dare poss. facit Glos. singularis in l. qui maior. C. cōmuni diuidundo. sed est Glo. illa solennis in c. peruenit, de emptione & vend. per quam dicit ibi Barba. 5. colum. quòd etiam in præiudicialibus probatur solennitas extrinseca per lapsum 30. annorum: sed cùm hîc non solùm triginta, immò etiam 42. anni sunt elapsi, patet quòd per lapsum prædicti temporis probatur omnis solennitas iuris, & requisita in commissione prædicta interuenisse. Allegat Barba. tex. d. c. ea noscitur. & tenet Anto. in d. c. peruenit. loquendo in alienatione rei ecclesiasticæ. & sic in nostro casu & per hoc [*] limitatur tex. in l. quæcunque. ff. de publici. vt non habet locum in facto antiquo, quia in illo omnis solennitas & ordo & indagatio & causæ cognitio præsumitur.