Octauo facit quod notatur per Barthol. in l. prima. C. de relatio. & in authen. si quis in aliquo, de edendo. Vbi dicitur, quod statur verbis sententiae, quando lata est parte praesente, & non contradicente, sed cum ista sententia fuit lata praeceptore dicti hospitalis praesente, cum ei fuit notificata sententia: & paria [sect. 11] sunt quod sit praesens, vel quod fiat notificatio, secundum Bal. in authen. hodie, de appella. cum hic constet de notificatione, standum est verbis praedictae sententiae latae per praedictos Iudices, cum ipsi in eadem dicant quod citauerunt partes, & receperunt testes, & obseruauerunt omnia contenta in commissione: & probat praedicta sententia omnia illa, de quibus fit mentio, sicut si omnia acta apparerent. hinc profectus stylus multorum iudicum, qui in capite sententiae enarrant omnia acta processus, quae praecesserunt. Plus dicit Specula. in titul. de instrumen. edict. ยง. restat, vltima columna. l. quod [sect. 12] si sententia transiuit in rem iudicatam, censentur omnia solenniter acta, & statur verbis sententia, siue fit de recenti, siue de longinquo. Ita videtur tenere Innocentius in c. bonae, de electione, & c. quoniam contra & alia iura, quae contradicunt, loquuntur quando fuit appellatum. Sed cum in nostro casu praedicta sententia transiuit in rem iudicatam, & non fuit ab ea appellatum, vt patet ex actis processus, igitur praesumuntur omnia solenniter acta. & quod fuit obseruata forma commissionis, maxime si in sententia fit mentio de actis, sicut sit in praedicta sententia, quia tunc sine dubio est vera determinatio Specula. & Inno. ita dicit singulariter Paulus de Castro in d. l. emancipatione. dando solutionem ad d. c. quoniam contra, & ad alia quae contra dicunt, praesertim quia hic constat de commissione, quia in iudice delegato vt praesumatur pro sententia & in facto recenti Glo. in c. cum in iure, de officio deleg. duo tamen requiruntur commissionem & sententiam esse per eum hic constat de his, igitur praesumuntur omnia solenniter acta, praecipue cum fuit factum antiquum, & parti aduersae fuit notificata sententia, & transiuit in rem iudicatam, & in ea fit mentio de actis. tunc etiam quia isti iudices erant viri prouidi, & constituti in dignitate, in quibus praesumitur quod obseruauerunt formam praedictae commissionis, vt in c. nisi essent, de praebendis. & Glo. in l. Titio vsusfructus, de conditio. & demo. Bald. in l. iudicia. de rei ven. tunc etiam quia ex processu patet quod ipse obseruauerunt formam praedictae commissionis, & sic confirmatio tenuit: vt in c. si qua de rebus. 12. q. 2. & valet ex tempore contractus. tex. est iuncta Glo. in parte consensum, in c. fin. 16. quaes. 1. Praedictis non obstat dictum Ancha. in cap. 1. prima colum. de rebus Ecclesiae non alie. lib. 6. vbi dicit [sect. 13] quod non statur instrumento dicenti, quod non fuit facta alienatio cum debita solennitate, quia loquitur inter ipsos contrahentes, & quia verba fuerunt per eosdem prolata, & sic per personas prohibitas: igitur si non per eas, sed per iudicem, vt hic, praesumuntur omnia solenniter acta. & sic cum loquitur inter eosdem contrahentes, vult ipse quod non habeat locum, quando illa verba proferuntur per alium, sicut hic per iudicem. & ista si praedictum dictum inspiciatur, facit pro hac parte, & contra aduersarium, & hanc solutionem & differentiam inter verba contractus & sententiae. quia in contractibus non praesumitur solennitas extrinseca inter personas prohibitas, vt loquitur Ancha. quia esset in potestate eorum confitendo solennitatem, defraudare ius: sed in sententia sic, quod praesumitur vt dictum est, seruata eius solennitate, tenet Bald. in d. l. prima, secunda columna. C. de fide instrumen. & iur. has fis. lib. decimo. & patet ex praedictis ex pluribus decisionibus in terminis nostri casus, quia lex praesumit pro iudice, & non pro parte contrahente, capi. in praesentia, de probatio. & in l. nullo. C. de ferijs. & in l. secunda. C. de offi. ciui. iudi.