Octauò facit quod notatur per Barthol. in l. prima. C. de relatio. & in authen. si quis in aliquo, de edendo. Vbi dicitur, quod statur verbis sententiæ, quando lata est parte præsente, & non contradicente, sed cum ista sententia fuit lata præceptore dicti hospitalis præsente, cum ei fuit notificata sententia: & paria [*] sunt quod sit præsens, vel quod fiat notificatio, secundum Bal. in authen. hodie, de appella. cùm hic constet de notificatione, standum est verbis prædictæ sententiæ latæ per prædictos Iudices, cùm ipsi in eadem dicant quod citauerunt partes, & receperunt testes, & obseruauerunt omnia contenta in commissione: & probat prædicta sententia omnia illa, de quibus fit mentio, sicut si omnia acta apparerent. hinc profectus stylus multorum iudicum, qui in capite sententiæ enarrant omnia acta processus, quæ præcesserunt. Plus dicit Specula. in titul. de instrumen. edict. §. restat, vltima columna. l. quod [*] si sententia transiuit in rem iudicatam, censentur omnia solenniter acta, & statur verbis sententia, siue fit de recenti, siue de longinquo. Ita videtur tenere Innocentius in c. bonæ, de electione, & c. quoniam contra & alia iura, quæ contradicunt, loquuntur quando fuit appellatum. Sed cùm in nostro casu prædicta sententia transiuit in rem iudicatam, & non fuit ab ea appellatum, vt patet ex actis processus, igitur præsumuntur omnia solenniter acta. & quod fuit obseruata forma commissionis, maximè si in sententia fit mentio de actis, sicut sit in prædicta sententia, quia tunc sine dubio est vera determinatio Specula. & Inno. ita dicit singulariter Paulus de Castro in d. l. emācipatione. dando solutionem ad d. c. quoniam contra, & ad alia quę contra dicunt, præsertim quia hic constat de commissione, quia in iudice delegato vt præsumatur pro sententia & in facto recenti Glo. in c. cum in iure, de officio deleg. duo tamẽ requiruntur commissionem & sententiam esse per eum hic constat de his, igitur præsumuntur omnia solenniter acta, præcipuè cum fuit factum antiquum, & parti aduersæ fuit notificata sententia, & transiuit in rem iudicatam, & in ea fit mentio de actis. tunc etiam quia isti iudices erant viri prouidi, & constituti in dignitate, in quibus præsumitur quod obseruauerunt formam prædictæ commissionis, vt in c. nisi essent, de præbendis. & Glo. in l. Titio vsusfructus, de conditio. & demo. Bald. in l. iudicia. de rei ven. tunc etiam quia ex processu patet quòd ipse obseruauerunt formam prędictæ commissionis, & sic confirmatio tenuit: vt in c. si qua de rebus. 12. q. 2. & valet ex tempore contractus. tex. est iuncta Glo. in parte consensum, in c. fin. 16. quæs. 1. Prædictis non obstat dictum Ancha. in cap. 1. prima colum. de rebus Ecclesiæ non alie. lib. 6. vbi dicit [*] quòd non statur instrumento dicenti, quòd non fuit facta alienatio cum debita solennitate, quia loquitur inter ipsos contrahentes, & quia verba fuerunt per eosdem prolata, & sic per personas prohibitas: igitur si non per eas, sed per iudicem, vt hic, præsumuntur omnia solenniter acta. & sic cum loquitur inter eosdem contrahentes, vult ipse quod non habeat locum, quando illa verba proferuntur per alium, sicut hic per iudicem. & ista si prædictum dictum inspiciatur, facit pro hac parte, & contra aduersarium, & hanc solutionem & differentiam inter verba contractus & sententiæ. quia in contractibus nō præsumitur solennitas extrinseca inter personas prohibitas, vt loquitur Ancha. quia esset in potestate eorum confitendo solennitatem, defraudare ius: sed in sententia sic, quòd præsumitur vt dictum est, seruata eius solennitate, tenet Bald. in d. l. prima, secunda columna. C. de fide instrumen. & iur. has fis. lib. decimo. & patet ex prædictis ex pluribus decisionibus in terminis nostri casus, quia lex præsumit pro iudice, & non pro parte contrahente, capi. in præsentia, de probatio. & in l. nullo. C. de ferijs. & in l. secunda. C. de offi. ciui. iudi.