Et licet huic dubio videatur satisfactum ex praedictis, nunc tamen magis specifice respondeo, quod [sect. 14] praesumuntur omnia solenniter acta, & interuenisse omnia in commissione contenta, licet de substantia & pro forma requirerentur. & pro hoc in primis quod singulariter notat Specu. in tit. de emptione & venditione. §. nunc dicendum restat, ibi, breuiter scias, quod vbi decretum iudicis interpositum inuenitur, praesumuntur omnes solennitates fuisse adhibitae, in tantum quod statur venditioni, nisi pupillus ostendat, & c. Ecce dictum expressum in terminis nostrae quaestionis. Nam in venditione & alienatione rerum minoris, solennitas, quae requiritur: & si in ea aliquid sit praetermissum, corruunt actus. l. magis puto. §. non passim de rebus eorum. ibi, cuius officio in primis conuenit excutere, &c. & in §. quaerere, vsque in finem l. & in l. si pupillorum, & melius in l. fin. C. de praedijs minorum. cuius verba, decreti interpositio Constantiniano praetore celebranda est probatis examinatisúe causis, vt pote, facta rerum fide firma venditio perseueret, & sic patet quod pro forma requiritur cognitio causae, & examinatio & probatio, vt res minorum possint alienari: & omnia debent procedere interpositionem decreti. vt d. l. fina. nam dicit, decreti interpositio celebranda est, & sic in facto examinatis causis, &c. id est, si examinetur prius, quia illi Ablatiui resoluuntur in conditionem. l. a testatore, cum ibi notatis, de condit. & demon. & tamen licet dicta solennitas requiratur pro forma & substantia actus: tamen ex eo quod decretum reperiatur interpositum in dicta alienatione, praesumuntur omnia interuenisse, quae requiruntur pro forma, per dictum Specul. vbi supra. Licet ergo pro forma requiratur quod iudices praedicti debent vocatis partibus inquirere alienationem praedictam cessisse in vtilitatem ecclesiae, vt eam possint confirmare, tamen praesumitur propter decretum, quod interuenit, praedicta causae cognitio & indagatio, & omnia alia, quae praedicta commissio requirebat, & hoc est, quod dixit Bald. in l. non aliter, de adoptio. ibi, & nota quod vbi decretum reperitur interpositum, quod est necessarium ad confirmationem actus, semper praesumitur quod cognitio causae & ordo iuris praecesserit, & allegat praedictum Speculatorem, & notab. verba Bald. dum dicit necessarium ad confirmationem actus. & sic patet quod licet [sect. 15] non tantum pro solennitate, immo pro forma & de necessitate requiratur aliquid, cum illud tantum dicitur necessarium, quod pro forma requiritur. l. cum hi. §. si praetor, de trans. ff. & in l. pact. ff. de contrahend. emptione, & in capitu. quia propter, de electione. tamen si reperitur interpositum decretum, praesumuntur omnia illa, quae requirebantur pro forma, & sic de necessitate interuenisse in confirmatione. Licet ergo pro substantia & forma deberent interuenire omnia contenta in praedicta commissione, vt possit per praedictos iudices fieri confirmatio contractus,, tamen ex eo quod reperitur sententia confirmationis, & decretum illorum iudicum, praesumuntur omnia interuenisse, & quod praedicta commissio requirebat, & sic per decisionem Bald. de qua supra, est determinatum in terminis praesentis dubij loquendo in confirmatione. Praeterea, pro hoc facit dictum singulare Bald. in d. l. cum tri. §. si praetor, de transa. Nam pro forma requiritur cognitio & indagatio de causa, & modo, & personis, vt valeat transactio, & decretum interpositum super alimentis. & Bald. & Paul. & omnes Doctores dicunt ibi expresse, quod omnia contra in illo §. requiruntur pro forma, & substantia, & si aliquid ex illis fuisset praetermissum, corrueret omnis actus. casus est ibi, literalis & communis suprascribentium conclusio, & tamen hoc praesupposito dicit ibi Bald. adde ad hanc glos. quod vbi [sect. 16] inuenitur processum, praesumitur quod rite. Item plus dicit Specula. quod vbi reperitur decretum iudicis interpositum, praesumitur in dubio rite & recte, vt in Specula. de emptione & venditio. §. nunc videndum. versi. & videtur, &c. verba sunt Bald. aurea & singularia allegando praedictum Speculat. de quo supra. & sic patet quod licet de substantia & forma requiratur quod praecedat causae cognitio, & vtilitas, & alia de quibus in d. §. ad hoc vt valeat decreti interpositio super alimentis, tamen si reperitur decretum interpositum, praesumuntur omnia interuenisse. Licet ergo de substantia actus & pro forma requirebatur, vt iudices commissarij vocarent partes, & reciperent informationem, an alienatio facta cessisset in vtilitatem ecclesiae, tamen ex eo quod reperitur in publica forma sententia confirmationis contractus praedictorum, praesumitur quod interuenerunt omnia contenta in commissione, licet illa pro forma & substantia confirmationis praedicti contractus requirerentur. & sic est decisum praesens dubium per d. Speculat. quod allegat Bald. in locis, de quibus supra. Paul. de Castro tamen in d. §. si praetor. in terminis nostris dicit sic, restringendo dictum Specula. Specula. tamen in tit. de emp. & venditione. §. nunc dicendum. verb. & videtur. dicere videtur quod vbi reperitur decretum iudicis interpositum, praesumatur adhibita causae cognitio, quod nullo modo videtur verum, per hunc tex. nisi in instrumento expresse hoc caueatur: & tunc videtur sufficere quod dicatur causa cognita, licet non ex primantur particularia, & in hoc potest esse vtile dictum Specul. & ita tenebat Bald. per notata in l. 1. C. de fide instru. & iure has. fis. lib. 10. ecce singulare dictum Pauli dicentis, quod dictum Specul. est verum absque dubio, quando in instrumento dicitur, quod decretum est interpositum causa cognita, ex hoc solo quod sic dicatur, licet particularia non exprimantur, in eo praesumuntur omnia quae formam & substantiam requirebant, vt in casu dicti §. in quo loquitur Paulus, & in exemplo quod ibi ponit, quod est proprium quando requiritur, quod cedat in vtilitatem, & quod praecedat cognitio causae ante interpositionem decreti pro forma. Sed cum in praedicta sententia confirmationis fit mentio non solum quod causa cognita confirmarunt praedictum contractum, imo quod magis est, de citatione partium, & de probatione & informatione recepta, & de omnibus contentis in commissione praesumuntur omnia interuenisse: licet pro forma requireretur. d. auth. multo magis. maxime quia perlapsus tanti temporis 42. ann. praesumuntur omnia recte, & solenniter acta, & ex lapsu decem annorum. l. si filius, cum similibus. C. de petitione haered. quanto magis ex lapsu 40. annorum, vt probatur, & sic titulus in praescriptione regulariter requiritur, & pro forma l. nullo. C. de rei vendi. l. diutinam. C. de longi temporis praescriptione. tamen Bal. & Salice. in d. l. diutina. intelligunt [sect. 17] in praescriptione longi temporis, scilicet 10. an. sed maior transcursus temporis eum praesumit & sublatam esse malam fidem. casus est in l. fin. C. vnde vi. qui non est alibi, secundum Barba. in c. apostolicae. colum. 1. de dona. igitur praesumuntur ex lapsu temporis, titulus & bona fides, & omnia quae requirebantur pro forma, ergo a fortiori in proposito vbi maius tempus fluxit. & in proprio casu dicit hoc Cynus, Paulus, & Salice. & omnes in l. emancipatione. de fideiuss. Innocen. & omnes in c. quoniam contra. scilicet [sect. 18] quod in facto antiquo deciso per sententiam omnia praesumuntur solenniter acta, & quod interuenerunt, licet non appareant acta, sed sola sententia. sed certum est quod in sententia aliqua requiruntur pro forma, & substantia ad hoc vt valeat sententia, vt in clementina, pastoralis, de re iud. & alia quae etiam per partes renunciari non possunt. c. de causis, cum ibi notatis. de officio delega. cum similibus. & quod sententia feratur in scriptis, ista pro forma requiruntur, & alia tamen praesumuntur intercessisse, si sententia non apparet lata de recenti, sed ex antiquo. ita tenent omnes, vbi supra, sed sic fuit in proposito, vt saepe dictum est, ergo, &c. & in expresso quod tantum sufficiat lapsus 10. an. in sententia, vt omnia praesumantur intercessisse rite, & recte, tenet Hosti. & Ioan. Andre. in c. in praesentia, de renuncia. & in c. cum inter. de re iudi. & Bar. in l. admonendi. ff. de iureiur. Bald. in c. 1. de milite vasallo qui contu. & in l. sciendum. ff. de verbo. oblig. per d. l. si filius, cum alijs loquendo in sententia. Plus dicit Ioan. Andr. in d. §. cum inter. in fin. quod quando sententia est ex antiquo prolata, praesumuntur omnia & pro contestatione & processu, & pro alijs, quae requiruntur. & dicit quod dicitur factum antiquum, ex quo lapsum est biennium, secundum Hosti. & dictum c. quoniam contra. & alia iura, quae videntur contra dicere, loquentur in facto de recenti, scilicet quando aliquid operatur, vel allegatur, contra sententiam ante biennium ex die, quo fuit lata. Idem tenet Ioan. Andr. in d. c. in praesentia, & ibi Hosti. ergo a fortiori in casu nostro, vbi sunt elapsi 42. an. & vide omnino Paul. in d. l. emancipatione.