Et licet huic dubio videatur satisfactum ex prædictis, nunc tamen magis specificè respondeo, quòd [*] præsumuntur omnia solenniter acta, & interuenisse omnia in commissione contenta, licet de substantia & pro forma requirerentur. & pro hoc in primis quod singulariter notat Specu. in tit. de emptione & venditione. §. nunc dicendum restat, ibi, breuiter scias, quòd vbi decretum iudicis interpositum inuenitur, præsumuntur omnes solennitates fuisse adhibitæ, in tantum quod statur venditioni, nisi pupillus ostendat, & c. Ecce dictum expressum in terminis nostrę quæstionis. Nam in venditione & alienatione rerum minoris, solennitas, quæ requiritur: & si in ea aliquid sit prætermissum, corruunt actus. l. magis puto. §. non passim de rebus eorum. ibi, cuius officio in primis conuenit excutere, &c. & in §. quærere, vsque in finem l. & in l. si pupillorum, & melius in l. fin. C. de prædijs minorum. cuius verba, decreti interpositio Constantiniano prætore celebranda est probatis examinatisúe causis, vt pote, facta rerũ fide firma venditio perseueret, & sic patet quod pro forma requiritur cognitio causæ, & examinatio & probatio, vt res minorum possint alienari: & omnia debent procedere interpositionem decreti. vt d. l. fina. nam dicit, decreti interpositio celebranda est, & sic in facto examinatis causis, &c. id est, si examinetur prius, quia illi Ablatiui resoluuntur in conditionem. l. à testatore, cum ibi notatis, de condit. & demon. & tamen licet dicta solennitas requiratur pro forma & substantia actus: tamen ex eo quòd decretum reperiatur interpositum in dicta alienatione, præsumuntur omnia interuenisse, quæ requiruntur pro forma, per dictum Specul. vbi suprà. Licet ergo pro forma requiratur quòd iudices prædicti debent vocatis partibus inquirere alienationem prædictam cessisse in vtilitatẽ ecclesiæ, vt eam possint confirmare, tamen præsumitur propter decretum, quod interuenit, pęrdicta causæ cognitio & indagatio, & omnia alia, quæ prædicta cōmissio requirebat, & hoc est, quod dixit Bald. in l. non aliter, de adoptio. ibi, & nota quòd vbi decretum reperitur interpositum, quod est necessarium ad cōfirmationem actus, semper præsumitur quod cognitio causæ & ordo iuris præcesserit, & allegat prædictũ Speculatorem, & notab. verba Bald. dum dicit necessarium ad confirmationem actus. & sic patet quod licet [*] non tantùm pro solennitate, immò pro forma & de necessitate requiratur aliquid, cùm illud tantùm dicitur necessarium, quod pro forma requiritur. l. cum hi. §. si prætor, de trans. ff. & in l. pact. ff. de contrahend. emptione, & in capitu. quia propter, de electione. tamen si reperitur interpositum decretum, præsumuntur omnia illa, quæ requirebantur pro forma, & sic de necessitate interuenisse in confirmatione. Licet ergo pro substantia & forma deberent interuenire omnia contenta in prædicta cōmissione, vt possit per prædictos iudices fieri confirmatio cōtractus, tamen ex eo quod reperitur sententia confirmationis, & decretum illorũ iudicum, præsumuntur omnia interuenisse, & quod prædicta commissio requirebat, & sic per decisionem Bald. de qua suprà, est determinatum in terminis præsentis dubij loquendo in confirmatione. Præterea, pro hoc facit dictum singulare Bald. in d. l. cum tri. §. si prætor, de transa. Nam pro forma requiritur cognitio & indagratio de causa, & modo, & personis, vt valeat transactio, & decretum interpositum super alimentis. & Bald. & Paul. & omnes Doctores dicunt ibi expressè, quod omnia contrà in illo §. requiruntur pro forma, & substantia, & si aliquid ex illis fuisset prætertermissum, corrueret omnis actus. casus est ibi, literalis & communis suprascribentium conclusio, & tamen hoc præsupposito dicit ibi Bald. adde ad hanc glos. quòd vbi [*] inuenitur processum, præsumitur quod ritè. Item plus dicit Specula. quòd vbi reperitur decretum iudicis interpositum, præsumitur in dubio ritè & rectè, vt in Specula. de emptione & venditio. §. nunc videndum. versi. & videtur, &c. verba sunt Bald. aurea & singularia allegando prædictum Speculat. de quo suprà. & sic patet quòd licet de substantia & forma requiratur quòd præcedat causæ cognitio, & vtilitas, & alia de quibus in d. §. ad hoc vt valeat decreti interpositio super alimentis, tamen si reperitur decretum interpositũ, præsumuntur omnia interuenisse. Licet ergo de substantia actus & pro forma requirebatur, vt iudices commissarij vocarent partes, & reciperent informationem, an alienatio facta cessisset in vtilitatem ecclesiæ, tamen ex eo quòd reperitur in publica forma sententia confirmationis contractus prædictorũ, præsumitur quòd interuenerunt omnia contenta in commissione, licet illa pro forma & substantia confirmationis prædicti cōtractus requirerentur. & sic est decisum præsens dubium per d. Speculat. quod allegat Bald. in locis, de quibus suprà. Paul. de Castro tamen in d. §. si prætor. in terminis nostris dicit sic, restringendo dictum Specula. Specula. tamen in tit. de emp. & venditione. §. nunc dicendum. verb. & videtur. dicere videtur quod vbi reperitur decretum iudicis interpositum, præsumatur adhibita causæ cognitio, quod nullo modo videtur verum, per hunc tex. nisi in instrumento expresse hoc caueatur: & tunc videtur sufficere quod dicatur causa cognita, licet non ex primantur particularia, & in hoc potest esse vtile dictum Specul. & ita tenebat Bald. per notata in l. 1. C. de fide instru. & iure has. fis. lib. 10. ecce singulare dictum Pauli dicentis, quod dictum Specul. est verum absq; dubio, quando in instrumento dicitur, quod decretum est interpositum causa cognita, ex hoc solo quod sic dicatur, licet particularia non exprimantur, in eo præsumuntur omnia quæ formā & substantiā requirebant, vt in casu dicti §. in quo loquitur Paulus, & in exẽplo quod ibi ponit, quod est proprium quando requiritur, quòd cedat in vtilitatem, & quod præcedat cognitio causæ ante interpositionem decreti pro forma. Sed cum in prædicta sententia confirmationis fit mentio non solùm quod causa cognita confirmârunt prædictum contractum, imò quod magis est, de citatione partium, & de probatione & informatione recepta, & de omnibus contentis in commissione præsumuntur omnia interuenisse: licet pro forma requireretur. d. auth. multo magis. maximè quia perlapsus tanti temporis 42. ann. præsumuntur omnia rectè, & solenniter acta, & ex lapsu decem annorum. l. si filius, cum similibus. C. de petitione hæred. quanto magis ex lapsu 40. annorum, vt probatur, & sic titulus in præscriptione regulariter requiritur, & pro forma l. nullo. C. de rei vendi. l. diutinam. C. de longi temporis præscriptione. tamen Bal. & Salice. in d. l. diutina. intelligunt [*] in præscriptione longi temporis, scilicet 10. an. sed maior transcursus temporis eum præsumit & sublatam esse malam fidem. casus est in l. fin. C. vnde vi. qui non est alibi, secundum Barba. in c. apostolicæ. colum. 1. de dona. igitur præsumuntur ex lapsu temporis, titulus & bona fides, & omnia quæ requirebantur pro forma, ergo à fortiori in proposito vbi maius tempus fluxit. & in proprio casu dicit hoc Cynus, Paulus, & Salice. & omnes in l. emancipatione. de fideiuss. Innocen. & omnes in c. quoniam contra. scilicet [*] quod in facto antiquo deciso per sentẽtiam omnia præsumuntur solenniter acta, & quòd interuenerunt, licet non appareant acta, sed sola sententia. sed certum est quòd in sententia aliqua requiruntur pro forma, & substantia ad hoc vt valeat sententia, vt in clementina, pastoralis, de re iud. & alia quæ etiam per partes renunciari nō possunt. c. de causis, cum ibi notatis. de officio delega. cum similibus. & quòd sententia feratur in scriptis, ista pro forma requiruntur, & alia tamen pręsumuntur intercessisse, si sententia non apparet lata de recenti, sed ex antiquo. ita tenent omnes, vbi suprà, sed sic fuit in proposito, vt sæpe dictum est, ergo, &c. & in expresso quod tantùm sufficiat lapsus 10. an. in sententia, vt omnia pręsumantur intercessisse ritè, & rectè, tenet Hosti. & Ioan. Andre. in c. in præsentia, de renuncia. & in c. cum inter. de re iudi. & Bar. in l. admonendi. ff. de iureiur. Bald. in c. 1. de milite vasallo qui contu. & in l. sciendum. ff. de verbo. oblig. per d. l. si filius, cum alijs loquendo in sententia. Plus dicit Ioan. Andr. in d. §. cum inter. in fin. quod quando sententia est ex antiquo prolata, præsumuntur omnia & pro contestatione & processu, & pro alijs, quæ requiruntur. & dicit quod dicitur factum antiquum, ex quo lapsum est biennium, secundum Hosti. & dictum c. quoniam contra. & alia iura, quæ videntur contrà dicere, loquentur in facto de recenti, scilicet quando aliquid operatur, vel allegatur, contra sententiam ante biennium ex die, quo fuit lata. Idẽ tenet Ioan. Andr. in d. c. in præsentia, & ibi Hosti. ergo à fortiori in casu nostro, vbi sunt elapsi 42. an. & vide omnino Paul. in d. l. emancipatione.