Et praedicta dico procedere non solum quando forma est data a lege, immo idem si ab ipso Romano Pontifice, vt fuit in nostro casu. Nihil enim refert an ab ipso, an a lege fiat commissio, cum mandatum eius lex dicatur. d. §. sed quod principi. facit l. Caesar, de publi. l. cum multum, de bo. quae liber. l. donationis. la secunda. C. de donat. inter virum & vxor. quia ipsa lex viua est. Glo. in l. quia tale. ff. soluto matrimonio. Praeterea expressio illorum, quae a iure insunt, si ab homine exprimantur, nihil operantur. l. 3. de lega. 1. ff. singulariter. Innocen. in ca. prudentia, de offi. de legati. & Abb. in c. cum dilecti de rescriptis. antepen. colu. & ibi reducendo ad concordiam. Docto. dicunt quod aut exprimitur ab homine illud, quod inest a iure de necessitate, & tunc expressio nihil operatur, allegat notata in c. significasti, de elect. & in c. olim. el primo, de restitutione spolia. Sed in casu praemisso quod requiratur causae cognitio, quando alienatur res ecclesiae, vt noscatur an sit vtile ecclesiae, & omnia alia contenta in commissione. illud inest a iure de necessitate, quod debeant praecedere alienationem. c. 1. de rebus ecclesiae, cum simil. ergo cum insunta iure de necessitate, si ab homine exprimantur nihil operantur, nec inducunt nouam formam mandati. Ita Abb. ad literam in d. c. cum dilecta. in pen. col. Bart. & Paul. in d. l. 3. & in l. conditionis, quae extrinsecus. ff. de con. eidem est & casus pro hoc. quia non est differentia in illo, quod iubet lex, vel homo, nam in vtroque casu pari, & aequali modo debet seruari. de primo est tex. in l. perspexit. ff. qui, & a quibus. & in d. c. si scriptum. de secundo, in d. c. cum dilecta, & in l. diligenter. ff. mandati. Et procedunt praedicta etiam si in commissione sit adiecta clausula, & si vobis constiterit, &c. nam etiam tunc praesumuntur omnia interuenisse, quae praedicta commissio requirebat. & hoc probatur per ea, quae supra dixi, quia exprimendo Romanus Pontifex dixit & declarauit, si reperietis in vtilitatem ecclesiae cessisse alienationem, &c. quod inest a iure, & sic nihil operatur expressio. Et quod [sect. 19] per ista verba, si constiterit, non videatur inducta conditio, sed quaedam admonitio, est text. expressus, iudicio meo, in l. muto. §. sub conditione, de tutel. ibi. hanc autem conditionem, quam praesides prouinciarum faciunt, tutorem do, si satis dederit, non conditionem in se habere, sed admonitionem. nam a iure inest quod tutor satis det, tamen si exprimatur ab homine, scilicet a iudice, praemissa dictio Si, quae de sui natura inducit conditionem. l. qui promisit, de cond. indebiti. ff. cum a iure hoc in est nihil operatur, nec facit actum conditionalem. Per quod dicit Bart. in d. §. sub conditione. Paul. in d. l. 3. quod si Papa mandat alicui quod conferat alicui beneficium, si eum reperit idoneum, quod hoc non faciat conditionem, cum hoc inest a iure, sed quandam admonitionem & ideo, & si non sit idoneus, tenet collatio, si est alias capax, vt quia Clericus, ita Paulus, vbi supra. Sic in proposito, cum per istam clausulam si constiterit, exprimatur solum illud, quod a iure inest, vt dictum est, si exprimatur, nil operatur, nec inducit nouam formam, secundum Doct. vbi supra. Et ad hoc adduco singulariter dictum Bal. in l. non dubium. C. de legi. 5. col. in fi. vbi dicit, quod ista clausula si constiterit, si concurrit, quod est de natura iudicij, tunc conditio in literis contenta, non est conditio, sed expressio iuris communis. & ad hoc allegat dictum Inno. in d. c. prudentiam. de quo supra dixi. Sed cum in casu nostro expressio facta in praedicta commissione, si in vtilitatem ecclesiae reperietis, &c. & quod fiat vocatis partibus, & cum causae cognitione, sit de natura causae commissae, cum illud a iure insit, nihil operatur tamquam expressio iuris communis. nec facit condictionem. Ita in terminis Bal. vbi supra. & sic ex praedictis patet quod praesumuntur omnia contenta in commissioue praecessisse, & interuenisse, ex quo apparet sententia confirmationis in publica forma, quanto magis quia apparet commissio & sententia, & quod transiuit in rem iudicatam, & ex antiquo tempore, vt & probantur omnia per processum. Et confirmatio praedicta contractus trahitur retro ad diem contractus. tex. iuncta Glo. in verbo, consensum, in c. fin. 16. q. 1. & ibi Glo. allegat plura iura ad hoc, praecipue quia erat in casu nostro sylua inutilis, vt etiam si postea sit reducta ad culturam, non debet attendi illa vtilitas, sed quod valebat tempore contractus. Casus notabilis in c. ad aures, de rebus eccle. & ibi vide Barba. vt pro illo censu, qui valebat tempore contractus, debeat concedi de nouo emphyteutae ducendi ad culturam, vel filijs, & haeredibus eius sine noua solennitate, & ita etiam Barthol. per illum tex. in l. quicunque. C. de omni agro deserto. quod ipse dicit esse mirabile, & non debet attendi melioratio, postea superueniens, cum contigerit diligentia possessoris. l. pen. C. de omni agro. des. lib. 10.