Et prædicta dico procedere non solũ quando forma est data à lege, immò idem si ab ipso Romano Pontifice, vt fuit in nostro casu. Nihil enim refert an ab ipso, an à lege fiat commissio, cùm mandatum eius lex dicatur. d. §. sed quod principi. facit l. Cæsar, de publi. l. cũ multum, de bo. quæ liber. l. donationis. la secunda. C. de donat. inter virum & vxor. quia ipsa lex viua est. Glo. in l. quia tale. ff. soluto matrimonio. Præterea expressio illorum, quæ à iure insunt, si ab homine exprimantur, nihil operantur. l. 3. de lega. 1. ff. singulariter. Innocen. in ca. prudentia, de offi. de legati. & Abb. in c. cum dilecti de rescriptis. antepen. colu. & ibi reducendo ad concordiam. Docto. dicunt quod aut exprimitur ab homine illud, quod inest à iure de necessitate, & tunc expressio nihil operatur, allegat notata in c. significasti, de elect. & in c. olim. el primo, de restitutione spolia. Sed in casu præmisso quòd requiratur causę cognitio, quando alienatur res ecclesię, vt noscatur an sit vtile ecclesiæ, & omnia alia contenta in commissione. illud inest à iure de necessitate, quod debeant pręcedere alienationem. c. 1. de rebus ecclesię, cũ simil. ergo cum insunta iure de necessitate, si ab homine exprimantur nihil operantur, nec inducũt nouā formam mandati. Ita Abb. ad literam in d. c. cum dilecta. in pen. col. Bart. & Paul. in d. l. 3. & in l. conditionis, quæ extrinsecus. ff. de con. eidem est & casus pro hoc. quia non est differentia in illo, quod iubet lex, vel homo, nam in vtroque casu pari, & æquali modo debet seruari. de primo est tex. in l. ꝓspexit. ff. qui, & à quibus. & in d. c. si scriptum. de secundo, in d. c. cum dilecta, & in l. diligenter. ff. mandati. Et procedunt prædicta etiam si in commissione sit adiecta clausula, & si vobis constiterit, &c. nam etiam tunc præsumuntur omnia interuenisse, quæ prædicta commissio requirebat. & hoc probatur per ea, quæ suprà dixi, quia exprimendo Romanus Pontifex dixit & declarauit, si reperietis in vtilitatem ecclesiæ cessisse alienationem, &c. quod inest à iure, & sic nihil operatur expressio. Et quod [*] per ista verba, si constiterit, non videatur inducta conditio, sed quædam admonitio, est text. expressus, iudicio meo, in l. muto. §. sub conditione, de tutel. ibi. hanc autem conditionem, quam præsides prouinciarum faciunt, tutorem do, si satis dederit, non conditionem in se habere, sed admonitionem. nam à iure inest quod tutor satis det, tamen si exprimatur ab homine, scilicet à iudice, præmissa dictio Si, quæ de sui natura inducit conditionem. l. qui promisit, de cond. indebiti. ff. cum à iure hoc in est nihil operatur, nec facit actum conditionalem. Per quod dicit Bart. in d. §. sub conditione. Paul. in d. l. 3. quòd si Papa mandat alicui quòd conferat alicui beneficium, si eum reperit idoneum, quòd hoc non faciat conditionem, cùm hoc inest à iure, sed quandam admonitionem & ideo, & si non sit idoneus, tenet collatio, si est aliàs capax, vt quia Clericus, ita Paulus, vbi suprà. Sic in proposito, cùm per istam clausulā si constiterit, exprimatur solùm illud, quod à iure inest, vt dictum est, si exprimatur, nil operatur, nec inducit nouam formam, secundum Doct. vbi suprà. Et ad hoc adduco singulariter dictum Bal. in l. non dubium. C. de legi. 5. col. in fi. vbi dicit, quod ista clausula si constiterit, si concurrit, ꝙ est de natura iudicij, tunc conditio in literis contenta, non est conditio, sed expressio iuris cōmunis. & ad hoc allegat dictum Inno. in d. c. prudentiam. de quo suprà dixi. Sed cùm in casu nostro expressio facta in prædicta cōmissione, si in vtilitatem ecclesiæ reperietis, &c. & ꝙ fiat vocatis partibus, & cum causæ cognitione, sit de natura causæ cōmissę, cùm illud à iure insit, nihil operatur tāquam expressio iuris communis. nec facit cōdictionem. Ita in terminis Bal. vbi suprà. & sic ex prædictis patet quod præsumuntur omnia contenta in commissioue præcessisse, & interuenisse, ex quo apparet sententia confirmationis in publica forma, quanto magis quia apparet commissio & sententia, & quod transiuit in rem iudicatam, & ex antiquo tempore, vt & probantur omnia per processum. Et confirmatio prædicta contractus trahitur retro ad diem contractus. tex. iuncta Glo. in verbo, consensum, in c. fin. 16. q. 1. & ibi Glo. allegat plura iura ad hoc, præcipuè quia erat in casu nostro sylua inutilis, vt etiam si postea sit reducta ad culturam, non debet attendi illa vtilitas, sed quod valebat tempore contractus. Casus notabilis in c. ad aures, de rebus eccle. & ibi vide Barba. vt pro illo censu, qui valebat tempore contractus, debeat concedi de nouo emphyteutæ ducendi ad culturam, vel filijs, & hæredibus eius sine noua solennitate, & ita etiam Barthol. per illum tex. in l. quicunque. C. de omni agro deserto. quod ipse dicit esse mirabile, & non debet attendi melioratio, postea superueniens, cùm contigerit diligentia possessoris. l. pen. C. de omni agro. des. lib. 10.