Capvt xxxix.

Capvt xxxix.

Svmmarivm.

COlligitvr centesimo trigesimo quartò ex opinione nostra principali, dum docet, omnium magistratuum imperium ad proficiendum inductũ inductum , non ad nocendum. non esse standum iudicis assertioni, omnia solennia de quibus in processu non apparebat præcessisse asserentis, nisi fortè post longum tempus: aliter enim eius imperium facilè noceret nobis, si tam facilè ei fides adhibenda esset: quod dic | vt in quæstione seq. ex facto agitatam. Solenne iudicibus præsertim inferioribus esse solet, in capite cuius́ cuiusque sententiæ definitiuæ omnia acta totius iudicij, vel processus referre, dicendo visis citationibus, testium depositionibus, instrumentis, cæterisq́ue, &c. Euenitq́ue non rarò vt postea acta processus non appareant, sed sola illa sententia, qua cōtinetur continentur , acta interfuisse: & quæri solet, an sententiæ iudicis talia acta interfuisse asserenti fides adhibenda sit, etiam si de talibus actis aliter non appareat. Vnde ex facto cum canonici res suæ Ecclesiæ minus ritè vendidissent, querelaq́ue hac de re apud summum Pontificem mota esset, ipse commisit duobus iudicibus in dignitate constitutis, vt talem alienationem, si reperirent, in vtilitatem ecclesiæ cessisse confirmarent, & non aliter. habita hac de re diligenti cognitione, ipsiq́ue anno 1466. sententiam tulerunt, qua de more asseruerunt, quod habita diligenti causæ cognitione, cæterisq́ue in commissione Papæ contentis obseruatis, reperierunt, talem alienationem in vtilitatem ecclesiæ cessisse. ideoq́ue eam sententia sua confirmârunt. Et postea annos 42. mota fuit lis contra hæredes emptoris, qui illa sententia sese tuebantur, sed cum reliqua acta iudicij non apparerent, præsertim ea probatio & causæ cognitio, qua eam alienationem in vtilitatem ecclesiæ cessisse, apertum dicebatur fuisse quo ad illam causæ cognitionem, de qua tamen aliàs non liquebat, dubitabatur, an tali sententiæ assertioni standum esset? Et videtur quòd sic, per sequentia, s. quod omnia contenta in commissione domini Pauli, & quæ pro forma per eam requirebantur, præsumuntur & probantur legitimè interuenisse, adduco tex. in l. cum precibus. C. de proba. ibi probare te oportet, contra voluntatem tuam hunc fundum instrumento aduersarium tuum sibi asscribi laborasse, vt possis consequi sententiam. & sic patet quòd semper præsumitur pro instrumento, & standum ei, nisi contra probetur. sed cùm per aduersarium non probatur contra, s. quod non interuenit solennitas, quā quam commissio Pauli requirebat, igitur standum est instrumento prædictæ sententiæ cōfirmationis confirmationis contractus, quo continetur omnia illa obseruata fuisse. est pro hoc Glo. singu. quæ ad hoc allegauit d. l. cum precibus, in l. 1. C. de fide instit. & iu. has. fis. lib. 10. Per quam dicit ibi Alex. in addito. ad Barthol. quod
1
* decretum semper præsumitur interpositũ interpositum ex iustis causis, & cum causæ cognitione. & illa Glo. cōmuniter communiter tenetur per omnes ibi, & Bal. in l. 1. ff. de rebus eorum. dicit quòd in d. l. 1. de fide instit. est Glo. peregrina, quòd
2
* si in instrumento, in quo reperitur decretum interpositum, fit mentio solemnitatum, omnia præsumuntur solenniter acta & probata, quod est notat. dignũ dignum secundũ secundum eum. Cùm ergo reperiatur in instrumento sententiæ confirmationis, decre tum approbatorium interpositum, & fit mentio informationis habitæ, & sic solennitatum, præsumuntur omnia solenniter acta & probata, & sic videtur expressum in nostris terminis. Secundò principaliter quòd singulariter dicit Bald. in l. tutores. ff. de confir. tuto. ibi secus si ipse per se ipsum dedisset, quia l. præsumit quòd
3
* factum maioris iudicis sit ritè factum pondera verbum ritè, quod idem est quòd cum causæ cognitione, & seruato iuris ordine. Glo. in l. iustè. de acq. poss. nam rectè causam, ritè ius vel iuris solennitatem denotat, notatur in l. 2. ff. de in off. testamen. cum similibus. Si ergo præsumitur ritè factum, sequitur quòd fuit seruata omnis iuris solennitas, & si iuris solennitas, sequitur quòd fuit seruata solennitas prædictæ commissionis, cum sit principis, s. Romani Pontificis, quia quod principi placuit, legis habet vigorem. §. sed quod principi, de iure naturali. est Glo. in l. quia tale, soluto matrimonio. & quia isti, quibus fuit commissum, sint iudices maiores, cùm sint Apostolici. l. & si prætor. ff. de officio eius cui est manda. ibi, is qui alienam iurisdictionem exequitur, non tamen pro suo imperio agit, sed pro eo cuius mandato ius dicit. & sic videtur factum per ipsum Romanum principem, cum auctoritate Romani Pontificis confirmârunt, quia omnia nostra, &c. l. 1. §. omnia, de vetere iure enucleando. Tertiò decisio Bal. in l. si præses. C. quomodo & quando iudex. vbi dicit quòd decretũ decretum semper præ sumitur solenniter, & cum causæ cognitione interpositum. Quartò accedat propria decisio nostri dubij. Domini Bald. in l. non aliter. de adopt. ibi, & non tamen quòd
4
* vbi decretum reperitur interpositum, quod est necessarium ad confirmationem actus, semper præsumitur quod cognitio causæ & iuris ordo præcesserit. & sic per hoc patet quòd licet, cognitio & ordo iuris requiratur pro forma antè, quàm fiat confirmatio, si tamen reperitur decretum interpositum super confirmatione, sicut in præsenti reperitur, præsumitur quod omnis cognitio causæ & ordo iuris, quem requirebat commissio, fuerunt seruata, & hoc tenet per prædictam Glo. in d. l. prima. Quintò pro hoc dictum Specula. in tit. de emptione & vend. §. nunc videndum. ibi & breuiter scias. vbi tenet quòd
5
* vbi decretum iudicis interpositum inuenitur, præsumuntur omnes solennitates esse, & fuisse adhibitæ. Ecce dictum expressum, quod loquitur quando pro forma requiritur causæ cognitio, & iuris ordo ante interpositionem decreti, vt in alienatione rerum minorum, vt per totum C. & ff. de rebus eorum. & de prædijs minorum. tamen si reperitur decretum interpositum, præsumitur quòd prædicta solennitas & omnia, quæ requirebantur interuenerunt. Ita Specu. vbi suprà, per plura fundamenta. & sic est casus noster, quòd licet pro forma requirebat causæ | cognitionem prædicta cōmissio commssio , tamen cum reperitur decretum confirmationis interpositum, præsumitur quòd forma commissionis fuit seruata, & cum
6
* loquitur in alienatione prohibita, scilicet minoris bonorum, idem erit in bonis Ecclesiæ: quia pari passu, & priuilegio reguntur. c. 1. c. auditis, de in integ. testamen. & in l. Respublica. & ibi Glos. C. ex quibus causis maiores. & Glo. in l. cum hi. §. ea transactio. ff. de transact. loquendo in alienatione æquiparat Ecclesiam minori, & in l. si vt proponis. C. de rei vẽd vend . & Glos. in l. à diuo Pio. §. in venditione, de re iud. & Barthol. in authentica, hoc ius porrectum, circa fi. C. de sacrosanct. Ecclesia, & sic est decisio formalis domini Specul. pro nostro casu. Sextò pro hoc Glo. singularis in l. actor. ff. rem ratam haberi. in parte omnimodo, vbi
7
* præsumitur solennitas & decretum, dummodò constet de mandato. dicit enim prædicta Glos. vnum quod probat à fortiori, quòd si constat de mandato, præsumitur decretum interuenisse, quod magis est. pro hoc videtur casus in c. ea noscitur, de his, qui fiunt à prælato. vbi dicitur quòd illud, quod facit prælatus, præsumitur de consensu capituli, secundum Glo. & Imolam ibidem, ex quo posset attentari quòd cum hic constet de mandato, scilicet de commissione, scilicet domini Pauli, & si non appareret sententia confirmationis prædictorum iudicum, sicut hic apparet, & constat de ea, quòd præ sumitur, & quod omnis iuris solennitas interuenit, quod fortius, vt in authentica, multo magis. C. de sacros. eccl.
Septimò facit singulare dictum Cyni in l. emancipatione. C. de fide instru. Vbi dicit
8
* quod statur sententiæ continenti tenorem actorum, s. relationem actorum, sed cùm sententia prædictorum iudicum, vt in ea apparet, continet relationem & tenorem actorum requisitorum per commissionem prædictam, statur ei, & per illam probantur omnia interuenisse, & sic per tenorem sententiæ probantur omnia acta, de quibus in ea fit mentio, secundum Cynum, vbi suprà, & est Glo. notabilis in l. acta. ff. de re. iudi. quæ dicit, quod lite finita per sententiam possunt acta circumduci: ergo tenet sententia sine actis. & hoc dicit ipse sine dubio, quando factum finitum sententia, non fuit recens, sed antiquum. Idem tenet ibi Bald. & Paul. & est communis conclusio, & tenet Innocen. in c. quoniam contra, de probatio. per quod dicit Cynus, & Imola, & Paulus & omnes, quod datur intellectus ad d. c. quoniam contra. quòd
9
* ille tex. &c. sicut & omnia alia iura, quę quæ dicunt quòd debet constare de actis & de processu, intelliguntur quando factum est recens, secus si antiquum sicut hic, quia ista sententia fuit lata Anno m. cccc lxvi. & sic sunt elapsi 42. anni, quod dicitur factum antiquum. Casus in l. si fideicommissa. §. Aristo. ff. qui & à quibus, qui dicit, quòd per decennium dicitur factum antiquum & longum. & pertotum C. de longi temporis præs. quanto magis per 42. annos, & quia post decennium præsumuntur omnia solenniter acta. l. si filius, de petitione hæred. l. qui in aliena. §. primo, de acqui. hæred. ff. & etiam quando agitur de præiudicio alterius ex diuturnitate temporis probatur solennitas extrinseca, voluit Bal. in l. 2. 6. colum. de seruis fugi. & in capit. primo, qui feudum dare poss. facit Glos. singularis in l. qui maior. C. cōmuni communi diuidundo. sed est Glo. illa solennis in c. peruenit, de emptione & vend. per quam dicit ibi Barba. 5. colum. quòd etiam in præiudicialibus probatur solennitas extrinseca per lapsum 30. annorum: sed cùm hîc non solùm triginta, immò etiam 42. anni sunt elapsi, patet quòd per lapsum prædicti temporis probatur omnis solennitas iuris, & requisita in commissione prædicta interuenisse. Allegat Barba. tex. d. c. ea noscitur. & tenet Anto. in d. c. peruenit. loquendo in alienatione rei ecclesiasticæ. & sic in nostro casu & per hoc
10
* limitatur tex. in l. quæcunque. ff. de publici. vt non habet locum in facto antiquo, quia in illo omnis solennitas & ordo & indagatio & causæ cognitio præsumitur.
Octauò facit quod notatur per Barthol. in l. prima. C. de relatio. & in authen. si quis in aliquo, de edendo. Vbi dicitur, quod statur verbis sententiæ, quando lata est parte præ sente, & non contradicente, sed cum ista sententia fuit lata præceptore dicti hospitalis præsente, cum ei fuit notificata sententia: & paria
11
* sunt quod sit præsens, vel quod fiat notificatio, secundum Bal. in authen. hodie, de appella. cùm hic constet de notificatione, standum est verbis prædictæ sententiæ latæ per prædictos Iudices, cùm ipsi in eadem dicant quod citauerunt partes, & receperunt testes, & obseruauerunt omnia contenta in commissione: & probat prædicta sententia omnia illa, de quibus fit mentio, sicut si omnia acta apparerent. hinc profectus stylus multorum iudicum, qui in capite sententiæ enarrant omnia acta processus, quæ præcesserunt. Plus dicit Specula. in titul. de instrumen. edict. §. restat, vltima columna. l. quod
12
* si sententia transiuit in rem iudicatam, censentur omnia solenniter acta, & statur verbis sententia, siue fit de recenti, siue de longinquo. Ita videtur tenere Innocentius in c. bonæ, de electione, & c. quoniam contra & alia iura, quæ contradicunt, loquuntur quando fuit appellatum. Sed cùm in nostro casu prædicta sententia transiuit in rem iudicatam, & non fuit ab ea appellatum, vt patet ex actis processus, igitur præsumuntur omnia solenniter acta. & quod fuit obseruata forma commissionis, maximè si in sententia fit mentio de actis, sicut sit in prædicta sententia, quia tunc sine dubio | est vera determinatio Specula. & Inno. ita dicit singulariter Paulus de Castro in d. l. emācipatione emancipatione . dando solutionem ad d. c. quoniam contra, & ad alia quę quæ contra dicunt, præsertim quia hic constat de commissione, quia in iudice delegato vt præsumatur pro sententia & in facto recenti Glo. in c. cum in iure, de officio deleg. duo tamẽ tamen requiruntur commissionem & sententiam esse per eum hic constat de his, igitur præsumuntur omnia solenniter acta, præcipuè cum fuit factum antiquum, & parti aduersæ fuit notificata sententia, & transiuit in rem iudicatam, & in ea fit mentio de actis. tunc etiam quia isti iudices erant viri prouidi, & constituti in dignitate, in quibus præsumitur quod obseruauerunt formam prædictæ commissionis, vt in c. nisi essent, de præbendis. & Glo. in l. Titio vsusfructus, de conditio. & demo. Bald. in l. iudicia. de rei ven. tunc etiam quia ex processu patet quòd ipse obseruauerunt formam prędictæ prædictæ commissionis, & sic confirmatio tenuit: vt in c. si qua de rebus. 12. q. 2. & valet ex tempore contractus. tex. est iuncta Glo. in parte consensum, in c. fin. 16. quæs. 1. Prædictis non obstat dictum Ancha. in cap. 1. prima colum. de rebus Ecclesiæ non alie. lib. 6. vbi dicit
13
* quòd non statur instrumento dicenti, quòd non fuit facta alienatio cum debita solennitate, quia loquitur inter ipsos contrahentes, & quia verba fuerunt per eosdem prolata, & sic per personas prohibitas: igitur si non per eas, sed per iudicem, vt hic, præsumuntur omnia solenniter acta. & sic cum loquitur inter eosdem contrahentes, vult ipse quod non habeat locum, quando illa verba proferuntur per alium, sicut hic per iudicem. & ista si prædictum dictum inspiciatur, facit pro hac parte, & contra aduersarium, & hanc solutionem & differentiam inter verba contractus & sententiæ. quia in contractibus non præsumitur solennitas extrinseca inter personas prohibitas, vt loquitur Ancha. quia esset in potestate eorum confitendo solennitatem, defraudare ius: sed in sententia sic, quòd præ sumitur vt dictum est, seruata eius solennitate, tenet Bald. in d. l. prima, secunda columna. C. de fide instrumen. & iur. has fis. lib. decimo. & patet ex prædictis ex pluribus decisionibus in terminis nostri casus, quia lex præsumit pro iudice, & non pro parte contrahente, capi. in præsentia, de probatio. & in l. nullo. C. de ferijs. & in l. secunda. C. de offi. ciui. iudi.
Secundum dubium est, an licet contenta in commissione, de qua suprà, requirātur requirantur pro forma, non tantùm pro solennitate, præsumātur præsumantur interuenisse ex quo iudices, de quibus in commissione hoc dixerunt, & asseruerunt in sententia confirmationis.
Et licet huic dubio videatur satisfactum ex prædictis, nunc tamen magis specificè respondeo, quòd
14
* præsumuntur omnia solenniter acta, & interuenisse omnia in commissione contenta, licet de substantia & pro forma requirerentur. & pro hoc in primis quod singulariter notat Specu. in tit. de emptione & venditione. §. nunc dicendum restat, ibi, breuiter scias, quòd vbi decretum iudicis interpositum inuenitur, præsumuntur omnes solennitates fuisse adhibitæ, in tantum quod statur venditioni, nisi pupillus ostendat, & c. Ecce dictum expressum in terminis nostrę nostræ quæstionis. Nam in venditione & alienatione rerum minoris, solennitas, quæ requiritur: & si in ea aliquid sit prætermissum, corruunt actus. l. magis puto. §. non passim de rebus eorum. ibi, cuius officio in primis conuenit excutere, &c. & in §. quærere, vsque in finem l. & in l. si pupillorum, & melius in l. fin. C. de prædijs minorum. cuius verba, decreti interpositio Constantiniano prætore celebranda est probatis examinatisúe causis, vt pote, facta rerũ rerum fide firma venditio perseueret, & sic patet quod pro forma requiritur cognitio causæ, & examinatio & probatio, vt res minorum possint alienari: & omnia debent procedere interpositionem decreti. vt d. l. fina. nam dicit, decreti interpositio celebranda est, & sic in facto examinatis causis, &c. id est, si examinetur prius, quia illi Ablatiui resoluuntur in conditionem. l. à testatore, cum ibi notatis, de condit. & demon. & tamen licet dicta solennitas requiratur pro forma & substantia actus: tamen ex eo quòd decretum reperiatur interpositum in dicta alienatione, præsumuntur omnia interuenisse, quæ requiruntur pro forma, per dictum Specul. vbi suprà. Licet ergo pro forma requiratur quòd iudices prædicti debent vocatis partibus inquirere alienationem prædictam cessisse in vtilitatẽ vtilitatem ecclesiæ, vt eam possint confirmare, tamen præsumitur propter decretum, quod interuenit, pęrdicta prædicta causæ cognitio & indagatio, & omnia alia, quæ prædicta cōmissio commissio requirebat, & hoc est, quod dixit Bald. in l. non aliter, de adoptio. ibi, & nota quòd vbi decretum reperitur interpositum, quod est necessarium ad cōfirmationem confirmationem actus, semper præsumitur quod cognitio causæ & ordo iuris præcesserit, & allegat prædictũ prædictum Speculatorem, & notab. verba Bald. dum dicit necessarium ad confirmationem actus. & sic patet quod licet
15
* non tantùm pro solennitate, immò pro forma & de necessitate requiratur aliquid, cùm illud tantùm dicitur necessarium, quod pro forma requiritur. l. cum hi. §. si prætor, de trans. ff. & in l. pact. ff. de contrahend. emptione, & in capitu. quia propter, de electione. tamen si reperitur interpositum decretum, præsumuntur omnia illa, quæ requirebantur pro forma, & sic de necessitate interuenisse in confirmatione. Licet ergo pro substantia & forma deberent interuenire omnia contenta in prædicta cōmissione commissione , vt possit per prædictos iudices fieri confirmatio cō tractus contractus, , tamen ex eo quod reperitur sententia | confirmationis, & decretum illorũ illorum iudicum, præsumuntur omnia interuenisse, & quod prædicta commissio requirebat, & sic per decisionem Bald. de qua suprà, est determinatum in terminis præsentis dubij loquendo in confirmatione. Præterea, pro hoc facit dictum singulare Bald. in d. l. cum tri. §. si prætor, de transa. Nam pro forma requiritur cognitio & indagratio indagatio de causa, & modo, & personis, vt valeat transactio, & decretum interpositum super alimentis. & Bald. & Paul. & omnes Doctores dicunt ibi expressè, quod omnia contrà in illo §. requiruntur pro forma, & substantia, & si aliquid ex illis fuisset prætertermissum prætermissum , corrueret omnis actus. casus est ibi, literalis & communis suprascribentium conclusio, & tamen hoc præsupposito dicit ibi Bald. adde ad hanc glos. quòd vbi
16
* inuenitur processum, præsumitur quod ritè. Item plus dicit Specula. quòd vbi reperitur decretum iudicis interpositum, præsumitur in dubio ritè & rectè, vt in Specula. de emptione & venditio. §. nunc videndum. versi. & videtur, &c. verba sunt Bald. aurea & singularia allegando prædictum Speculat. de quo suprà. & sic patet quòd licet de substantia & forma requiratur quòd præcedat causæ cognitio, & vtilitas, & alia de quibus in d. §. ad hoc vt valeat decreti interpositio super alimentis, tamen si reperitur decretum interpositũ interpositum , præsumuntur omnia interuenisse. Licet ergo de substantia actus & pro forma requirebatur, vt iudices commissarij vocarent partes, & reciperent informationem, an alienatio facta cessisset in vtilitatem ecclesiæ, tamen ex eo quòd reperitur in publica forma sententia confirmationis contractus prædictorũ prædictorum , præsumitur quòd interuenerunt omnia contenta in commissione, licet illa pro forma & substantia confirmationis prædicti cōtractus contractus requirerentur. & sic est decisum præsens dubium per d. Speculat. quod allegat Bald. in locis, de quibus suprà. Paul. de Castro tamen in d. §. si prætor. in terminis nostris dicit sic, restringendo dictum Specula. Specula. tamen in tit. de emp. & venditione. §. nunc dicendum. verb. & videtur. dicere videtur quod vbi reperitur decretum iudicis interpositum, præsumatur adhibita causæ cognitio, quod nullo modo videtur verum, per hunc tex. nisi in instrumento expresse hoc caueatur: & tunc videtur sufficere quod dicatur causa cognita, licet non ex primantur particularia, & in hoc potest esse vtile dictum Specul. & ita tenebat Bald. per notata in l. 1. C. de fide instru. & iure has. fis. lib. 10. ecce singulare dictum Pauli dicentis, quod dictum Specul. est verum absq; absque dubio, quando in instrumento dicitur, quod decretum est interpositum causa cognita, ex hoc solo quod sic dicatur, licet particularia non exprimantur, in eo præ sumuntur omnia quæ formā formam & substantiā substantiam requirebant, vt in casu dicti §. in quo loquitur Paulus, & in exẽplo exemplo quod ibi ponit, quod est proprium quando requiritur, quòd cedat in vtilitatem, & quod præcedat cognitio causæ ante interpositionem decreti pro forma. Sed cum in prædicta sententia confirmationis fit mentio non solùm quod causa cognita confirmârunt prædictum contractum, imò quod magis est, de citatione partium, & de probatione & informatione recepta, & de omnibus contentis in commissione præsumuntur omnia interuenisse: licet pro forma requireretur. d. auth. multo magis. maximè quia perlapsus tanti temporis 42. ann. præsumuntur omnia rectè, & solenniter acta, & ex lapsu decem annorum. l. si filius, cum similibus. C. de petitione hæred. quanto magis ex lapsu 40. annorum, vt probatur, & sic titulus in præscriptione regulariter requiritur, & pro forma l. nullo. C. de rei vendi. l. diutinam. C. de longi temporis præscriptione. tamen Bal. & Salice. in d. l. diutina. intelligunt
17
* in præscriptione longi temporis, scilicet 10. an. sed maior transcursus temporis eum præsumit & sublatam esse malam fidem. casus est in l. fin. C. vnde vi. qui non est alibi, secundum Barba. in c. apostolicæ. colum. 1. de dona. igitur præsumuntur ex lapsu temporis, titulus & bona fides, & omnia quæ requirebantur pro forma, ergo à fortiori in proposito vbi maius tempus fluxit. & in proprio casu dicit hoc Cynus, Paulus, & Salice. & omnes in l. emancipatione. de fideiuss. Innocen. & omnes in c. quoniam contra. scilicet
18
* quod in facto antiquo deciso per sentẽ tiam sententiam omnia præsumuntur solenniter acta, & quòd interuenerunt, licet non appareant acta, sed sola sententia. sed certum est quòd in sententia aliqua requiruntur pro forma, & substantia ad hoc vt valeat sententia, vt in clementina, pastoralis, de re iud. & alia quæ etiam per partes renunciari non possunt. c. de causis, cum ibi notatis. de officio delega. cum similibus. & quòd sententia feratur in scriptis, ista pro forma requiruntur, & alia tamen prę sumuntur præsumuntur intercessisse, si sententia non apparet lata de recenti, sed ex antiquo. ita tenent omnes, vbi suprà, sed sic fuit in proposito, vt sæpe dictum est, ergo, &c. & in expresso quod tantùm sufficiat lapsus 10. an. in sententia, vt omnia pręsumantur præsumantur intercessisse ritè, & rectè, tenet Hosti. & Ioan. Andre. in c. in præsentia, de renuncia. & in c. cum inter. de re iudi. & Bar. in l. admonendi. ff. de iureiur. Bald. in c. 1. de milite vasallo qui contu. & in l. sciendum. ff. de verbo. oblig. per d. l. si filius, cum alijs loquendo in sententia. Plus dicit Ioan. Andr. in d. §. cum inter. in fin. quod quando sententia est ex antiquo prolata, præsumuntur omnia & pro contestatione & processu, & pro alijs, quæ requiruntur. & dicit quod dicitur factum antiquum, ex quo lapsum est biennium, secundum Hosti. & dictum c. quoniam contra. & alia iura, quæ videntur contrà dicere, lo| quentur in facto de recenti, scilicet quando aliquid operatur, vel allegatur, contra sententiam ante biennium ex die, quo fuit lata. Idẽ Idem tenet Ioan. Andr. in d. c. in præsentia, & ibi Hosti. ergo à fortiori in casu nostro, vbi sunt elapsi 42. an. & vide omnino Paul. in d. l. emancipatione.
Et prædicta dico procedere non solũ solum quando forma est data à lege, immò idem si ab ipso Romano Pontifice, vt fuit in nostro casu. Nihil enim refert an ab ipso, an à lege fiat commissio, cùm mandatum eius lex dicatur. d. §. sed quod principi. facit l. Cæsar, de publi. l. cum multum, de bo. quæ liber. l. donationis. la secunda. C. de donat. inter virum & vxor. quia ipsa lex viua est. Glo. in l. quia tale. ff. soluto matrimonio. Præterea expressio illorum, quæ à iure insunt, si ab homine exprimantur, nihil operantur. l. 3. de lega. 1. ff. singulariter. Innocen. in ca. prudentia, de offi. de legati. & Abb. in c. cum dilecti de rescriptis. antepen. colu. & ibi reducendo ad concordiam. Docto. dicunt quod aut exprimitur ab homine illud, quod inest à iure de necessitate, & tunc expressio nihil operatur, allegat notata in c. significasti, de elect. & in c. olim. el primo, de restitutione spolia. Sed in casu præmisso quòd requiratur causę causæ cognitio, quando alienatur res ecclesię ecclesiæ , vt noscatur an sit vtile ecclesiæ, & omnia alia contenta in commissione. illud inest à iure de necessitate, quod debeant pręcedere præcedere alienationem. c. 1. de rebus ecclesię ecclesiæ , cum simil. ergo cum insunta iure de necessitate, si ab homine exprimantur nihil operantur, nec inducũt inducunt nouā nouam formam mandati. Ita Abb. ad literam in d. c. cum dilecta. in pen. col. Bart. & Paul. in d. l. 3. & in l. conditionis, quæ extrinsecus. ff. de con. eidem est & casus pro hoc. quia non est differentia in illo, quod iubet lex, vel homo, nam in vtroque casu pari, & æquali modo debet seruari. de primo est tex. in l. ꝓspexit perspexit . ff. qui, & à quibus. & in d. c. si scriptum. de secundo, in d. c. cum dilecta, & in l. diligenter. ff. mandati. Et procedunt prædicta etiam si in commissione sit adiecta clausula, & si vobis constiterit, &c. nam etiam tunc præsumuntur omnia interuenisse, quæ prædicta commissio requirebat. & hoc probatur per ea, quæ suprà dixi, quia exprimendo Romanus Pontifex dixit & declarauit, si reperietis in vtilitatem ecclesiæ cessisse alienationem, &c. quod inest à iure, & sic nihil operatur expressio. Et quod
19
* per ista verba, si constiterit, non videatur inducta conditio, sed quædam admonitio, est text. expressus, iudicio meo, in l. muto. §. sub conditione, de tutel. ibi. hanc autem conditionem, quam præsides prouinciarum faciunt, tutorem do, si satis dederit, non conditionem in se habere, sed admonitionem. nam à iure inest quod tutor satis det, tamen si exprimatur ab homine, scilicet à iudice, præmissa dictio Si, quæ de sui natura inducit conditionem. l. qui promisit, de cond. indebiti. ff. cum à iure hoc in est nihil operatur, nec facit actum conditionalem. Per quod dicit Bart. in d. §. sub conditione. Paul. in d. l. 3. quòd si Papa mandat alicui quòd conferat alicui beneficium, si eum reperit idoneum, quòd hoc non faciat conditionem, cùm hoc inest à iure, sed quandam admonitionem & ideo, & si non sit idoneus, tenet collatio, si est aliàs capax, vt quia Clericus, ita Paulus, vbi suprà. Sic in proposito, cùm per istam clausulā clausulam si constiterit, exprimatur solùm illud, quod à iure inest, vt dictum est, si exprimatur, nil operatur, nec inducit nouam formam, secundum Doct. vbi suprà. Et ad hoc adduco singulariter dictum Bal. in l. non dubium. C. de legi. 5. col. in fi. vbi dicit, quod ista clausula si constiterit, si concurrit, quod est de natura iudicij, tunc conditio in literis contenta, non est conditio, sed expressio iuris cōmunis communis . & ad hoc allegat dictum Inno. in d. c. prudentiam. de quo suprà dixi. Sed cùm in casu nostro expressio facta in prædicta cōmissione commissione , si in vtilitatem ecclesiæ reperietis, &c. & quod fiat vocatis partibus, & cum causæ cognitione, sit de natura causæ cō missę commissæ , cùm illud à iure insit, nihil operatur tā quam tamquam expressio iuris communis. nec facit cō dictionem condictionem . Ita in terminis Bal. vbi suprà. & sic ex prædictis patet quod præsumuntur omnia contenta in commissioue præcessisse, & interuenisse, ex quo apparet sententia confirmationis in publica forma, quanto magis quia apparet commissio & sententia, & quod transiuit in rem iudicatam, & ex antiquo tempore, vt & probantur omnia per processum. Et confirmatio prædicta contractus trahitur retro ad diem contractus. tex. iuncta Glo. in verbo, consensum, in c. fin. 16. q. 1. & ibi Glo. allegat plura iura ad hoc, præcipuè quia erat in casu nostro sylua inutilis, vt etiam si postea sit reducta ad culturam, non debet attendi illa vtilitas, sed quod valebat tempore contractus. Casus notabilis in c. ad aures, de rebus eccle. & ibi vide Barba. vt pro illo censu, qui valebat tempore contractus, debeat concedi de nouo emphyteutæ ducendi ad culturam, vel filijs, & hæredibus eius sine noua solennitate, & ita etiam Barthol. per illum tex. in l. quicunque. C. de omni agro deserto. quod ipse dicit esse mirabile, & non debet attendi melioratio, postea superueniens, cùm contigerit diligentia possessoris. l. pen. C. de omni agro. des. lib. 10.
Denique
20
* antiquum tempus dicitur multis modis. Nam interdum tẽpus tempus decennij dicitur antiquum, vt per Bartho. in l. qui in aliena. §. 1. ff. de ac qui. hæred. & est commu. opini. vt per Alexan. & Ias. ibi & per Decium. in l. 1. nu. 72. C. qui admitti. quod maximè obtinet in præsumenda actus celebrati solennitate, vt est in specie nostra. Interdum antiquum tempus dicitur 30. annorum, vt tenet Imola in c. peruenit. de emptio. & vendi. & Crotus, ex | cuius relatione hæc videtur commu. opin. in l. sciendum. in princip. ff. de verbo. obliga. per Alexand. ibi num. 17. & in cons. 17. libro 4. Tertiò antiquum tempus dicitur 40. annorum, vt per Alexand. consi. 4. & consil. 187. lib. 2. Sozin. cons. 106. eod. lib. per Aymonem. de antiqu. temporum, in princ. Quartò antiquũ antiquum tempus dicitur centum annorum, vt per Decium in ca. 1. num. 46. de appellatio. Beltrandum consilio 283. lib. tertio, & per Aymonem, vbi suprà. Quintò antiquũ antiquum tempus quod dicatur relinquitur arbitrio iudicis, vt per Innocen. & Anto. in c. veniens, de testibus. Alexan. consilio 187. lib. secundo. & consilio nonagesimo. lib. primo. Sozin. consilio centesimo sexto, libro secundo. Afflictus decsione Neapolitana 483. Vltimò antiquũ antiquum tempus etiam dici posset vnius anni: argumento in principio Institut. de vsucapio. Et melius in l. 1. titu. de las præscrip. lib. tertio ordin. In summa antiquum tempus quodnam dicatur, & si in quibusdam speciebus non obscurè decisum reperiatur, tamen in plerisque non sat dilucidè definitum comperimus. Vnde non potest non reseruari sanctitati, religioni, ac prudentiæ iudicantis: licet non abnegemus quin eorum sex casuum, de quibus iam egimus, quilibet sat habeat fautorum. Iudex ergo circumspectus si fuerit, inueniet rerum, de quibus agitur, personarum, temporum & locorum qualitatibus expensis tempus antiquum, vt interdum in vno anno concludatur, interdum verò etiam quinquaginta non sufficiant.
Loading...