# 39 Capvt xxxix. Svmmarivm. -  1 Iudicis decretum semper praesumitur iustis ex causis interpositum, cum communi. -  2 Instrumento decreti iudicis, si dicitur omnia solennia interfuisse, omnia solennia adfuisse praesumuntur. -  3 Iudicis maioris factum praesumitur. -  4 Decretum iudicis praesumitur babuisse praeambulam causae cognitionem. -  5 Decretum iudicis vbi interpositum inuenitur, solennia praecessisse praesumuntur. -  6 Ecclesia minoribus aequatur. -  7 Decretum interfuisse aliquando praesumitur. -  8 Sententiae, quae continet relationem actorum, creditur, licet alter de actis non appareat. -  9 Tempus post longum praesumuntur ea, quae sunt solennitatis extrinsecae. -  10 Limitatio l. quaecunque. ff. de publi. in rem act. -  11 Sententia vt feratur parte praesente, vel vt postea ei notificetur, paria sunt. -  12 Sententiae, quae enarrat acta processus, statur, licet aliter de illis actis non apparet, etiam si non sit sententia antiqua. -  13 Solennitatis extrinsecae interuentus, licet non praesumatur ex assertione partium, praesumitur tamen ex assertione sententiae iudicialis. -  14 Decretum vbi inuenitur interpositum, omnia solennia praesumantur praecessisse, licet pro forma exigerentur. -  15 Formaliter quando quid videatur exigi. -  16 Decretum praesumitur rite & recte interpositum. -  17 Titulus ad praescriptionem praesumitur post longissimum tempus. -  18 Tempus antiquum facit praesumi quod omnia solennia praecesserant sententiam, licet de illis non aliter appareat, sed de sola sententia, & antiquum tempus dicitur quo ad hoc decennium vel biennium. -  19 Conditionem non inducit dictio Si, quando per eam exprimitur, quod inerat a iure. -  20 Tempus antiquum, quod dicatur, ingens varietas. COlligitvr centesimo trigesimo quarto ex opinione nostra principali, dum docet, omnium magistratuum imperium ad proficiendum inductum, non ad nocendum. non esse standum iudicis assertioni, omnia solennia de quibus in processu non apparebat praecessisse asserentis, nisi forte post longum tempus: aliter enim eius imperium facile noceret nobis, si tam facile ei fides adhibenda esset: quod dic vt in quaestione seq. ex facto agitatam. Solenne iudicibus praesertim inferioribus esse solet, in capite cuiusque sententiae definitiuae omnia acta totius iudicij, vel processus referre, dicendo visis citationibus, testium depositionibus, instrumentis, caeterisque, &c. Euenitque non raro vt postea acta processus non appareant, sed sola illa sententia, qua continentur, acta interfuisse: & quaeri solet, an sententiae iudicis talia acta interfuisse asserenti fides adhibenda sit, etiam si de talibus actis aliter non appareat. Vnde ex facto cum canonici res suae Ecclesiae minus rite vendidissent, querelaque hac de re apud summum Pontificem mota esset, ipse commisit duobus iudicibus in dignitate constitutis, vt talem alienationem, si reperirent, in vtilitatem ecclesiae cessisse confirmarent, & non aliter. habita hac de re diligenti cognitione, ipsique anno 1466. sententiam tulerunt, qua de more asseruerunt, quod habita diligenti causae cognitione, caeterisque in commissione Papae contentis obseruatis, reperierunt, talem alienationem in vtilitatem ecclesiae cessisse. ideoque eam sententia sua confirmarunt. Et postea annos 42. mota fuit lis contra haeredes emptoris, qui illa sententia sese tuebantur, sed cum reliqua acta iudicij non apparerent, praesertim ea probatio & causae cognitio, qua eam alienationem in vtilitatem ecclesiae cessisse, apertum dicebatur fuisse quo ad illam causae cognitionem, de qua tamen alias non liquebat, dubitabatur, an tali sententiae assertioni standum esset? Et videtur quod sic, per sequentia, s. quod omnia contenta in commissione domini Pauli, & quae pro forma per eam requirebantur, praesumuntur & probantur legitime interuenisse, adduco tex. in l. cum precibus. C. de proba. ibi probare te oportet, contra voluntatem tuam hunc fundum instrumento aduersarium tuum sibi asscribi laborasse, vt possis consequi sententiam. & sic patet quod semper praesumitur pro instrumento, & standum ei, nisi contra probetur. sed cum per aduersarium non probatur contra, s. quod non interuenit solennitas, quam commissio Pauli requirebat, igitur standum est instrumento praedictae sententiae confirmationis contractus, quo continetur omnia illa obseruata fuisse. est pro hoc Glo. singu. quae ad hoc allegauit d. l. cum precibus, in l. 1. C. de fide instit. & iu. has. fis. lib. 10. Per quam dicit ibi Alex. in addito. ad Barthol. quod [sect. 1] decretum semper praesumitur interpositum ex iustis causis, & cum causae cognitione. & illa Glo. communiter tenetur per omnes ibi, & Bal. in l. 1. ff. de rebus eorum. dicit quod in d. l. 1. de fide instit. est Glo. peregrina, quod [sect. 2] si in instrumento, in quo reperitur decretum interpositum, fit mentio solemnitatum, omnia praesumuntur solenniter acta & probata, quod est notat. dignum secundum eum. Cum ergo reperiatur in instrumento sententiae confirmationis, decretum approbatorium interpositum, & fit mentio informationis habitae, & sic solennitatum, praesumuntur omnia solenniter acta & probata, & sic videtur expressum in nostris terminis. Secundo principaliter quod singulariter dicit Bald. in l. tutores. ff. de confir. tuto. ibi secus si ipse per se ipsum dedisset, quia l. praesumit quod [sect. 3] factum maioris iudicis sit rite factum pondera verbum rite, quod idem est quod cum causae cognitione, & seruato iuris ordine. Glo. in l. iuste. de acq. poss. nam recte causam, rite ius vel iuris solennitatem denotat, notatur in l. 2. ff. de in off. testamen. cum similibus. Si ergo praesumitur rite factum, sequitur quod fuit seruata omnis iuris solennitas, & si iuris solennitas, sequitur quod fuit seruata solennitas praedictae commissionis, cum sit principis, s. Romani Pontificis, quia quod principi placuit, legis habet vigorem. §. sed quod principi, de iure naturali. est Glo. in l. quia tale, soluto matrimonio. & quia isti, quibus fuit commissum, sint iudices maiores, cum sint Apostolici. l. & si praetor. ff. de officio eius cui est manda. ibi, is qui alienam iurisdictionem exequitur, non tamen pro suo imperio agit, sed pro eo cuius mandato ius dicit. & sic videtur factum per ipsum Romanum principem, cum auctoritate Romani Pontificis confirmarunt, quia omnia nostra, &c. l. 1. §. omnia, de vetere iure enucleando. Tertio decisio Bal. in l. si praeses. C. quomodo & quando iudex. vbi dicit quod decretum semper praesumitur solenniter, & cum causae cognitione interpositum. Quarto accedat propria decisio nostri dubij. Domini Bald. in l. non aliter. de adopt. ibi, & non tamen quod [sect. 4] vbi decretum reperitur interpositum, quod est necessarium ad confirmationem actus, semper praesumitur quod cognitio causae & iuris ordo praecesserit. & sic per hoc patet quod licet, cognitio & ordo iuris requiratur pro forma ante, quam fiat confirmatio, si tamen reperitur decretum interpositum super confirmatione, sicut in praesenti reperitur, praesumitur quod omnis cognitio causae & ordo iuris, quem requirebat commissio, fuerunt seruata, & hoc tenet per praedictam Glo. in d. l. prima. Quinto pro hoc dictum Specula. in tit. de emptione & vend. §. nunc videndum. ibi & breuiter scias. vbi tenet quod [sect. 5] vbi decretum iudicis interpositum inuenitur, praesumuntur omnes solennitates esse, & fuisse adhibitae. Ecce dictum expressum, quod loquitur quando pro forma requiritur causae cognitio, & iuris ordo ante interpositionem decreti, vt in alienatione rerum minorum, vt per totum C. & ff. de rebus eorum. & de praedijs minorum. tamen si reperitur decretum interpositum, praesumitur quod praedicta solennitas & omnia, quae requirebantur interuenerunt. Ita Specu. vbi supra, per plura fundamenta. & sic est casus noster, quod licet pro forma requirebat causae cognitionem praedicta commssio, tamen cum reperitur decretum confirmationis interpositum, praesumitur quod forma commissionis fuit seruata, & cum [sect. 6] loquitur in alienatione prohibita, scilicet minoris bonorum, idem erit in bonis Ecclesiae: quia pari passu, & priuilegio reguntur. c. 1. c. auditis, de in integ. testamen. & in l. Respublica. & ibi Glos. C. ex quibus causis maiores. & Glo. in l. cum hi. §. ea transactio. ff. de transact. loquendo in alienatione aequiparat Ecclesiam minori, & in l. si vt proponis. C. de rei vend. & Glos. in l. a diuo Pio. §. in venditione, de re iud. & Barthol. in authentica, hoc ius porrectum, circa fi. C. de sacrosanct. Ecclesia, & sic est decisio formalis domini Specul. pro nostro casu. Sexto pro hoc Glo. singularis in l. actor. ff. rem ratam haberi. in parte omnimodo, vbi [sect. 7] praesumitur solennitas & decretum, dummodo constet de mandato. dicit enim praedicta Glos. vnum quod probat a fortiori, quod si constat de mandato, praesumitur decretum interuenisse, quod magis est. pro hoc videtur casus in c. ea noscitur, de his, qui fiunt a praelato. vbi dicitur quod illud, quod facit praelatus, praesumitur de consensu capituli, secundum Glo. & Imolam ibidem, ex quo posset attentari quod cum hic constet de mandato, scilicet de commissione, scilicet domini Pauli, & si non appareret sententia confirmationis praedictorum iudicum, sicut hic apparet, & constat de ea, quod praesumitur, & quod omnis iuris solennitas interuenit, quod fortius, vt in authentica, multo magis. C. de sacros. eccl. Septimo facit singulare dictum Cyni in l. emancipatione. C. de fide instru. Vbi dicit [sect. 8] quod statur sententiae continenti tenorem actorum, s. relationem actorum, sed cum sententia praedictorum iudicum, vt in ea apparet, continet relationem & tenorem actorum requisitorum per commissionem praedictam, statur ei, & per illam probantur omnia interuenisse, & sic per tenorem sententiae probantur omnia acta, de quibus in ea fit mentio, secundum Cynum, vbi supra, & est Glo. notabilis in l. acta. ff. de re. iudi. quae dicit, quod lite finita per sententiam possunt acta circumduci: ergo tenet sententia sine actis. & hoc dicit ipse sine dubio, quando factum finitum sententia, non fuit recens, sed antiquum. Idem tenet ibi Bald. & Paul. & est communis conclusio, & tenet Innocen. in c. quoniam contra, de probatio. per quod dicit Cynus, & Imola, & Paulus & omnes, quod datur intellectus ad d. c. quoniam contra. quod [sect. 9] ille tex. &c. sicut & omnia alia iura, quae dicunt quod debet constare de actis & de processu, intelliguntur quando factum est recens, secus si antiquum sicut hic, quia ista sententia fuit lata Anno m. cccc lxvi. & sic sunt elapsi 42. anni, quod dicitur factum antiquum. Casus in l. si fideicommissa. §. Aristo. ff. qui & a quibus, qui dicit, quod per decennium dicitur factum antiquum & longum. & pertotum C. de longi temporis praes. quanto magis per 42. annos, & quia post decennium praesumuntur omnia solenniter acta. l. si filius, de petitione haered. l. qui in aliena. §. primo, de acqui. haered. ff. & etiam quando agitur de praeiudicio alterius ex diuturnitate temporis probatur solennitas extrinseca, voluit Bal. in l. 2. 6. colum. de seruis fugi. & in capit. primo, qui feudum dare poss. facit Glos. singularis in l. qui maior. C. communi diuidundo. sed est Glo. illa solennis in c. peruenit, de emptione & vend. per quam dicit ibi Barba. 5. colum. quod etiam in praeiudicialibus probatur solennitas extrinseca per lapsum 30. annorum: sed cum hic non solum triginta, immo etiam 42. anni sunt elapsi, patet quod per lapsum praedicti temporis probatur omnis solennitas iuris, & requisita in commissione praedicta interuenisse. Allegat Barba. tex. d. c. ea noscitur. & tenet Anto. in d. c. peruenit. loquendo in alienatione rei ecclesiasticae. & sic in nostro casu & per hoc [sect. 10] limitatur tex. in l. quaecunque. ff. de publici. vt non habet locum in facto antiquo, quia in illo omnis solennitas & ordo & indagatio & causae cognitio praesumitur. Octauo facit quod notatur per Barthol. in l. prima. C. de relatio. & in authen. si quis in aliquo, de edendo. Vbi dicitur, quod statur verbis sententiae, quando lata est parte praesente, & non contradicente, sed cum ista sententia fuit lata praeceptore dicti hospitalis praesente, cum ei fuit notificata sententia: & paria [sect. 11] sunt quod sit praesens, vel quod fiat notificatio, secundum Bal. in authen. hodie, de appella. cum hic constet de notificatione, standum est verbis praedictae sententiae latae per praedictos Iudices, cum ipsi in eadem dicant quod citauerunt partes, & receperunt testes, & obseruauerunt omnia contenta in commissione: & probat praedicta sententia omnia illa, de quibus fit mentio, sicut si omnia acta apparerent. hinc profectus stylus multorum iudicum, qui in capite sententiae enarrant omnia acta processus, quae praecesserunt. Plus dicit Specula. in titul. de instrumen. edict. §. restat, vltima columna. l. quod [sect. 12] si sententia transiuit in rem iudicatam, censentur omnia solenniter acta, & statur verbis sententia, siue fit de recenti, siue de longinquo. Ita videtur tenere Innocentius in c. bonae, de electione, & c. quoniam contra & alia iura, quae contradicunt, loquuntur quando fuit appellatum. Sed cum in nostro casu praedicta sententia transiuit in rem iudicatam, & non fuit ab ea appellatum, vt patet ex actis processus, igitur praesumuntur omnia solenniter acta. & quod fuit obseruata forma commissionis, maxime si in sententia fit mentio de actis, sicut sit in praedicta sententia, quia tunc sine dubio est vera determinatio Specula. & Inno. ita dicit singulariter Paulus de Castro in d. l. emancipatione. dando solutionem ad d. c. quoniam contra, & ad alia quae contra dicunt, praesertim quia hic constat de commissione, quia in iudice delegato vt praesumatur pro sententia & in facto recenti Glo. in c. cum in iure, de officio deleg. duo tamen requiruntur commissionem & sententiam esse per eum hic constat de his, igitur praesumuntur omnia solenniter acta, praecipue cum fuit factum antiquum, & parti aduersae fuit notificata sententia, & transiuit in rem iudicatam, & in ea fit mentio de actis. tunc etiam quia isti iudices erant viri prouidi, & constituti in dignitate, in quibus praesumitur quod obseruauerunt formam praedictae commissionis, vt in c. nisi essent, de praebendis. & Glo. in l. Titio vsusfructus, de conditio. & demo. Bald. in l. iudicia. de rei ven. tunc etiam quia ex processu patet quod ipse obseruauerunt formam praedictae commissionis, & sic confirmatio tenuit: vt in c. si qua de rebus. 12. q. 2. & valet ex tempore contractus. tex. est iuncta Glo. in parte consensum, in c. fin. 16. quaes. 1. Praedictis non obstat dictum Ancha. in cap. 1. prima colum. de rebus Ecclesiae non alie. lib. 6. vbi dicit [sect. 13] quod non statur instrumento dicenti, quod non fuit facta alienatio cum debita solennitate, quia loquitur inter ipsos contrahentes, & quia verba fuerunt per eosdem prolata, & sic per personas prohibitas: igitur si non per eas, sed per iudicem, vt hic, praesumuntur omnia solenniter acta. & sic cum loquitur inter eosdem contrahentes, vult ipse quod non habeat locum, quando illa verba proferuntur per alium, sicut hic per iudicem. & ista si praedictum dictum inspiciatur, facit pro hac parte, & contra aduersarium, & hanc solutionem & differentiam inter verba contractus & sententiae. quia in contractibus non praesumitur solennitas extrinseca inter personas prohibitas, vt loquitur Ancha. quia esset in potestate eorum confitendo solennitatem, defraudare ius: sed in sententia sic, quod praesumitur vt dictum est, seruata eius solennitate, tenet Bald. in d. l. prima, secunda columna. C. de fide instrumen. & iur. has fis. lib. decimo. & patet ex praedictis ex pluribus decisionibus in terminis nostri casus, quia lex praesumit pro iudice, & non pro parte contrahente, capi. in praesentia, de probatio. & in l. nullo. C. de ferijs. & in l. secunda. C. de offi. ciui. iudi. Secundum dubium est, an licet contenta in commissione, de qua supra, requirantur pro forma, non tantum pro solennitate, praesumantur interuenisse ex quo iudices, de quibus in commissione hoc dixerunt, & asseruerunt in sententia confirmationis. Et licet huic dubio videatur satisfactum ex praedictis, nunc tamen magis specifice respondeo, quod [sect. 14] praesumuntur omnia solenniter acta, & interuenisse omnia in commissione contenta, licet de substantia & pro forma requirerentur. & pro hoc in primis quod singulariter notat Specu. in tit. de emptione & venditione. §. nunc dicendum restat, ibi, breuiter scias, quod vbi decretum iudicis interpositum inuenitur, praesumuntur omnes solennitates fuisse adhibitae, in tantum quod statur venditioni, nisi pupillus ostendat, & c. Ecce dictum expressum in terminis nostrae quaestionis. Nam in venditione & alienatione rerum minoris, solennitas, quae requiritur: & si in ea aliquid sit praetermissum, corruunt actus. l. magis puto. §. non passim de rebus eorum. ibi, cuius officio in primis conuenit excutere, &c. & in §. quaerere, vsque in finem l. & in l. si pupillorum, & melius in l. fin. C. de praedijs minorum. cuius verba, decreti interpositio Constantiniano praetore celebranda est probatis examinatisúe causis, vt pote, facta rerum fide firma venditio perseueret, & sic patet quod pro forma requiritur cognitio causae, & examinatio & probatio, vt res minorum possint alienari: & omnia debent procedere interpositionem decreti. vt d. l. fina. nam dicit, decreti interpositio celebranda est, & sic in facto examinatis causis, &c. id est, si examinetur prius, quia illi Ablatiui resoluuntur in conditionem. l. a testatore, cum ibi notatis, de condit. & demon. & tamen licet dicta solennitas requiratur pro forma & substantia actus: tamen ex eo quod decretum reperiatur interpositum in dicta alienatione, praesumuntur omnia interuenisse, quae requiruntur pro forma, per dictum Specul. vbi supra. Licet ergo pro forma requiratur quod iudices praedicti debent vocatis partibus inquirere alienationem praedictam cessisse in vtilitatem ecclesiae, vt eam possint confirmare, tamen praesumitur propter decretum, quod interuenit, praedicta causae cognitio & indagatio, & omnia alia, quae praedicta commissio requirebat, & hoc est, quod dixit Bald. in l. non aliter, de adoptio. ibi, & nota quod vbi decretum reperitur interpositum, quod est necessarium ad confirmationem actus, semper praesumitur quod cognitio causae & ordo iuris praecesserit, & allegat praedictum Speculatorem, & notab. verba Bald. dum dicit necessarium ad confirmationem actus. & sic patet quod licet [sect. 15] non tantum pro solennitate, immo pro forma & de necessitate requiratur aliquid, cum illud tantum dicitur necessarium, quod pro forma requiritur. l. cum hi. §. si praetor, de trans. ff. & in l. pact. ff. de contrahend. emptione, & in capitu. quia propter, de electione. tamen si reperitur interpositum decretum, praesumuntur omnia illa, quae requirebantur pro forma, & sic de necessitate interuenisse in confirmatione. Licet ergo pro substantia & forma deberent interuenire omnia contenta in praedicta commissione, vt possit per praedictos iudices fieri confirmatio contractus,, tamen ex eo quod reperitur sententia confirmationis, & decretum illorum iudicum, praesumuntur omnia interuenisse, & quod praedicta commissio requirebat, & sic per decisionem Bald. de qua supra, est determinatum in terminis praesentis dubij loquendo in confirmatione. Praeterea, pro hoc facit dictum singulare Bald. in d. l. cum tri. §. si praetor, de transa. Nam pro forma requiritur cognitio & indagatio de causa, & modo, & personis, vt valeat transactio, & decretum interpositum super alimentis. & Bald. & Paul. & omnes Doctores dicunt ibi expresse, quod omnia contra in illo §. requiruntur pro forma, & substantia, & si aliquid ex illis fuisset praetermissum, corrueret omnis actus. casus est ibi, literalis & communis suprascribentium conclusio, & tamen hoc praesupposito dicit ibi Bald. adde ad hanc glos. quod vbi [sect. 16] inuenitur processum, praesumitur quod rite. Item plus dicit Specula. quod vbi reperitur decretum iudicis interpositum, praesumitur in dubio rite & recte, vt in Specula. de emptione & venditio. §. nunc videndum. versi. & videtur, &c. verba sunt Bald. aurea & singularia allegando praedictum Speculat. de quo supra. & sic patet quod licet de substantia & forma requiratur quod praecedat causae cognitio, & vtilitas, & alia de quibus in d. §. ad hoc vt valeat decreti interpositio super alimentis, tamen si reperitur decretum interpositum, praesumuntur omnia interuenisse. Licet ergo de substantia actus & pro forma requirebatur, vt iudices commissarij vocarent partes, & reciperent informationem, an alienatio facta cessisset in vtilitatem ecclesiae, tamen ex eo quod reperitur in publica forma sententia confirmationis contractus praedictorum, praesumitur quod interuenerunt omnia contenta in commissione, licet illa pro forma & substantia confirmationis praedicti contractus requirerentur. & sic est decisum praesens dubium per d. Speculat. quod allegat Bald. in locis, de quibus supra. Paul. de Castro tamen in d. §. si praetor. in terminis nostris dicit sic, restringendo dictum Specula. Specula. tamen in tit. de emp. & venditione. §. nunc dicendum. verb. & videtur. dicere videtur quod vbi reperitur decretum iudicis interpositum, praesumatur adhibita causae cognitio, quod nullo modo videtur verum, per hunc tex. nisi in instrumento expresse hoc caueatur: & tunc videtur sufficere quod dicatur causa cognita, licet non ex primantur particularia, & in hoc potest esse vtile dictum Specul. & ita tenebat Bald. per notata in l. 1. C. de fide instru. & iure has. fis. lib. 10. ecce singulare dictum Pauli dicentis, quod dictum Specul. est verum absque dubio, quando in instrumento dicitur, quod decretum est interpositum causa cognita, ex hoc solo quod sic dicatur, licet particularia non exprimantur, in eo praesumuntur omnia quae formam & substantiam requirebant, vt in casu dicti §. in quo loquitur Paulus, & in exemplo quod ibi ponit, quod est proprium quando requiritur, quod cedat in vtilitatem, & quod praecedat cognitio causae ante interpositionem decreti pro forma. Sed cum in praedicta sententia confirmationis fit mentio non solum quod causa cognita confirmarunt praedictum contractum, imo quod magis est, de citatione partium, & de probatione & informatione recepta, & de omnibus contentis in commissione praesumuntur omnia interuenisse: licet pro forma requireretur. d. auth. multo magis. maxime quia perlapsus tanti temporis 42. ann. praesumuntur omnia recte, & solenniter acta, & ex lapsu decem annorum. l. si filius, cum similibus. C. de petitione haered. quanto magis ex lapsu 40. annorum, vt probatur, & sic titulus in praescriptione regulariter requiritur, & pro forma l. nullo. C. de rei vendi. l. diutinam. C. de longi temporis praescriptione. tamen Bal. & Salice. in d. l. diutina. intelligunt [sect. 17] in praescriptione longi temporis, scilicet 10. an. sed maior transcursus temporis eum praesumit & sublatam esse malam fidem. casus est in l. fin. C. vnde vi. qui non est alibi, secundum Barba. in c. apostolicae. colum. 1. de dona. igitur praesumuntur ex lapsu temporis, titulus & bona fides, & omnia quae requirebantur pro forma, ergo a fortiori in proposito vbi maius tempus fluxit. & in proprio casu dicit hoc Cynus, Paulus, & Salice. & omnes in l. emancipatione. de fideiuss. Innocen. & omnes in c. quoniam contra. scilicet [sect. 18] quod in facto antiquo deciso per sententiam omnia praesumuntur solenniter acta, & quod interuenerunt, licet non appareant acta, sed sola sententia. sed certum est quod in sententia aliqua requiruntur pro forma, & substantia ad hoc vt valeat sententia, vt in clementina, pastoralis, de re iud. & alia quae etiam per partes renunciari non possunt. c. de causis, cum ibi notatis. de officio delega. cum similibus. & quod sententia feratur in scriptis, ista pro forma requiruntur, & alia tamen praesumuntur intercessisse, si sententia non apparet lata de recenti, sed ex antiquo. ita tenent omnes, vbi supra, sed sic fuit in proposito, vt saepe dictum est, ergo, &c. & in expresso quod tantum sufficiat lapsus 10. an. in sententia, vt omnia praesumantur intercessisse rite, & recte, tenet Hosti. & Ioan. Andre. in c. in praesentia, de renuncia. & in c. cum inter. de re iudi. & Bar. in l. admonendi. ff. de iureiur. Bald. in c. 1. de milite vasallo qui contu. & in l. sciendum. ff. de verbo. oblig. per d. l. si filius, cum alijs loquendo in sententia. Plus dicit Ioan. Andr. in d. §. cum inter. in fin. quod quando sententia est ex antiquo prolata, praesumuntur omnia & pro contestatione & processu, & pro alijs, quae requiruntur. & dicit quod dicitur factum antiquum, ex quo lapsum est biennium, secundum Hosti. & dictum c. quoniam contra. & alia iura, quae videntur contra dicere, loquentur in facto de recenti, scilicet quando aliquid operatur, vel allegatur, contra sententiam ante biennium ex die, quo fuit lata. Idem tenet Ioan. Andr. in d. c. in praesentia, & ibi Hosti. ergo a fortiori in casu nostro, vbi sunt elapsi 42. an. & vide omnino Paul. in d. l. emancipatione. Et praedicta dico procedere non solum quando forma est data a lege, immo idem si ab ipso Romano Pontifice, vt fuit in nostro casu. Nihil enim refert an ab ipso, an a lege fiat commissio, cum mandatum eius lex dicatur. d. §. sed quod principi. facit l. Caesar, de publi. l. cum multum, de bo. quae liber. l. donationis. la secunda. C. de donat. inter virum & vxor. quia ipsa lex viua est. Glo. in l. quia tale. ff. soluto matrimonio. Praeterea expressio illorum, quae a iure insunt, si ab homine exprimantur, nihil operantur. l. 3. de lega. 1. ff. singulariter. Innocen. in ca. prudentia, de offi. de legati. & Abb. in c. cum dilecti de rescriptis. antepen. colu. & ibi reducendo ad concordiam. Docto. dicunt quod aut exprimitur ab homine illud, quod inest a iure de necessitate, & tunc expressio nihil operatur, allegat notata in c. significasti, de elect. & in c. olim. el primo, de restitutione spolia. Sed in casu praemisso quod requiratur causae cognitio, quando alienatur res ecclesiae, vt noscatur an sit vtile ecclesiae, & omnia alia contenta in commissione. illud inest a iure de necessitate, quod debeant praecedere alienationem. c. 1. de rebus ecclesiae, cum simil. ergo cum insunta iure de necessitate, si ab homine exprimantur nihil operantur, nec inducunt nouam formam mandati. Ita Abb. ad literam in d. c. cum dilecta. in pen. col. Bart. & Paul. in d. l. 3. & in l. conditionis, quae extrinsecus. ff. de con. eidem est & casus pro hoc. quia non est differentia in illo, quod iubet lex, vel homo, nam in vtroque casu pari, & aequali modo debet seruari. de primo est tex. in l. perspexit. ff. qui, & a quibus. & in d. c. si scriptum. de secundo, in d. c. cum dilecta, & in l. diligenter. ff. mandati. Et procedunt praedicta etiam si in commissione sit adiecta clausula, & si vobis constiterit, &c. nam etiam tunc praesumuntur omnia interuenisse, quae praedicta commissio requirebat. & hoc probatur per ea, quae supra dixi, quia exprimendo Romanus Pontifex dixit & declarauit, si reperietis in vtilitatem ecclesiae cessisse alienationem, &c. quod inest a iure, & sic nihil operatur expressio. Et quod [sect. 19] per ista verba, si constiterit, non videatur inducta conditio, sed quaedam admonitio, est text. expressus, iudicio meo, in l. muto. §. sub conditione, de tutel. ibi. hanc autem conditionem, quam praesides prouinciarum faciunt, tutorem do, si satis dederit, non conditionem in se habere, sed admonitionem. nam a iure inest quod tutor satis det, tamen si exprimatur ab homine, scilicet a iudice, praemissa dictio Si, quae de sui natura inducit conditionem. l. qui promisit, de cond. indebiti. ff. cum a iure hoc in est nihil operatur, nec facit actum conditionalem. Per quod dicit Bart. in d. §. sub conditione. Paul. in d. l. 3. quod si Papa mandat alicui quod conferat alicui beneficium, si eum reperit idoneum, quod hoc non faciat conditionem, cum hoc inest a iure, sed quandam admonitionem & ideo, & si non sit idoneus, tenet collatio, si est alias capax, vt quia Clericus, ita Paulus, vbi supra. Sic in proposito, cum per istam clausulam si constiterit, exprimatur solum illud, quod a iure inest, vt dictum est, si exprimatur, nil operatur, nec inducit nouam formam, secundum Doct. vbi supra. Et ad hoc adduco singulariter dictum Bal. in l. non dubium. C. de legi. 5. col. in fi. vbi dicit, quod ista clausula si constiterit, si concurrit, quod est de natura iudicij, tunc conditio in literis contenta, non est conditio, sed expressio iuris communis. & ad hoc allegat dictum Inno. in d. c. prudentiam. de quo supra dixi. Sed cum in casu nostro expressio facta in praedicta commissione, si in vtilitatem ecclesiae reperietis, &c. & quod fiat vocatis partibus, & cum causae cognitione, sit de natura causae commissae, cum illud a iure insit, nihil operatur tamquam expressio iuris communis. nec facit condictionem. Ita in terminis Bal. vbi supra. & sic ex praedictis patet quod praesumuntur omnia contenta in commissioue praecessisse, & interuenisse, ex quo apparet sententia confirmationis in publica forma, quanto magis quia apparet commissio & sententia, & quod transiuit in rem iudicatam, & ex antiquo tempore, vt & probantur omnia per processum. Et confirmatio praedicta contractus trahitur retro ad diem contractus. tex. iuncta Glo. in verbo, consensum, in c. fin. 16. q. 1. & ibi Glo. allegat plura iura ad hoc, praecipue quia erat in casu nostro sylua inutilis, vt etiam si postea sit reducta ad culturam, non debet attendi illa vtilitas, sed quod valebat tempore contractus. Casus notabilis in c. ad aures, de rebus eccle. & ibi vide Barba. vt pro illo censu, qui valebat tempore contractus, debeat concedi de nouo emphyteutae ducendi ad culturam, vel filijs, & haeredibus eius sine noua solennitate, & ita etiam Barthol. per illum tex. in l. quicunque. C. de omni agro deserto. quod ipse dicit esse mirabile, & non debet attendi melioratio, postea superueniens, cum contigerit diligentia possessoris. l. pen. C. de omni agro. des. lib. 10. Denique [sect. 20] antiquum tempus dicitur multis modis. Nam interdum tempus decennij dicitur antiquum, vt per Bartho. in l. qui in aliena. §. 1. ff. de ac qui. haered. & est commu. opini. vt per Alexan. & Ias. ibi & per Decium. in l. 1. nu. 72. C. qui admitti. quod maxime obtinet in praesumenda actus celebrati solennitate, vt est in specie nostra. Interdum antiquum tempus dicitur 30. annorum, vt tenet Imola in c. peruenit. de emptio. & vendi. & Crotus, ex cuius relatione haec videtur commu. opin. in l. sciendum. in princip. ff. de verbo. obliga. per Alexand. ibi num. 17. & in cons. 17. libro 4. Tertio antiquum tempus dicitur 40. annorum, vt per Alexand. consi. 4. & consil. 187. lib. 2. Sozin. cons. 106. eod. lib. per Aymonem. de antiqu. temporum, in princ. Quarto antiquum tempus dicitur centum annorum, vt per Decium in ca. 1. num. 46. de appellatio. Beltrandum consilio 283. lib. tertio, & per Aymonem, vbi supra. Quinto antiquum tempus quod dicatur relinquitur arbitrio iudicis, vt per Innocen. & Anto. in c. veniens, de testibus. Alexan. consilio 187. lib. secundo. & consilio nonagesimo. lib. primo. Sozin. consilio centesimo sexto, libro secundo. Afflictus decsione Neapolitana 483. Vltimo antiquum tempus etiam dici posset vnius anni: argumento in principio Institut. de vsucapio. Et melius in l. 1. titu. de las praescrip. lib. tertio ordin. In summa antiquum tempus quodnam dicatur, & si in quibusdam speciebus non obscure decisum reperiatur, tamen in plerisque non sat dilucide definitum comperimus. Vnde non potest non reseruari sanctitati, religioni, ac prudentiae iudicantis: licet non abnegemus quin eorum sex casuum, de quibus iam egimus, quilibet sat habeat fautorum. Iudex ergo circumspectus si fuerit, inueniet rerum, de quibus agitur, personarum, temporum & locorum qualitatibus expensis tempus antiquum, vt interdum in vno anno concludatur, interdum vero etiam quinquaginta non sufficiant.