Capvt xli.

Capvt xli.

Svmmarivm.

CEntesimo trigesimo sexto colligitur, quid respondendum sit in articulo illo, statuto definitur, vt
1
* appellans certam summam persoluat, aliàs appellatio deserta intelligatur, an desinat tempus soluendi currere, ei qui propter paupertatem eam summam soluere desijt? Et appellationem non fore desertam, in specie hac responderunt Bal. in leg. secundo. ff. si quis cau. Franciscus Cremensis singula. 122. statuto cauetur quod appellans. Matesi. in singula. vlti. per cap. licet de censibus. tenet Ioan. BapstBapts. de Cast. in add. ad Cremen. vbi suprà. Vnde
2
* similiter à prosecutione appellationis excusat paupertas, vt voluit Panormi. in c. ex tenore. colum. secunda, de appell. & Gerar. singulari 73. pauperes quorum. numero fin. Bald. in leg. acceptam. colum. pen. quæstio. 33. C. de vsuris. & sic non currunt sibi fatalia secundum eundem Gerardum, in quo vltimo contrarium videtur tenuisse Bald. in leg. fin. C. de condi. insertis. cuius sententia in hoc vltimo verior est, nam longè maius impedimentum est ignorantiæ & absentiæ quàm paupertatis, huic enim contingere potest reparatio, illi autem (hoc est ignorantiæ) non vtique, & tamen ignoranti etiam currunt tempora ipso iure, & in eo tantùm quæstio est, an restitutio concedatur ex iusta causa ignorantiæ. leg. fina. C. de longi tempo. præscrip. & ibi Barthol. & alij diximus plenè infrà cap. 75. incip. fundum tuum possedi. vbi resoluimus restitutionem eo casu denegari. Ergo cùm saltem iustissima & irreparabilis ignorantiæ causæ non impediat quin tempora currant ipso iure, & in eo tantùm quæstio sit, an detur restitutio, par est vt in specie nostra fatalia currant ipso iure, licet si postea apparuerit propter paupertatem, eum non potuisse tempore definito prosequi appellationem, restitutio non denegetur. Nam
[3]
* & in eo quoque pauperes iuuantur, quod aduocati eis gratis debent patrocinari, & notarij gratis instrumenta conficere, & procuratores gratis pro eis militare: & iudices gratis quoque iudicare, etiam si ab aliis ex lege, vel more regionis possint aliquid accipere: vt per Gerardum d. singulari 73. Ludouicus RomannsRomanus in leg. si vero. §. de viro. fall. 46. ff. solut. matrimonio. Albericus in leg. prima. C. suffragio. Idem Albericus nec quicquam. §. fin. ff. de officio proconsulis. Barthol. in leg. si furiosi. C. de nupt. per illum textum verbo, gratis. Baldus in auth. generaliter. colum. prima. C. de episcopis, & clericis. dixi de successione crea. §. decimoquinto. nume. trigesimoseptimo, lib. 2. Quinimò quod vtilius est, pauperes
4
* qui ex industria & labore manuum suarum victum quæritant, nec aliunde habent, vnde se alere possint, non debent contribuere ad onus collectarum, quæ per principes, vel respublicas imponuntur. ita Bal. in aut. defuncto. C. ad Tertuli. & Ger. vbi suprà, post Glos. in leg. omnes. C. de ann. & libro decimo, & in simili per Barthol. ibi. Abbas in c. peruenit. colum. penul. de immunita. Ecclesiarum. Bal. in leg. etiam. colum. fi. de execu. rei. iudi.
Denique
5
* quòd ipso iure desinat pauperibus currere tempus ad appellandum, vltra suprà allegatos tenet Matthæus Matha sillanus notabili 198. nota quòd licet paupertas allegat Innocentium in ca. ex ratione. de appell. & Guliel. de Cun. in l. præcipimus. §. super his. C. de appellati. Sed, vt iam attigimus, fortè iustius & verius dicetur tempus ipso iure non desinere elabi, restitutionem tamen concedi, per d. l. fin. C. de præscript. longi temporis, quæ probat à fortiori. Nam si id, quod certè & indubitatè meum erat, amitto per talis temporis transcursum, non obstante iustissima ignorantia mea, vt ibi, quantò magis in specie nostra tempus curret, vbi incertũincertum erat, an iste iustam causam foueret: quinimmò, eo ipso quod cōdemnatuscondemnatus fuit, præsumptio erat, quòd non fouebat iustam causam, sicq́;sicque quòd appellatione extincta nihil amittebat. l. res iudicata. ff. de re iudic. l. res iudicata. ff. de reg. iuris. Et præterea paupertatis causa non tàm irreparabilis & coacta est, quàm iustæ ignorantiæ causa, vt iam exposuimus. De quibus etiam per Innocentium in capitu. P. & G. de officio deleg. per Barto. Angelum, Ioannem Imolensem, Alexandrum, Aretinum, & alios in l. continuus. §. illud. ff. de verborum oblig. Antonium Butrium, Imolam, & Panormita. in ca. breui, de iureiurand. Denique cùm legum & statutorum imperium non secus quàm principum sit ad meram ciuium vtilitatem, & quod appellans certum quid soluere teneatur, id ad necessitates publicas subleuandas verosimile sit (& multis in regionibus solenne) induci, par est, vt pauperibus tale onus remittatur, ne ad impossibile obligari videantur, vel ad nimis difficile (quæ ferè paria esse iudicantur. l. impossibilium. ff. de reg. iuris. d. §. illud. iuncta l. apud Iulianum. §. constat. ff. de lega. 1.) per quod talis statuti imperium noxium fieret contra nostram principalem conclusionem, & contra eius naturam. Rursus quòd ad tales collectas suprà relatas à principe vel republica impositas pauperes illi, qui labore manuum suarum victum quærunt, non teneantur, similiter ex eadem nostra conclusione princi. deducitur, ne aliter principum imperium ad proficiendum ciuibus creatum, eis noceret.
Sed
6
* cùm apud nos Hispanos omnia ferè prædia & reditus annui sint penes Ecclesias, monasteria, hospitalia, clericos, aut nobiles laicos sub illo nomine maioratuum, & non solùm apud eos sint, sed etiam ita sint, vt in perpetuum alienari nequeant. Qui nam remanebunt, qui principibus vectigalia persoluant? vnde stipendia militibus? aut vnde publicis necessitatibus, bellis, & periculis pecuniarium subsidium? Apparebit ergò verissimas esse nostras sententias, dum (nostris reluctantibus ne dicam ineptiri properantibus) contendimus eos denuò maioratus creari, bono publico noxium esse: eosq́ue dissolui vtilissimum.
Centesimotrigesimo septimò, nimirum ex eadem nostra principali conclusione planè defluit, veram esse opinionem suprà relatam eorum, qui contendunt, qui
7
* ex labore manuum suarum victum quærunt, nec aliunde habent, vnde se alant, eos collectis, tributis, & vectigalibus, quæ principibus aut rebus publicis persoluuntur, non subijciendos. Nam cùm principum populorumq́;populorumque imperium ad iuuandum, non ad nocendum sit (vt sæpè admonuimus) par est, vt qui omnes agros, campos, fundos, terrasq́ue habent, hi sanè ad eos defendendos, hostiumq́ue impetum propulsandum, manus, res & pecunias, bonaq́ue admoueant & contribuant: diuersum est
8
* in ijs, qui nihil rerum soli possident in ea regione: nam terrāterram, quam non habent, tueri aut defendere non iure cogerentur, & in his propriè apteq́ue verificatur quod Statius cecinit:
Omne homini natale solum.
Et quod Ouidius lib. 1. Fastorum, sic modulatus fuit:
Omne solum forti patria est, vt piscibus æquor,
Et volucri vacuo quidquid in orbe patet.
Etenim qui in regione sua, aut aliena suum habet nihil, nihil sanè differre videtur à reliquis animantibus, sicq́ue vt auibus omne cœlum patria est, vtq́ue piscibus omne æquor, vt ex Ouidio ostendimus: ita huic nihil habenti omne solum patria est, quia plus iuris in vna quàm in alia non habet. sicq́ue non est aut vix est, cur magis quicquam ad patriæ suæ necessitates publicas subleuandas conferre cogatur, quàm ad necessitates aliarum regionum.
Denique istorum argumento crederem, quòd
9
* si condemnati etiam in causa ciuili tanta esset inopia, vt nec aduocatum haberet, nec alium, cuius consilio appellare posset, essetq́;essetque, vt plerique sunt, literarum inexpertus, posset alius pro eo præsertim absente appellalareappellare, non aliter atque in causa criminali. Idem licitum est pro quocunque etiam diuite. per l. addictos. C. de Episcop. audi. vt sic quod operatur fauor vitæ aut membrorum condemnati respectu cuiusque, idem operetur fauor paupertatis respectu pauperis: argumento d. l. addictos. iunctis ijs, quæ suprà diximus. quod intellige etiam si appellans minimè coniunctus esset ei, pro quo appellauit, quamuis in cōtrariumcontrarium aliquantulum facere videatur textus in l. neque filius. C. de rebus credi. In causa tamen criminali hoc plus est, quòd etiāetiam pro inuita appellare licet, vt d. l. addictos. Contra omnia superiora, præsertim dum diximus quòd alius pro alio etiam non coniuncto potest appellare, oppono. Nam
10
* certũcertum est, quod cauetur, quòd à sententia inter alios dicta non appellat, nisi ille cuius interest. l. à sententia, in prin. ff. de appella. Alibi dicit l. non solent audiri appellationes, nisi eorum, quorum in|teresset, vel quibus mandatum est, vel qui negotium alienum gerunt, quod mox ratũratum reus habeat. ita dicit text. in l. 1. in princi. ff. de appella. reci. sed hic nullum horum interuenit, immò etiam contra voluntatem dicimus posse admitti, ergo, &c. Confirmo per pulchra similia, alteri per alterum non acquiritur stipulatio. l. stipulatio ista. §. alteri. ff. de verbor. obligat. Ratio est, quia inuentæ sunt stipulationes, vt vnusquisque sibi acquirat, quod sua interesset. §. alteri. Instit. de inutilib. stipulat. sed condemnati interest appellare non alterius, ergo, &c. & est pulchrum simile. Ad idem applico notabilem l. quæ seruum, in princ. ff. de interro. actio, cum his, quæ notat Abb. in c. quamuis, de re. iudi. 2. co. in prin. Præterea ius ciuile vigilantibus, &c. Sed iste non vigilat, ex quo non appellat in causa propria, ergo, &c. Tertiò facit, res inter alios acta, alijs non nocet, ita etiam nec prodest. l. 2. C. quib. res iudi. non nocet. & per Abb. in d. c. quamuis. 2. q. sed actus factus per aliquem ad dispendium huius condemnati non sibi noceret, ex quo non est procurator, vt suprà latè dixi, ergo nec debet sibi appellatio prodesse. confirmo, quia contrariorum eadem est disciplina, per contrarium, ergo, &c. Item quia iudicium non debet claudicare. l. si cùm dies. §. fin. ff. de arbitr. cum similibus. Sed si valeret pro eo, cùm non valeat contra eum, claudicaret, ergo, &c. Item quia eadem res non debet diuerso iure censeri. l. eum qui ædes. ff. de vsucapion. & ibi Bart. sed hoc contingeret, si diceremus, quòd actus non nocet, sed quòd prodest, ergò, &c. Quartò, eadem dispositio non debet contrarios effectus operari, ne se ad inuicem confundant, iuxta l. vbi repugnantia, cum simili. ff. de reg. iur. ergo, &c. Præterea, nemo gaudet inuitus. l. soluendo, cum ibi notatis. ff. de nego. gestis. pro isto ergo inuito non potest quis appellare, ad idem in simili. l. fin. C. de nego. gest. Sextò vbi commodum & ibi damnum, & econtrà. l. secundum. ff. de re. iud. sed hic damnum patienti, vt suprà dictum est, ergo, &c. Septimò non debet quis postulare, cuius contrarium non est petiturus. l. penulti. C. de solu. l. si ea. cum simili. C. de vsu. sed iste non peteret, vt actus contra eum factus valeat, ergo nec debet petere quòd prosit, cuius contrarium hic dicitur. Octauo, condemnatus
11
* in causa criminali potest renunciare appellationi, vt tenet Bart. in l. addicto. C. de Episco. audi. & in l. quæ vltimo. in fin. ff. de pœn. & est singula. limita. ad vulgatam Glo. in l. pactum inter hæredem. ff. de pact. Si ergo potest ipse renunciare, qualiter ergo admittitur alius pro eo inuito. Istud etiāetiam induco alio modo. postquam iste renunciauit, iam ipse idem non posset appellare, vt patet, & hoc operatur renunciatio, ergo nec alius pro eo, quia quod quis non potest per se, ergo nec per alium. Et istud etiam confirmo per l. 2. C. quorum appella. non recip. vbi non admittitur appellatio in casibus ibi positis, & debet intelligi, nec per se, nec per alium, cùm ergò hic non potest post dictam renunciationem, ergo nec alius. his tamen non obstantibus deciditur contrarium in d. l. addictos. scilicet quòd alius potest appellare pro eo, etiam extraneus, & etiam eo inuito.
Nec obstant contraria, ad quæ respondeo per ordinem. Primò, ad primum quo dicitur, non appellat nisi ille cuius interest, fateor, tamen in casu nostro etiam interest appellantis ratione naturalis cognitionis. Nam
12
* hominem beneficio affici interest hominis. l. seruus. ff. de serui. ex por. & l. cùm seruus. ff. manda. & natura inter nos quādamquandam cognationem constituit. l. vt vim. ff. de iusti. & iu. quia
13
* omnes ab Adam processimus, vt ibi notatur, & istam solutionem ponit Gloss. in l. non tantùm. ff. de appella. in versic. humanitatis. Præterea, posito quod non interesset, est iste casus specialis, in quo alius pro alio appellat, vt dicit Ang. in d. l. non tantùm, & quòd sit speciale pondero. l. addictos. suprà alleg. ibi, humanitatis intuitu. & ad idem d. l. non tantum, & d. l. addictos, vbi eadem verba. Suadetur, quia
14
* animæ hominum quibuslibet rebus præponendæ sunt. l. sancimus. C. de sacrosan. eccles. vnde nimirum si isto casu concedatur hoc speciale, adeò quòd clericus admittitur, vt in l. addictos, suprà alleg. Dicit tamen Ang. in d. l. non tantũtantum, cauendũcauendum esse ab his, & hoc esse tutius allegat Specul. ibi vide. Et ista ratione dicimus, quod admittitur contra voluntatem condemnati, s. quia appellant prætẽditprætendit proprium interesse. Item quia condemnatus non habet potestatem circa hoc, cùm non sit dominus membrorum suorum. l. liber homo. ff. ad leg. Aquil. l. nec si volens, & quod ibi Bal. C. de libera. causa. Nec etiam obstat simile de stipulatione, quia in hoc casu interest, vt supr. dixi. & idem dicimus in stipulatione quādoquando stipulantis interest, vt plenè not. in §. si quis alij. Instit. de inutili. stipu. & posito quod non interesset, (sed non concesso) hoc est speciale, vt supr. dixi. Non obstat aliud de l. qui seruũseruum, de interroga. actio. quia dico ibi, ideo esse, ne delicta remaneant impunita, contra l. ita vulneratus, cum simil. ff. ad leg. Aqui. At in casu nostro licet iste admittatur ad appellandum, non propterea delictum remanet impunitum, vt patet, vnde non mirum si diuersum statuatur, cùm sit diuersa ratio. potest etiam solui quemadmodũquemadmodum præcedentia. Non etiam obstat, quod vigilantibus, &c. quia ex quo alios tangit, non curamus de negligentia eius. nam quod omnes tangit, &c. vbi possunt alij non approbare negligentiam eius, & est vera solutio.
Non etiam obstat, quod actus istius non noceret, ergo appellatio non debet prodesse, cum corroborationibus, quas suprà allegaui, quia dico quòd hic est speciale, vt patet in l. addictos. supr. all. ibi humanitatis, &c. & ratio | specialitatis est, propter interesse aliorum, qui licet alijs non possint nocere, possunt tamẽtamen sibi ipsis prodesse, & in consequentia prodest condemnato, & est notab. solutio. Præterea, non est eadem ratio in damno, quęquæ est in cōmodocommodo, nam prima ratio est, quia alteri per alterum non debet iniqua, &c. Secunda ratio, quia hominem beneficio affici, &c. & alijs modis posses soluere. Non etiam obstat quod eadem dispositio non debet contrarios effectus operari, quia nego quòd isti sint contrarij offectus, immò sunt diuersi. Item est diuersa dispositio, non eadem, nam in casu quo nocet non admittitur, quando autem prodest sic, nec est hic aliqua repugnantia. Non etiam obstat quod non debet quis postulare, &c. quia respondeo notabiliter quòd illa regula procedit in actibus dependentibus à voluntate nostra, & ibi non debet quis petere cuius contrarium, &c. sed vbi actus non dependet à voluntate nostra, non habet locum illa regula. Nam cùm isto inuito posset quis appellare pro eo, ergo voluntas eius nihil ad propositum, & est noua solutio. Item quia appellans prætendit interesse, vnde non curamus de voluntate condemnati. Non etiāetiam obstat aliud, s. quod potest renunciare appellationi. ergo nec alius admittatur, quia quod non potest quis pro se, &c. Respondeo quòd illa regula procedit in causa propria, & eius solius tunc renunciatio nocet quò ad totam causam, & quod non potest pro se, &c. tamen cùm ista causa tangat alios, renunciatio non nocet quò ad eos, & ita vult Barthol. in l. addictos, de appella. & est clarum quia renunciatio debet nocere tātùmtantùm renuntiato, & quia alteri per alterum non debet iniqua conditio afferri, & quia res inter alios acta, &c. quia quod omnes tangit, ab omnibus debet comprobari. Non
15
* obstat etiam l. 2. C. quorum appell. non recip. vbi qui non potest appellare per se, nec per alium, quia ibi loquitur quando appellatio est prohibita à iure. Vnde quemadmodum condemnatus, cuius principaliter interest, non potest appellare, ergo nec alij quorum interest secundario, quia prohibitio legis debet esse generalis, & vbi prohibetur appellatio ratione delicti vel facti, non curamus de personis, quia causa est super qua appellatio prohibetur. at nos loquimur vbi appellatio est permissa, vnde licet ille, cuius principaliter interest, ei renunciet. non nocet eius renunciatio quoad alios, qui per legem non prohibentur appellare, & est vera solutio & noua. Aliam solutionem dat Glo. in l. obseruare, & in l. non tantum. sed illa est vera secundum quod contrarium formatur, alio modo non ad propositum quo ego formaui, & adde quòd contra solutionem Glo. in dictis ll. habeo. Glo. in terminis contrariam in l. abstinendum. C. quorum appe. non recip. & ibi notat Paul. non faciens mentionem de alijs Glossis, cogita super eis. Et ista sunt quātumquantum ad rationem dubitandi & decidendi, & pro confirmatione omnium suprà dictorum facit, quia
16
* etiam ratione modicissimi præiudicij permittitur appellare. l. si perlusorio. ff. de appel. Angel. in l. 1. ff. de appell. recipi. adde tex. in c. cum super, cum ibi notat. de re iudicata.
Stat ergo ex superioribus alterum pro altero ideò posse appellare, quia
17
* vt hominem beneficio affici interest hominis (vt iam docuimus) ita & multo magis hominis interest, ne damno afficiatur homo alter, vt patet ex superioribus, & probat l. fi. C. de Codicil. optimus tex. in l. si pignore, in prin. ff. de furt. ibi, beneficij debitorẽdebitorem sibi acquirere. sed hæc ratio cùm sit generalis, suadet, vt pro altero appellare possit, non solùm in criminalibus (vt tenuimus) sed etiam in ciuilibus, quod iam abnegauimus, responde, superius ex regula esse videbatur, verum fauore litium minuẽdarumminuendarum, aut breuiandarum prohibitum reperitur, ne alter pro altero in ciuilibus appellet. interest
18
* enim Reipublicæ etiam principaliter lites breuiari. l. properandum, in princ. vbi tradunt communiter Doct. C. de iudi. communiter Doctores in c. finem litibus, de dolo & contu. dixi plenius de suc. crea. lib. 1. §. 7. numero 40. cum seq. præsertim cùm res suas homo possit prodigere & eis abuti. l. sed & si lege. §. consuluit. ibi dum re sua se abuti putant. ff. de pet. hęredhæred. l. 1. §. & magis. verbo, prodegit. ff. si quid in fraudem patro. facit l. quia autem, in prin. & §. 1. ff. quæ in fraudem cred. l. quia poterat. ff. ad Treb. sed non sic homo est absolutè dominus membrorum suorum, ideo in criminalibus non potest prohibere quin alteri pro se appellare liceat, per rationem leg. liber homo. ff. ad lega. Aquil. aliud in ciuilibus, vt ostendimus.
Denique quum iuris præcepta sint honestè
19
* viuere, alterum non lædere, ius suum cuique tribuere. l. iust. ff. de. iust. & iure. §. iuris præcepta. Instit. eod. titu. quod attinet ad illud præceptum ne alter lædatur, hominum hanc ad rem tuitio & defensio fieri potest altero de duobus modis, aut per vim iurisdictionis, aut per vim naturalis defensionis. Iurisdict. est in magistratibus. l. 1. §. huius. ff. de iusti. & iure. l. secunda. ff. de origine iuris. Naturalis defensio est tam in ipsis, quàm in reliquis omnibus hominibus. in ipsismet
20
* magistratibus est de iure diuino & naturali & positiuo, de diuino iure patet ex epistola diui Pauli dicentis sic: Qui suorum maximè domesticorum curam non habet infidelis est, & infideli deterior. Secundò intellige idem de iure naturali, nam sub hac lege & conuentione magistratus datus & acceptus intelligitur, vt talem curam gerant, taleq́ue ministerium præstent, vt dd. ll. & l. nullũnullum crimen. vbi plenè per Philippum Decium, & l. culpa caret. vbi idem Decius & Hieronymus Cagnolus plenè tradunt. ff. de reg. | iur. & esse communem opin. apparet ex traditis per Cagnolum ibi. Tertiò idem de iure positiuo, vt d. l. culpa caret, à cōtrariocontrario sensu. d. l. nullũnullum. similiter à contrario sensu. & ibi, s. in d. l. culpa, notant Cagnolus & omnes Doct. in d. §. huius. per tex. ibi. Quartò intellige, etiam
21
* si talibus magistratibus immineat periculũpericulum vitæ, vt ex communi opinione resoluit Hieronymus Cagnolus in d. l. culpa. & docet Cicero in oratione pro Caio Rabir. Est, inquit, boni magistratus cùm auxilia Reipu. labefactari cōuelliq́;conuellique videt, ferre opẽopem patriæ, succurrere saluti fortunisq́;fortunisque communibus, suam salutem posteriorem salute communi ducere. Et rursus in oratione pro Sextio ait, Sudandum est ijs, qui magistratum gerunt pro communibus commodis adeundæ inimicitiæ, subeundæ sæpè pro Republica tempestates, cum multis audacibus, improbis, nonnunquam etiam potentibus dimicandum.
Quod
22
* autem etiam priuatis hominibus talis tuitio competat in vim naturalis defensionis, procedit primùm de iure diuino, iuxta diuum Ioannem Euangelistam Epist. 4. dum ait: Qui non diligit fratrem suum, quem videt, quomodo diliget Deum, quem non videt? & quia per secundum præceptum Decalogi iubemur proximum amare vt nosmetipsos, sicq́ue vt nos naturaliter tueremur. l. vt vim. ff. de iust. & iur. ita & proximum tueri debemus, iuxta illud diuinum præceptum: vt Quod tibi non vis, alteri non facias. &: Quod tibi vis, alteri facias. sicq́ue vt tibi periclitanti aut iniuriam patienti subuentum ab alio velis, ita & alijs subuenire iuberis. & sub illis verbis: Quod tibi non vis, alteri non facias, etiam facere continetur bonum, l. in facto. ff. de cond. & demonstratio. §. si vxor. Institu. de nuptijs ibi, melius facerent si se abstinerent. notant in specie Hieronymus Cagnolus & Philippus Decius in l. id quod nostrũnostrum. ff. de reg. iur. secundò intellige quod ad talem defensionem tenemur etiam de iure naturali, argumen. d. l. vt vim, cum simil. Vnde Ouidius sic cecinit:
Et caret auxilio qui non tulit, vt́vtque reliquit:
Sic linquendus erit, legem sibi dixerat ipse.
Et Cicero Officiorum lib. 1. Homines, inquit, hominũhominum causa sunt generati, vt ipsi inter se alij alijs prodesse possent. Et rursus 3. libro Officiorum: Hoc, inquit, natura præscribit, vt homo homini ob eam tantùm causam, quod is homo sit consultum velit. dixi plenius infr. lib. seq. in materia præscriptionum, char. 1. q. 4. cum præced. & seq. vbi edocebimur inofficiosum hominem, eoq́;eoque nomine indignum esse & videri, qui talem defensionem non præstat. Tertiò intellige, idem esse de iure positiuo canonico, secundum Cagnolum, vbi suprà, hanc esse communem opinionem adfirmantem. Quartò intellige, idem esse etiam de iure ciuili secundum eund. ibi. Quintò intellige etiam si immineat qualequale periculum, secundum eundem. Sextò intellige, quod id licitum est, vt dictis legibus & locis suprà alleg. Septimò intellige, quod non solùm licitum, sed etiam debitum & necessarium est, vt dd. iuribus, & plenè per d. Cagnol. Octauò intellige, quando fuimus requisiti per illum, qui iniuriam patiebatur, vt dictis locis habetur. Nonò idem & si requisiti non simus, nam vltrò id facere possumus, vt suprà in exemplo de appellatione docuimus. Vltimò intellige, vt procedat etiam inuito & renitente eo, qui patiebatur, vt in d. exemplo docuimus, & per Cagnolum & Decium in l. inuito. ff. de regul. iur. Secundum quæ si
23
* patior iniuriam à cōciueconciue meo, magistratibus competit defensio: quibus absentibus, vel impeditis, vel non valentibus, vel si sit periculum in mora, cuilibet de populo competit defensio: & multò iustius si ab ipso magistratu iniuria fiat, & vis inferatur. Vnde
24
* si notorium est eum damnasse ad mortem vel ad membri mutilationem, vel ad similem pœnam non reparabilem, eum qui innocens erat, & noluit recipere appellationem, vel ab eo non poterat appellari, reliquis conciuibus competit defensio illius hominis iusti. Intellige si ab eo fuerint requisiti. Secundò etiam si is taceret. Tertiò etiam si expressim prohiberet & mori mallet. Quartò quod & extraneis idem ius esset, argu. supradictorum. Vnde
25
* in quibus casibus beneficiorum Ecclesiasticorum datio esset iuris patronatus laicorum, vel pertineret ad Episcopos, aut reliquos ad ordinarios pares vel superiores (vt Archiepiscopi sunt) vel inferiores (vt archidiaconi, & similes) in illis casibus si summus Pontifex ea beneficia, semel collata, ab ijs quibus ius conferendi erat, vellet illis quibus data fuerant adimere, & alijs conferre (cùm illis satis digni essent) id fieri iure non posset, & bullæ suæ sanctitatis minimè essent executioni mandandæ: sed interea retinendæ, & ad ipsum summum Pontificem rescribendum, vt re cognita, ipsemet eam debitè reformaret: & nullius id tantùm interest, quàm ipsiusmet, cum huiuscemodi ausus, & tyrannides nunquam procedant ab sanctissima eius mente, sed ab auaritia & machinatione Officialium. Vnde reliqui principes etiam sæculares suis generaliter legibus cauere & imperare solent, ne sua rescripta executioni mandentur, si legibus suis aduersari reperiantur, quasi ab eorum mente talia rescripta aliena intelligantur. Quid autem si
26
* summus Pontifex etiāetiam postquam ad eum rescriptum esset, rem illam non correxisset, & bullas duplicasset? certè & similes duplicasset, idem adhuc dicerem: quia semper id ab eius mente alienum intelligerem, & Officialium machinatione perpetratum, vel eò quòd & si ipse nullum habeat superiorem, sed si omnibus eminentior, inq́ue | vim iurisdictionis nullus possit factum eius corrigere, tamen in vim naturalis defensionis nullus est, qui non possit, quinimò etiam debeat & teneatur resistere vim inferenti aut iniuriam, & auxiliari patienti vim aut iniuriam gradatim tamen, nam primùm hæc cura pertinet ad magistratus, quibus impeditis vel non valentibus, vel si est periculum in mora, reliquis quoque priuatis hominibus hāchanc ad rem patet aditus. & ita sunt intelligẽdæintelligendæ, & defendẽdædefendendæ leges Hispanæ hac de re loquentes, & cōsuetudinesconsuetudines, quibus vtuntur supremi iudices illius regionis. Et ita cùm essem ex iudicibus supremis Hispalensibus, ferè quotidiè vsibus forensibus hasce res hoc iure & ordine iudicabam & disponebam simul cum reliquis collegis. eademq́ue omnia etiam in litibus procedere intelligo, si fortè quæ lites de iure intra fines Hispanicæ regionis, vel alterius cuiuslibet agitandæ essent, ad Romam auocarentur. similis enim defensio & simili modo & competeret & agenda esset, quod intelligo non solùm petentibus ijs, qui non iure extra prouinciam suam litis causa trahebantur, sed etiam tacentibus, vel fortè etiam renitentibus. quod vltimum intellige secundum superiores distinctiones.
Quæ omnia ita temperanda sunt, vt tam in exemplo beneficiorum, quàm litium contrarium tolleretur ex iusta causa, dummodo iustam esse causam vel occasionem appareat dilucidè. Nam
27
* ab illa debili iuris præsumptione, quod in principe præsumatur iusta causa, facilè receditur per probationem in contrarium factam: licet nulla probatio concludat iudici necessariò, sed tantùm contingenter, quia vt mentiri potest vnus testis, ita possunt & mille, vt tradunt communiter Doctores in c. afferte. de præsump. Barthol. 2. colum. in l. admonendi. de iureiur. ff. vbi reliqui omnes. ergo notorieras & euidentia rei, quæ superat omne genus probationis, vt dixi suprà c. 2. num. 11. & c. 120. nu. 23. multo magis contra illam leuem præsumptionem admittetur. quum ergo quæ sunt de iure notoria sint, excludunt præsumptionem iustæ causæ, quæ in principe solet præsumi, nisi ea iusta causa aliunde comprobetur. Neque ad rem pertinet, quòd principes possint dispensare cum iure positiuo, vt multis visum est. Nam nec id fieri potest sine iusta causa, & hic non agimus de iure positiuo, sed de iure naturali & diuino, & recta iustitia, quāquam immutare nullus principum potest, vt plenè suprà c. 1. cum seq. & c. 19. 20. 21. 22. isthæc autem fore contra ius diuinum & naturale, & contra rectam iustitiam ostendimus infrà lib. seq. in materia præscr. par. 1. q. 4. cum præc. & sequen. & quod
28
* sine iusta causa nũquamnumquam dispensare possit princeps ostendimus de succes. progressu in præfat. post princ.
Deniq;Denique hæc omnia iustificāturiustificantur ex eo quod
29
* omnis principatus, regnum, imperium, iurisdictio est de iure positiuo & iure gentiũgentium secundario, non de iure naturali aut diuino, nec de iure gentium primæuo, quòd non sit de iure naturali prout competit omnibus animantibus, quæ in mari, quæ in cœlo, quæ in terra nascuntur (de quo iure loquitur l. 1. in princi. ff. de iust. & iure. & in princ. Inst. eod. tit. c. ius naturale. 1. dis.) apparet, quia nullibi reperitur quod vrsus vrso, aut leo leoni, aut draco draconi, taurus tauro, equus equo, canis cani dominetur, aut aquila aquilæ, columba columbæ, miluus miluo, aut delphinus delphino, & similia. sicq́;sicque quod inter se vllam habeant iurisdictionem aut principatum nusquam lectum, nusquam relatum, & contrarium putare stultum esset. Quod non etiam sit de iure naturali prout competit solus hominibus, quod ius naturale
30
* ius gentium primæuũprimæuum appellatur, vt diximus suprà c. 10. & præcedentibus, & edocemur à Cicerone lib. 3. Offi. dum ait, Illud enim natura non patitur vt aliorum spolijs nostras facultates, copias, opes augeamus, neq;neque verò hoc solum natura, hoc est, iure gentium, sed etiam legibus populorum eodem modo constitutum est. Quod (inquam) non sit de hoc iure naturali vel gentium primæuo, apparet ex l. ex hoc iure. ff. de iust. & iure. §. ius gentium. & §. ius autem gentium. Institutio. de iure natur. vbi edocemur omne regnum, imperium, iurisdictionem esse de iure gentium secundario (quod nos positiuum appellamus, & reuera positiuum est, vt diximus suprà in c. præcedentibus, & c. 16. numero 11. & c. decimo & plenius de succes. progressu. in præfa.) id quod & probatur ratione, nam ex eo iure omne dominium processit d. l. ex hoc iure. d. §. ius gentiũgentium. dominium
31
* autem est ius quoddam. l. fin. ad medium. C. de long. temporis præsc. l. qui vsumfructũvsumfructum. ff. de vsusfru. pet. ergo principatꝰprincipatus, iurisdictio, regnum & similia, quum iuris esse constet, ab eo iure processisse necesse est: Id quod alia apertiore ratione fit manifestum. Nam quum primùm humanum genus proditum fuit, viguit ætas illa aurea tam à Philosophis & Sanctis laudata, tamq́ue à Poetis decantata, qua
[32]
* ætate ineunte homines inter se tam innocenter vitāvitam degebant, quāquam equi inter se, tauri inter se, aut leones inter se, aut deniq;denique quęlibetquælibet alia species brutorum inter se, siue illa terrestria sint, siue volatilia aut aquatilia. Nec dubium est, quin quælibet reliquorum animantium species terrestrium, volatilium, & aquatilium innocentissimam vitam inter sese gerat aut degat, quamuis respectu animantium alterius speciei, nōnullænonnullæ istarum specierum animantium violentæ sint. nam ex volatilibus aquila, miluus & omne genus accipitrum carniuori sunt, victum ex raptu quærunt violento, hanc tamen violentiam exercent in animalia diuersæ speciei aut diuersi etiam generis, nunquam autem in animalia suęmetsuæmet speciei. Item | ex terrestribus leo, lupus, vulpes, & similia ex raptu violento victum quæritant, quem tamen exercent in animalia diuersi generis aut diuersæ speciei, non in animalia speciei propriæ: Idemq́;Idemque in aquatilibus esse constat. Vnde Horatius sic modulatur epod. lib.
Neque hic lupis mos, neque fuit leonibus
Vnquam, nisi indispar feris.
Et Iuuenalis Satyra 15.
Sediam serpentum maior concordia: parcit
Cognatis maculis similis fera, quando leoni
Fortior eripuit vitam leo? quo nemore vnquam
Expirauit aper maioris dentibus apri?
Indica Tigris agit rabida cum Tigride pacem
Perpetuam: sæuis inter se conuenit vrsis.
Sic ergo & in specie nostra, quandiu durabat ætas illa fœlix aurea, tandiu homines interse cùm essent innocentissimi, nullo principatu aut iurisdictione inter se egebant aut vtebantur, quia eo opus non erat, omnis enim iurisdictio & principatus ad malos homines compescendos, & ad audaces & facinorosos frænandos fuit inuentus, vt suprà ostendimus cap. 1. cum seq. vnde quo tempore improbi sanè non erant, aut rarissimi erant, is principatus eáue iurisdictio necessaria minimè erat, sicq́ue eo tempore bella nulla fuisse, quinimò nec belligerandi occasionem vllam fuisse, restatur eleganter Boëtius, dicens: Quorsum homines eo tempore, quo nihil cupiebant præter necessaria, quæ ab ipsa natura abundè suppeditabantur, vellent arma mouere, cùm prælia sæua viderent, & præmia sanguinis nulla, verba ipsius ita habent:
Quid enim furor hosticus vlla
Vellet prior arma mouere:
Quum prælia sæua videret,
Et præmia sanguinis nulla.
Et de illa
33
* ætate aurea multa cecinerunt Poëtæ. Vnde Tibul. Eleg. 3.
Quàm benè Saturno viuebant rege priusquam
Tellus in longas est patefacta vias.
Nondum cæruleas pinus contempserat vndas,
Effusum ventis præbuerat́præbueratque sinum:
Nec vagus ignotis repetens compendia terris
Presserat externa nauita merce ratem.
Illo non validus subijt iuga tempore taurus,
Non domito frænos ore momordit equus.
Non domus vlla fores habuit, non fixus in agris,
Qui regeret cèrtis finibus arua lapis.
Ipsæ mella dabant quercus, vltro́vltroque ferebant
Obuia securis vbera lactis apes.
Non acies, non ira fuit, non bella, nec enses,
Immitti sæuus duxerat arte faber.
Iam ergo dubitare non oportet, quin ineunte ætate aurea nullus omninò fuisset principatus, regnum, imperium, iurisdictio, quia eo tempore necessaria non erant isthæc, neq;neque ad rem pertinet, quod eo etiam tempore vnus fortè aut alter improbus, aut violentus reperiretur, aut reperiri posset. nam ad tales improbos per raros cōpescendoscompescendos defensio hæc artificialis, quod per modũmodum iurisdictionis fit, necessaria non erat, nec inuenta erat: sed ad id sat superq́;superque erat defensio naturalis, quæ fieri tunc poterat, & fiebat qͦtiesquoties opus erat: etenim
34
* vt eo iure & tẽporetempore hominẽhominem homini insidiari nefas erat. l. vt vim. ff. de iust. & iure. ita cuicunq;cuicunque homini periclitanti, vim aut iniuriam patienti, non auxiliari nefas quoque erat, vt ex communi opinione resoluit Hieronymus Cagnolus in l. culpa caret. ff. de reg. iur. per text. ibi à contrario sensu. & Decius ibi, & in l. nullum crimen: per text. ibi eod. titu. Vnde Ouidius sic cecinit:
Et caret auxilio qui non tulit, vt́vtque reliquit:
Sic linquendus erit, legem sibi dixerat ipse.
Et diximus latè suprà c. 21. num. 29. ergo eo tempore quum omnes ferè essent boni viri, non dubium est, quin omnes vim patienti aut iniuriam continuò subuenirent, quum ad id tenerentur iure naturali, diuino & positiuo, vt suprà ostendimus, &
35
* secundum Ciceronem lib. 3. Officiorum, Vir bonus ille demum dici possit, qui prodest quibus potest. nec sufficit, vt suprà diximus, abstinere à malo, nisi fiat quod bonum est, ergo eo tempore, vbi cauta erat bonorum copia, & nullus aut rarissimus vllus malus aut violentus, ad hunc compescendum, & ad vim patienti subueniendum, sat superq́ue erant reliqui omnes boni, qui ex vi & obligatione naturalis defensionis ad id tenebantur, ducebantur, properabant, ardebant, & vtinam hodie artificialis defensio, quæ per modum iurisdictionis & principatus fit, tam idonea & sufficiens esset, quàm illa erat.
Denique
36
* naturalis illa defensio tam res quàm personas intuebatur, sicq́ue siue in rebus siue in persona eius vim aut iniuriam pateretur, non dubium est quin ex vi illius naturalis obligationis, qua reliqui homines ad iniuriam aut vim patienti subueniendum tenebantur, is subueniendus esset, & subueniretur: per iura & rationes suprà alleg. id quod hodie ex defensione artificiali, quæ per modum principatus & iurisdictionis fit post tam laboriosas, molestias, immortales, sumptuosas moras & lites contingit, vt satius, consultius, vtilius plerunque fuisset vim aut iniuriam patienti tale auxilium defensionemq́ue artificialem non implorasse, quàm retulisse, aut impetrasse: eam enim plus nimio pretio videretur emisse.
Denique
37
* hanc artificialem defensionem, quæ per modum principatus aut iurisdictionis contingit, non solùm non esse de iure naturali aut gentium primæuo, sed potius naturali & gentium iuri primæuo aduersari, vel illinc intueri licet, quod illis iuribus inspectis omnes homines plenissima libertate vtebantur, potiebantur, gaudebant, fruebantur. l. manumissiones. ff. de iust. & iure. & l. libertas. | ff. de statu homi. §. libertas. Inst. de iure perso. nec dubium est quin principatus & iurisdictio huic omnimodæ libertati aliquantulum aduersetur, non secus quàm quædam seruitus, quam iuri naturæ aduersari in comperto est, per l. manumissiones. ff. de iust. & iure. cum qua seruitute non parum similitudinis habet subiectio hæc, quæ principatus & iurisdictionis causa, aut occasione contingit, præsertim si non tam ius, quàm vsum noxium principũprincipum, & magistratuum respexeris, & latè habetur lib. 1. Regum. ergo vt bella & captiuitates iuri naturæ & iuri gentium primæuo contrariæ ex iure gentium secundario processerunt. d. l. manumissiones. d. l. ex hoc iure. ita & regna, vt ibi, & reliqui principatus & iurisdictiones, qui quæúe iuri naturali & gentium primæuo non minus contrariantur & aduersantur, quàm ipsa bella & seruitutes, & consequenter aduersantur iuri diuino primæuo, vt constat ex dictis iuribus, & rationibus: & potissimùm ex d. lib. 1. Regum, id quod facetè
38
* nostri Philosophi fabulantes depinxerunt, dum introduxerunt fabellam Ranarum & Iouis, quæ à summo (vt Poëtæ fabulantur) Ioue flagitabant regem sibi dari, qui trabem primùm dedit, quem regem quasi inertem ranarum generi fastidienti rursum Iuppiter ciconiam, vt ranas regeret, dedit, quæ postea eas deuorare cœpit, easq́ue malè primùm cautas benè edoctas reliquit, insanire aut ineptiri regem expetentes.
Sunt tamen
39
* non pauci nostrorum, qui passim existimant contrarium, contendentes principatum, regna, imperia, iurisdictiones, & magistratus esse iuris diuini, iuxta illud Prouerb. cap. 8. Per me reges regnant, &c. Sed hæc ratio leuissima est. nam & similiter per Deum fiunt omnia humana, siue illa maxima sint, siue media, siue minima, vt & indubitatum est, & docet catholica religio. & Ethnici etiam tenuerunt ferè omnes cunctiq́ue Philosophi. Vnde Lucanus ait:
Nil agimus nisi sponte Dei.
Et Plautus:
Deus profectò est qui omnia intelligit videt́videtque,
Benè merenti profuerit, malè merenti par erit.
Et alibi Poëta cecinit:
Deus ipse canatur,
Qui populos vrbes́vrbesque regit, pacem́pacemque togatam.
Et doctissimus Saluianus libr. 1. cum seq. de prouidentia Dei ex receptissima Theologorum & Philosophorum sententia omnia siue maxima, siue media, siue minima, adfirmat regi Dei prouidentia. Et Cicero lib. 1. de diuina. ait: Deum prospicere & consulere rebus humanis, & non vniuersis tantùm, verùm etiam singulis. & diximus plenè suprà cap. 21. num. 21. cum præced. & seq. ergo quod in d. c. 8. dicitur: Per me reges regnant, vt verissimũverissimum, ita quoque indubitatum est: sed intelligendum, quod Deus tanquam causa vniuersalis in omni regno, imperio, principatu, magistratu, & iurisdictione concurrit, non secus quàm concurrit in omnibus reliquis rebus humanis, maximis, medijs, & minimis, quæ omnia per eum fiunt, eius sponte & nutu, iussu vel permissu. Nam & alibi Deus ipse ait: Regnauerunt & non propter me, &c. Vt plenius diximus suprà in locis, ad quæ vos remisi. Possumus etiam intelligere illa verba, Regnant per me, hoc est, de iure diuino secundario vel positiuo. Postquam enim gentes deprauari & malignari cœperunt, cœperuntq́ue esse necessarij principes, magistratus, iurisdictiones, isthæc omnia excogitauerunt, creauerunt, & inuenerunt homines, nutu & sponte ac gratia Dei, non secus quàm reliqua omnia, quæ homines ad suas necessitates & vtilitates inuenerunt, nutu & sponte Dei inuenta esse intelligendum est. Nam est ius diuinum naturale, quod simul cum ipso humano genere proditum fuit, & ius diuinum positiuum longè postea ab ipso Deo traditum, quale est illud præceptum: Sabbata sanctifices, præceptum de ieiunando, de carnibus non vescendis quibusdam temporibus, de confessione peccatorum, & similia multa, vt est communis opinio Theologorum, & suprà etiam attigimus. ita tamen hæc intelligas, vt omnis iurisdictio & principatus ab ipso Deo esse intelligantur, inter ipsas duntaxat gentes & prouincias, in quibus in vsu est, non in reliquis, in quibus in vsu non est, quemadmodum bella, seruitutes, emptiones, venditiones, dominiorum distinctiones, & reliqua omnia iuris gentium secundarij inuenta ab ipso Deo esse intelliguntur (tanquam à causa vniuersali) vbi in vsu sunt tantùm, nec enim propterea necesse est, vt vbique idem sit.
Itaque
40
* fuit primum tempus, quo regnabat, & in vsu erat hominum simplicitas, bonitas, innocentia, & tunc nec erant principatus, nec iurisdictiones, nec bella, aut seruitutes, seu captiuitates, quia deerat omnis istarum rerum occasio, vt diximus, postea successit secundum tempus, quo homines malignari & deprauari cœperunt, & tunc quia naturalis defensio illa, de qua mentionem habuimus, quæ durante primæui temporis innocentia sat superq́ue erat, cœpit non sat idonea & sufficiens esse, ideo inuenti fuerunt principatus & iurisdictiones ad homines bonos tuendos, malosq́ue compescendos, successerunt bella, captiuitates, seruitutes, & similia. hiq́ue principatus & iurisdictiones artificiales iuris gentium secundarij, & sic iuris positiui esse constat: etenim homines malignari cœpisse non potuit contingere simul in omnibus mundi regionibus, sed primùm in vna, deinde paulatim in reliquis. sicq́ue cùm primum in qua prouincia deprauari cœpissent, verosimile est, in ea principatum & | iurisdictionem admissam fuisse, tuncq́;tuncque id iuris tantùm ciuilis (id est, illius prouinciæ) non etiam iuris gentium esset. verùm postquam in reliquis ferè mundi regionibus is principatuum & iurisdictionum vsus admissus receptusq́ue esset, tunc demum iurisgentium esse inciperet, & non antea, id quod in reliquis omnibus, quæ hodie sunt iuris gentium secundarij, euenisse tradidimus plenè de successionum progressu lib. 1. in præfat. & de successionum creatione. §. 1. in princ. cum §. seq. In quibus locis etiam docuimus
41
* omnia ea, quæ hodie sunt iurisgentium secundarij, non esse æterna & incommutabilia, non magis quàm ea, quæ sunt meri iuris ciuilis, & consequenter in desuetudinem posse abire. Vnde fit, vt omnes mundi principatus profani, omnesq́;ommesque iurisdictiones in desuetudinem similiter possent abire, quum eas esse iuris gentium secundarij ostendimus, non secus quàm reliqua, quęquæ iuris gentium secundarij sunt, in desuetudinem non rarò abire & possunt & solent. Et initio mundi Deus
42
* orbem non per reges, sed per seipsum cessante omni humana iurisdictione regere cœpit, vnde apparet postea quasi iure quodam positiuo principatus & iurisdictiones successisse. dixi suprà c. 20. num. 3. &c. 21. Postremò
43
* quòd diximus Dei prouidentia omnia fieri, intelligo à Deo procedere, vt nihil referat, sint maxima an media an minima. nam tam ex integro Dei prouidentia omnia reguntur, vt minima ab eo non minori aut segniori prouidentia regantur quàm media vel maxima. Summæ enim Dei omnipotentiæ pugnans aduersum contrarium esset existimare, minore, segniore aut imperfectiore prouidentia Dei donum cuiusque pauperrimi patrisfam. gubernari, quàm donum magni cuiusque regis, Imperatoris, alteriúsve Principis. Etenim homines minore cura agunt res minimas, quàm medias, & segnius res medias quàm maximas. Quia cùm eorum memoria sit fragilis, seq́ue noscant ad omnia impares minusq́ue sufficientes, remedij loco anteponunt media minimis, & maxima medijs. Quæ ratio cessat in Deo omnipotente, quia ex æquo intelligit & comprehendit perfectissimè omnia tam maxima, quàm media, quàm etiam minima, præsentia, præterita, & futura. vt sic & si cuiusque rei etiam minimè omnium rerum etiam minimarum perfectissimam & integerrimam curam notitiamq́;notitiamque habeat, non magis ideo fastidio aut labore afficiatur, quàm si nullam curam haberet. sicq́ue nulla ratio suadet, maiore Dei cura regi principatum cuiusque monarchæ, quàm principatum cuiusque priuatæ domus. Vnde vt in d. c. 8. prouer. dicitur: Per Deum reges regnare in suis prouincijs, ita quoque dici potest per Deum quemque patremfam. regnare, vel dominari in familia & domo sua: quod si pertinaciter instares maiore Dei cura, magna regna administrari & regi, quàm domos priuatorum, responderem adhuc vtrunque Dei prouidentia fieri, interseq́ue differre non in specie, sed tanquam plus & minus: argu. l. fi. ff. de fundo inst.
Loading...