Capvt xlii.

Capvt xlii.

CEntesimo trigesimo octauò colligitur ex principali conclusione nostra, quid respondendum sit in illo articulo, dum controuertitur, an
1
* officia publica, seu militiæ possint à principibus, populísve, aut à ducibus, comitibus, & marchionibus alienari, aut fortè à defensoribus ciuitatum, seu decurionibus? Mouet quæstionem quod vt ex nostra principali sententia millies admonuimus,
2
* omnis potestas & iurisdictio, siue illa popularis sit, siue principalis, siue etiam legalis ad meram ciuium, non etiam ad regentium vtilitatem est, vt post Platonem, & Cicer. & sanctum Irenæum, & sanctum Thomam, & denique post vniuersam ferè turbam tam Iureconsultorum quàm Theologorum, & etiam Philosophorum disseruimus suprà c. 1. quibus adde idem tenentem fratrem Dominicum Sotum Theologorum nostræ tempestatis dissertissimum lib. 3. de iust. & iur. q. 6. artic. 2. conclusione 4. Idem vult Diuus Paulus Episto. 1. ad Corinth. c. 12. dum ait: Vnicuique autem datur manifestatio spiritus ad vtilitatem, quem locum ad id citat ipse Sotus, vbi suprà. Idem Diuus Paulus Episto. 1. ad Timoth. c. 5. dum sic scripsit:
3
* Si quis autem suorum & maximè domesticorum curam non habet, fidem negauit, & est infideli deterior. Idem vult idem Dominicus Sotus d. lib. 3. q. 6. artic. 4. vers. aliam verò. dum de rege loquens ait, Licet non Respublica propter ipsum, sed ipse propter Rempublicam sit institutus: & ideo omnia (inquit) debet ad publicum commodum re| ferre. nec dubium, quin vt ipse diuus Paulus ait, Dignus sit mercenarius mercede sua, nec quisquam proprijs expensis militare tenetur, ergo qui publica munera exercet, vt bono publico libenter consulat, ab ærario publico stipendium referre, & capere debet, tantũ tantum abest, vt emere ea onera aut munera debeat. adde Dominicum Sotum, vbi suprà, lib. 10. q. 3. art. 1. dicentem:
4
* Regnum enim non est factum propter regem, sed rex propter regnum, & rex differt à tyranno, quòd ille omnibus ob publicum bonum vtitur, hic verò regno propter se abutitur. Quid dicendum? & sanè primùm videndum est, an talia
5
* officia populus liber vendere possit, deinde an id liceat principibus, tertiò an liceat ducibus, comitibus, marchionibus, aut similibus dominis, qui superiorem recognoscunt in temporalibus, postremò an liceat reliquis. Quò ad primum receptior sententia Theologorum esse videtur, id permissum esse. Ita tenet sanctus Thomas opusculo 21. ad ducissam Brabantiæ. & tenent Caietanus in summa verbo, venalitas, & frater Domi. de Soto in d. art. 4. sed pro hoc est text. apertus, quem ipsorum nullus allegat in l. omnimodò. §. imputari. verb. militia. C. de inoffic. testa. & dixi plenè lib. 3. de succ. crea. §. 30. in rep. d. §. imputari. num. 202. vnde multa quæ hic desunt petenda sunt. Istorum autem ratio, quam S. Thom. Caietanus, & doctiss. Sotus, vbi suprà, reddere videntur, est, quia istud prohibitum non est, aut reperitur, sicut reperitur in Ecclesiasticis beneficijs, quæ gratis danda sunt. Rursus ista non sunt communia ciuibus quasi præmia virtutum proposita, sed tātùm tantùm munera sunt ad meram Reipublicæ vtilitatẽ vtilitatem subeunda, ergo (inquiunt) cùm nullus ad talia officia habeat vllum considerabile ius aut regressum, superest vt alienabilia esse intelligantur. Præterea, inquit ipse Sotus, populus liber habet liberum arbitrium ad sui gubernationem, ad quam suos ministros constituit, quorum officia habent suos reditus & emolumenta assignata, vel ex prædijs hanc fortè ad rem deputatis, vel ex collationibus omnium ciuium, vel eorum, qui sub talibus ministris negotia gerunt, vel aliunde: ergo populus vt talia emolumenta potuit initio eis signare, ita & ea poterit alterare postea ac commutare, addendo vel detrahendo, vel minuendo, aut commutando: quæ ratio non satis perstringere videtur, vt sine vllo omninò emolumento hæc possint administrari aut debeant: sicq́; sicque vt vendi possint. Nam qui emit, nihil accipere videtur, cùm tantundem pretij nomine refundat. l. si voluntate. C. de rescin. vendi. adhuc tamen conclusio vera est, quæ probatur ratione altius deriuata. Omnis Reipublicæ munus aut administratio, respicit meram populi, non etiam administratoris vtilitatem, sicq́ue conferuntur in inuitos, vt per totum titulum ff. muner. & hon. præsertim in l. gradatim, ibi,
6
* at in re cuiuspiam gratia instituta ipse potest liberrimè disponere, eiq́; eique si velit renunciare ac prætermittere: quinimmò etiam prodigere. l. penulti. C. de pact. vbi multa per Ias. post alios. l. si quis in conscribendo. C. de Episcop. & Cleri. l. stipulatio ista. §. inter certam. vbi textus egregius ff. de verborum obligatio. l. Titio centum, in principio. ff. de condi. & demonstra. l. filijs matrẽ matrem , vbi diximus. C. de inoffic. testa. egregius textus in l. sed & si lex. §. consuluit. ff. de petit. hæred. ibi, dum ait, dum re sua se abuti putant. l. in re mandata. C. mand. l. 1. §. & magis. verb. prodegit. ff. si quid in fraudem patroni. l. 1. ff. mandati. l. cùm pater. §. rogo, & §. mando. ff. de lega. 2. l. filiusfamil. §. diui. ff. de lega. primo. l. inuito. ff. de regu. iuris. Sic q́ue nihil impedimento est, quin populus liberè possit de ijs muneribus seu officijs, vtpote meram sui vtilitatem intuentibus, disponere, non solùm per venditionem, quæ ex parte talium officiorum pecuniarium emolumentum inquirat, sed etiam per talem venditionem, quæ ex toto omne pecuniarium emolumẽtum emolumentum remoueat & absumat. id quod nostra ratio, non etiam ea, quam Sotus & alij reddunt, suadet. Cùm enim ille sponte sua, non coactus ad talem emptionem accesserit, id sibi vtilius esse intelligendum est, quod ipse maluit & elegit. Vnusquisque enim
7
* suo commodo studet, & plerunque etiam plus æquo. Vnde Terentius: Natura ita comparatũ comparatum est, vt omnes sibi melius esse malint, quàm alteri. Vnde Cic. orat. in Vatin. Nemo (inquit) est tam demens tamq́; tamque parum de se cogitans, qui alienam vitam aut cōmoda commoda magis quàm sua diligat. & idem Phil. duodecima: Qui multorum (inquit) custodem se profitetur, eum sapientes sui primum capitis aiunt custodem esse oportere. Et rursum 3. Offic. Nostræ (inquit) vtilitates omittendæ non sunt, & alijs tradendæ. ergo is, qui tale officium emit non huius animi erit, vt suam velit vtilitatem omittere, & alijs (hoc est, cunctis popularibus) tradere. Quid enim nónne
8
* honor cunctis rebus præferendus est. l. Iulianus. ff. si quis omi. cau. test. adeo vt Virginius vitæ filiæ suæ eius honorem anteposuerit. l. 2. §. pen. ff. de origine iur. Vnde Ouidius de Lucretia Romana, quæ proprię propriæ necis testimonio pudorem minimè se violasse ostendit, sic cecinit:
Cùm foderet ferro castum Lucretia pectus,
Sanguinis & torrens egrederetur, ait:
Testetur cunctis me non violasse pudorem,
Ante virum sanguis, spiritus ante Deos.
Multa in simili per Gerardum singul. 1. nu. 10. & singul. 2. nu. 7. & sing. 33. num. 4. & multa per Boërium in tract. de autor. mag. cons. add. 1. num. 39. cum plurib. seq. Quid item nónne huiuscemodi
9
* officia publica, honores & sunt & appellantur? vt in rubr. ff. de mun. & | honoribus. & in l. vt gradatim, & ferè per totum illum titulum. quid ergo mirum aut nouum, si populus mihi vẽdiderit vendiderit tale officium, quod habet onus annexum, sed similiter honorem, tantumq́; tantumque pretij nomine dare velim, quantum pecuniarum & emolumenti exinde percipere possit, vt sic in effectu solius honoris non etiam alicuius pecuniarij emolumenti habita ratione videar illius officij onus operam & curam subire, & pro satis ampla mercede reputem talem honorem, quo antea carebam nactum fuisse me. Quæ ratio cogit nos fateri idem fore, etiam si precium, quod pro illo officio dedi, longè excederet emolumentum pecuniarium, quod exinde percipi potest, quasi cum illa honoris accessione & lucro isthæc omnia compensentur, id quod apud nos Hispanos frequens est, in illis honoribus omnium ciuitatum, & reliquorum populorum, qui vulgo (regimientos) appellantur seu decurionatus. nam & si ad eorum ministerium non leuis cura & diligentia desideretur, tamen magna vi pecuniarum emi solent, cùm emolumenti pecuniarij secum adferant nihil aut ferè nihil. Denique omnia censentur permissa, quæ non reperiuntur expressim prohibita. l. nec non. §. quod eis. ff. ex quib. caus. maiores. l. super statuas. C. de religio. tradunt Franciscus de Ripa, & alij in l. in quartam. ff. ad legem Falcid. & diximus de successionũ successionum crea. lib. 1. Sed huiuscemodi venditio munerum & officiorum inspectis iuris communis principijs (hoc est, iuris naturæ & gentium primæui) nullibi, vel non reperitur prohibita talis venditio, ergo par est eam permissam intelligi. In summa,
10
* quod à populo non recognoscente in temporalibus superiorem (de quo loquimur & locuti sumus) statutum, aut legem sancitum, vel moribus præscriptum, aut frequentatum est, id valere & vim legis tenere, non aliter desinit, quàm si apertè sit contra naturalem iustitiam & rectam rationem, & bonos mores lædat, vt probat l. ꝓspexit perspexit . ff. qui & à quibus. ibi, quod perquàm durum, sed ita lex scripta est. l. non omnium. vbi eleganter notat Bal. ff. de legi. l. 1. §. initium, ibi, quia moderatam hanc ætatem prætor ratus est, vbi notat Gloss. clamans esse illam mirabilem rationem. ff. de postulando. Idem Bald. in l. de quibus. ff. de legibus. Andre. Tiraquell. qui multa hanc ad rem spectantia congerit in tract. de retract. in præfat. nume. 75. Nec dubium est, quin talium officiorum munerúmve venditio non sit huiusmodi, vt turpitudinem manifestam continere, aut contra bonos mores, aut contra ius diuinum esse videatur, vel etiam naturale: ergo par est talem venditionem fieri posse esseq́ue inculpatam. Id quod vel ex eo intueri licet, quod hic inesse videtur quidam contractus respectiuus, puta, do meam pecuniam, vt populus aliquid faciat (hoc est, vt efficiat quod mihi, quod attinet ad tale munus vel officiũ officium , ciues pareant, & honore ei officio debito me afficiant) huiuscemodi autem contractus ex ipsa conuentione legem accipiunt, & legitimi sunt fueruntq́ue semper. l. contractus. ff. de reg. iur. c. contractus. eodem tit. lib. 6. iuncta l. naturalis, & per totum tit. ff. de præscript. verbis. ergo nihil vetat tales contractus valere, & lex dicitur esse contractus quidam. l. 1. vbi communis Reipublicæ sponsio. ff. de legibus. & contractus dicitur esse lex, vt l. legem quam. C. de pact. d. l. contractus. d. c. contractus. l. 1. §. si conuenerit. ff. depositi. dixi in præfat. de succ. progressu, in princi. Et nullus (iudice me) negabit legem valere à populo factam, quæ disponeret, ab ipsomet populo posset talia munera vendi, præsertim cùm ærariũ ærarium publicum exinde & aliunde ditari magnoperè expediat omnibus conciuibus, non secus quàm ipsimet Reipublicæ. auth. res quæ, cum ibi plenè not. C. com. de lega. ergo cōsequens consequens fit, vt quemadmodum per legem id fieri non solùm licitum, sed etiam vtile est: ita quoque per modum contractus, vel consuetudinis & fieri liceat, & fortè expediat. Quinimmò cùm omnis lex præsumatur esse iusta. c. erit autem lex. 4. distinct. consequens fit, vt si quo in populo id fieri reperiatur, id vtile esse intelligatur, & præsumatur ad publicum ærarium locupletandum huiuscemodi pecunijs, quò magis publicis necessitatibus subuenire possit, vt suprà probauimus. Vnde duo inferuntur, Primum,
11
* non solùm fieri tales venditiones posse, sed etiam posse & expedire. Et ita præsumi, quamuis hoc vltimum Diuus Thomas & Dominicus Sotus & Caietanus videantur, vbi suprà, abnegasse. Quorum sententiam fortè tueri licet, quando non ab ipso populo libero, sed à principe, qui à populo sufficienter alitus erat, venderentur talia munera.
Deinde
12
* procedit etiam, vt tales venditiones à populo libero factæ, etiam decentes & honestæ videantur, quamuis hoc vltimum negare videantur sanctus Thomas, Caietanus, & Dominicus Sotus, vbi suprà, quorum sententia in casu proximè notato fortè defendi posset. Ergò quinque tenenda sunt. Primùm tales venditiones mero iure valere. Deinde etiam posse expedire. Tertiò præsumi, quòd populo ipsi expediant. Quartò tales venditiones esse honestas. Postremò etiam in re dubia honestas præsumi. Et tales visæ & reputatæ sunt apud nos Hispanos, cùm & quotidiè & omnibus in ciuitatibus & oppidis frequenter fiant in ijs militijs, quæ vulgo scriptoriæ appellantur, & in alijs, quæ dicuntur decurionatus seu regimientos.
Sextò intellige, vt
13
* procedat etiam si hæc res non solùm speculatiuè, sed etiam practicè consideretur, puta, per applicationem ad vsum, quamuis & in hoc nominatim teneat | contrarium Theologorum nostræ tempestatis doctissimus Dominicus Sotus, vbi suprà, versic. secunda conclusio. mouetur ipse, quia, inquit, hasce ad res cum industria personæ & probitas desideretur, certè si plus offerẽti offerenti vendatur, id obseruari non ita potest: sed responde dupliciter fieri posse, & apud nos Hispanos etiam hodie solere in vsuq́; vsuque esse, vt illi ad quorum curam & prouidentiam spectabat; ad tale officium personam idoneam eligere: nominent tres vel quatuor, & ex illis, ei qui plus obtulerit, detur. sicq́ue illi sunt omnes, si non æquè saltem sufficienter idonei. Præterea populus, ad cuius vtilitatem id spectat, mauult mediocrem sic dotatam pecunijs, quàm eminentiorem vacuum, id quod & in vxoribus eligendis plerunque fit, nec dubium est, quin populi iudicio, electioni & optioni in hac re sua standum sit, vt suprà dixi. Vnde apparet idem fore etiam si cuiuis de populo plus offerenti venderetur cum hac ratione, tum etiam quia ad retinendos homines in officio pœnæ inuentæ sunt. l. 1. ff. de iust. & iur.
Loading...