CEntesimo trigesimo octauò colligitur ex principali conclusione nostra, quid respondendum sit in illo articulo,
dũdum
controuertitur, an
* officia publica, seu militiæ possint à principibus, populísve, aut à ducibus, comitibus, & marchionibus alienari, aut fortè à defensoribus ciuitatum, seu decurionibus? Mouet quæstionem
quod vt ex nostra principali sententia millies admonuimus,
* omnis potestas & iurisdictio, siue illa popularis sit, siue principalis,
siue etiam legalis ad meram ciuium, non
etiam ad regentium vtilitatem est, vt post
Platonem, & Cicer. & sanctum Irenæum, &
sanctum Thomam, & denique post vniuersam ferè turbam tam Iureconsultorum quàm
Theologorum, & etiam Philosophorum disseruimus suprà c. 1. quibus adde idem tenentem fratrem Dominicum Sotum Theologorum nostræ tempestatis dissertissimum lib. 3.
de iust. & iur. q. 6. artic. 2. conclusione 4. Idem
vult Diuus Paulus Episto. 1. ad Corinth. c. 12.
dum ait: Vnicuique autem datur manifestatio spiritus ad vtilitatem, quem locum ad id
citat ipse Sotus, vbi suprà. Idem Diuus Paulus Episto. 1. ad Timoth. c. 5. dum sic scripsit:
* Si quis autem suorum & maximè domesticorum curam non habet, fidem negauit, &
est infideli deterior. Idem vult idem Dominicus Sotus d. lib. 3. q. 6. artic. 4. vers. aliam verò. dum de rege loquens ait, Licet non Respublica propter ipsum, sed ipse propter Rempublicam sit institutus: & ideo omnia (inquit) debet ad publicum commodum re|
ferre. nec dubium, quin vt ipse diuus Paulus
ait, Dignus sit mercenarius mercede sua, nec
quisquam proprijs expensis militare tenetur,
ergo qui publica munera exercet, vt bono publico libenter consulat, ab ærario publico stipendium referre, & capere debet,
tantũtantum abest,
vt emere ea onera aut munera debeat. adde
Dominicum Sotum, vbi suprà, lib. 10. q. 3. art.
1. dicentem:
* Regnum enim non est factum
propter regem, sed rex propter regnum, &
rex differt à tyranno, quòd ille omnibus ob
publicum bonum vtitur, hic verò regno propter se abutitur. Quid dicendum? & sanè primùm videndum est, an talia
* officia populus liber vendere possit, deinde an id liceat
principibus, tertiò an liceat ducibus, comitibus, marchionibus, aut similibus dominis,
qui superiorem recognoscunt in temporalibus, postremò an liceat reliquis. Quò ad primum receptior sententia Theologorum esse
videtur, id permissum esse. Ita tenet sanctus
Thomas opusculo 21. ad ducissam Brabantiæ.
& tenent Caietanus in summa verbo, venalitas, & frater Domi. de Soto in d. art. 4. sed pro
hoc est text. apertus, quem ipsorum nullus allegat in l. omnimodò. §. imputari. verb. militia. C. de inoffic. testa. & dixi plenè lib. 3. de
succ. crea. §. 30. in rep. d. §. imputari. num. 202.
vnde multa quæ hic desunt petenda sunt. Istorum autem ratio, quam S. Thom. Caietanus,
& doctiss. Sotus, vbi suprà, reddere videntur,
est, quia istud prohibitum non est, aut reperitur, sicut reperitur in Ecclesiasticis beneficijs,
quæ gratis danda sunt. Rursus ista non sunt
communia ciuibus quasi præmia virtutum
proposita, sed
tātùmtantùm munera sunt ad meram
Reipublicæ
vtilitatẽvtilitatem subeunda, ergo (inquiunt) cùm nullus ad talia officia habeat vllum
considerabile ius aut regressum, superest vt
alienabilia esse intelligantur. Præterea, inquit
ipse Sotus, populus liber habet liberum arbitrium ad sui gubernationem, ad quam suos
ministros constituit, quorum officia habent
suos reditus & emolumenta assignata, vel ex
prædijs hanc fortè ad rem deputatis, vel ex collationibus omnium ciuium, vel eorum, qui
sub talibus ministris negotia gerunt, vel aliunde: ergo populus vt talia emolumenta potuit initio eis signare, ita & ea poterit alterare
postea ac commutare, addendo vel detrahendo, vel minuendo, aut commutando: quæ ratio non satis perstringere videtur, vt sine vllo
omninò emolumento hæc possint administrari aut debeant:
sicq́;sicque vt vendi possint. Nam
qui emit, nihil accipere videtur, cùm tantundem pretij nomine refundat. l. si voluntate.
C. de rescin. vendi. adhuc tamen conclusio vera est, quæ probatur ratione altius deriuata.
Omnis Reipublicæ munus aut administratio,
respicit meram populi, non etiam administratoris vtilitatem, sicq́ue conferuntur in inuitos, vt per totum titulum ff. muner. & hon. præsertim in l. gradatim, ibi,
* at in re cuiuspiam gratia instituta ipse potest liberrimè disponere,
eiq́;eique si velit renunciare ac prætermittere: quinimmò etiam prodigere. l. penulti.
C. de pact. vbi multa per Ias. post alios. l. si
quis in conscribendo. C. de Episcop. & Cleri.
l. stipulatio ista. §. inter certam. vbi textus egregius ff. de verborum obligatio. l. Titio centum, in principio. ff. de condi. & demonstra.
l. filijs
matrẽmatrem, vbi diximus. C. de inoffic. testa.
egregius textus in l. sed & si lex. §. consuluit.
ff. de petit. hæred. ibi, dum ait, dum re sua se
abuti putant. l. in re mandata. C. mand. l. 1. §.
& magis. verb. prodegit. ff. si quid in fraudem
patroni. l. 1. ff. mandati. l. cùm pater. §. rogo,
& §. mando. ff. de lega. 2. l. filiusfamil. §. diui.
ff. de lega. primo. l. inuito. ff. de regu. iuris. Sicq́ue nihil impedimento est, quin populus liberè possit de ijs muneribus seu officijs, vtpote meram sui vtilitatem intuentibus, disponere, non solùm per venditionem, quæ ex
parte talium officiorum pecuniarium emolumentum inquirat, sed etiam per talem venditionem, quæ ex toto omne pecuniarium
emolumẽtumemolumentum remoueat & absumat. id quod
nostra ratio, non etiam ea, quam Sotus & alij
reddunt, suadet. Cùm enim ille sponte sua,
non coactus ad talem emptionem accesserit,
id sibi vtilius esse intelligendum est, quod ipse maluit & elegit. Vnusquisque enim
* suo
commodo studet, & plerunque etiam plus
æquo. Vnde Terentius: Natura ita
comparatũcomparatum est, vt omnes sibi melius esse malint, quàm
alteri. Vnde Cic. orat. in Vatin. Nemo (inquit)
est tam demens
tamq́;tamque parum de se cogitans,
qui alienam vitam aut
cōmodacommoda magis quàm
sua diligat. & idem Phil. duodecima: Qui
multorum (inquit) custodem se profitetur,
eum sapientes sui primum capitis aiunt custodem esse oportere. Et rursum 3. Offic. Nostræ (inquit) vtilitates omittendæ non sunt,
& alijs tradendæ. ergo is, qui tale officium
emit non huius animi erit, vt suam velit vtilitatem omittere, & alijs (hoc est, cunctis popularibus) tradere. Quid enim nónne
* honor
cunctis rebus præferendus est. l. Iulianus. ff. si
quis omi. cau. test. adeo vt Virginius vitæ filiæ suæ eius honorem anteposuerit. l. 2. §. pen.
ff. de origine iur. Vnde Ouidius de Lucretia
Romana, quæ
propriępropriæ necis testimonio pudorem minimè se violasse ostendit, sic cecinit: