Capvt xliii.

Capvt xliii.

HActenvs quò ad primum
1
* articulum de populo talia officia vendente. Quid autem quò ad secundũ secundum articulum de principe? & sanè in eo sunt tres conclusiones: Prima, vt venditio ab eo facta mero iure valeat. Altera, vt non expediat fieri. Vltima vt non quoque deceat fieri. ita S. Thomas opusculo 21. & Caietanus, & Dominicus Sotus, vbi suprà, exemplificantes in ducissa Brabantiæ, ad quam ita rescripsit consultus idem diuus Thomas, quod & in reliquis principibus superiorem in temporalibus non recognoscentibus procedere volunt. mouetur Sotus, quia, inquit, postquam populus principi & in principem omne suum imperium & iurisdictionem contulit, & sibi imperij reseruauit nihil, consequens fit, vt quidquid ante talem concessionem populus ipse poterat, id post eam principi liberrimum sit. l. 1. ff. de const. prin. §. sed & quod principi. Instit. de iure nat. Hinc est, vt vulgò fertur, principem legibus solutum esse. §. fin. Instit. quibus mod. test. infir. l. princeps legib. ff. de legib. l. ex imperfecto. ff. de lega. 3. l. ex imperfecto. C. de testam. Quid dicendum? & sanè ab hoc ænigmate & elemento pendet vera istius rei cognitio, quam isti grauissimi patres non potuerunt non ignorare, ac subinde cespitare, cùm in legalem disciplinam, sicq́ue in possessionem alienam pedem intulerint: (ipsi enim Theologiæ professores erant) Etenim ea æquiparatio, quam ipsi inter populum liberum, & principem facere volunt, regulariter minimè procedit, vt enim vnicuique suis de rebus vel ad suam vtilitatem spectantibus disponere liberrimũ liberrimum & est & expedit esse, vt plenè suprà iam ostendimus: ita populo quoque de rebus siue suis, siue ad suam vtilitatem spectantibus (quale est in specie nostra) liberrimè disponere & licet & expedit, vt suprà edocti fuimus. idq́ue sibi vtilius esse reputatur, & consultius quod ipse mauult, vt ostendimus suprà. quibus adde Gloss. & Doct. in §. præ terea. Instit. de act. dum sic cecinit:
Id portat leuiter quod portat quisque libenter.
Diuersum longè est in eo, qui agit rem alienam, aut alienam ad vtilitatem spectantem, qualis est princeps, qui populi non tam dominationem quàm administrationem habet: nec enim Respublica propter principem creatur, sed princeps propter Rempublicam instituitur, vt suprà diximus: & nominatim ipsimet S. Thomas & Caietanus & Sotus, vbi suprà, fatẽtur fatentur . nec est verum, omne suum imperium à populo in principem translatũ translatum esse. Nam
2
* licet lege regia relata in d. l. 1. ff. de cōst const . princ. generaliter ita quod attinet ad verba ipsius diceretur, tamen quum verba vtcunq; vtcunque generalia, sint intelligenda & restringenda vel amplianda iuxta subiectam materiam l. | si vno, in principio. ff. locati, etiam si per hoc recedatur à proprietate sermonis & verborum. l. stipulatio ista. §. hi qui, & §. hoc quoq; quoque . ff. de verb. obliga. quibus diebus. §. dominus.
3
* ff. de condi. & demons. vbi notant Sozinus & alij. l. pater Seuerinam. §. cōditionum conditionum verba, vbi textus egregius. ff. de condi. & dem. l hæ red. mei. §. cum ita, vbi plenè per Sozinum & Ripam. ff. ad Treb. quam regulam pluribus quàm quinquaginta definitionibus iurium & rationum ornauimus in l. si quando. in pri. C. de inoffic. testa. & aliquid de succ. crea. §. 9. num. 8. cum seq. euenit vt verba generalia, d. l. 1. ff. de const. prin. quatenus dictant, omne suum imperium à populo in principem translatum fuisse, sint secundum subiectam materiam restringenda, quatenus subiecta materia patitur, & ei accommodantur, aut accommodari possunt illa verba. Sicq́ue qualis est natura principatus, talis esse debet illorum verborum, vtcunque generaliũ generalium , interpretatio. Principatus autem natura est, meram subditorum non etiam regentium vtilitatem respicere & curare, nec alium scopulum intuetur, aut intueri potest, vt suprà attigimus, & plenissimè suprà cap. 1. cum seq. ergo concessio imperij à populo principi facta, vtcunque verbis generalibus, aut etiā etiam generalissimis fiat, semper tamen sui natura & ex subiecta materia limitata & restricta ac alligata est ad meram ciuium, non etiam ipsius principis vtilitatem: idq́ue tacitè actum & exceptum videtur, vt dd. ll. & dd. locis habetur. etenim omnis concessio, quamuis generaliter fiat, aptanda est ad mentem concedentis, vel concedentium, l. si quando in princ. C. de inoffic. testam. vbi multis iuribus & rationibus id ornauimus, & vani ac malè sani capitis esset, non intelligere, quod populus, qui ad meram suam, non etiam principis sui vtilitatem, suam ei potestatem & imperium dedit, id nunquam ei cō cederet concederet , quod damnosum ipsi populo esset: vt sibi enim consuleret, non vt noceret, fecit. Et quòd
4
* verborum generalitas aut significatio seu proprietas non tam cōsideranda consideranda sit, quàm mens concedentium, eleganter docet Cicero in oratione pro Cecinna, his verbis: Scriptũ Scriptum sequi, calũniatoris calumniatoris est: boni verò iudicis, voluntatem scriptoris, auctoritatemq́ue defendere. quæ lex enim, quod senatusconsultum, quod magistratus edictum, non infirmari aut conuelli potest, si ad verba deflectere voluerimus, cōsilium consilium autem eorum, qui scripserunt, & rationem & auctoritatem relinquamus: non enim ex verbis pendet ius, sed verba seruiunt hominum consilijs & auctoritatibus, nec verba veniunt in iudicium, sed ea res, cuius causa verba in leges coniecta sunt.
Idem Cicero in eadem oratione pro Cecinna ait: Verba reperta sunt, quæ indicarent, non quę quæ impedirent nostram voluntatem. facit l. non aliter. ff. de lega. 3. l. 3. C. de lib. præt. cum similibus, & licet verba legis generalia restringamus, eius mentem captantes, tam longè abest vt per hoc eam legem violare videamur, quod potius ipsius violatores & fraudatores esse videmur, quando mente relicta verborum generalitatem aut proprietatem obseruamus. l. fraus. ff. de legib. quæ omnia plenissimè ornauimus suprà c. 25. nume. 5. & in l. si quando, in prin. C. de inoffi. testam. secundum quæ, quod in d. l. 1. ff. de const. prin. generaliter traditur, omne principi imperium à populo lege regia datum esse, ex mente ipsorum concedentium coangustatur, restringitur, & limitatur quò ad vtilia tantùm, non etiam quò ad contraria. Nam & similiter
5
* in mandato vtcunque generali eadem restrictio semper intelligitur, vt in c. qui ad agendum, cum ibi plenè not. per Glo. & Doct. de procur. li. 6. & in l. mandato generali. cum ibi not. per Gloss. & Doct. ff. eod. tit. Sicq́ue per solam status mutationem in deterius, tale mandatum videtur reuocatum. l. cum quis. in princi. vbi per Bar. & alios. ff. de solu. quinimmò etiam si in deterius mutatus non esset status, sed in æ què bonam vel etiam in meliorem sortem, si tamen procuratoribus conditio ad conueniẽ dum conueniendum difficilior facta est, per hoc mandatum etiam generale reuocatum, ademptum, vel nunquam datum intelligitur, vt diximus de succ. creat. §. 17. nu. 95. & num. 99. cum præc. & seq. & nu. 94. & in §. 4. nu. 52. sic ergo & mandatum seu imperium à populo principi datum huiusmodi esse intelligitur, vt ad vtilia tantùm, non etiam ad contraria porrigatur.
Vnde apparet principis potestatem hac in re parem non esse potestati ipsius populi, sed longè inferiorem. populus enim suis vtilitatibus renunciare & cum eis dispensare, & eas etiam si libitum esset, prodigere liberrimè posset, vt iam docuimus, non secus quàm quisque priuatus in rebus suis. Principi verò populi vtilitatibus renunciare, eásve prodigere aut lædere nefas esset, vt ostendimus. Vnde (vt ad propositum reuertamur) si quod damnum ex publicorum honorum, munerum, officiorum venditione contingere posset, aut euenturum verosimile esset, id principi (qui populum tueri, non lædere potest) nefas esset attentare, populo autem non vtiq; vtique : propterea quod suas vtilitates p̃termittere prætermittere , lædere, & prodigere potest. Verũ Verum quia necessitati & iustæ causæ subueniendum esse omnia iura proclamāt proclamant ,
6
* sicq́; sicque ex causa fit omnium legum & iurium naturalium, diuinorum & positiuorũ positiuorum transgressio. l. si fideiu. §. si necessaria. ff. qui satis d. cog. vbi multa per Ias. l. necessarijs. ff. de acquir hæ re. l. si filius qui patri. vbi not. per Sozinum. ff. de vulga. l. vt gradatim. ff. de mune. & hon. id quod plenissimè ornauimus suprà per omnia ferè huius libri capita. & in præfatione tract. de succ. progressu in princip. Ideo si is princeps à populo non sit satis idoneis reditibus dota| tus, itaque ei licitum sit, à ciuibus exigere quod deest ad congruam suam sustentationem, vel ad immensas bellorum impensas, ad vrbium munitiones, ad præsidum salaria, ad militum stipendia, & similia, tunc vt per alios modos posset a ciuibus pecunias exigere, ita & per istum posset, qui satis idoneus nobis videtur, & expers molestiarum, quæ ciuibus inferri solent in pecunijs aliter extorquendis & colligendis.
Cæterùm cùm princeps idoneos à populo haberet reditus, tunc talia officia vendere tam nefas esset, quàm si reliqui magistratus à populo sufficienter dotati pecunias præterea à ciuibus extorquerent, qui repetundarum tenerentur, vt per totum ff. ad leg. Iul. rep. Quinimò in principe turpius esset eò quod teste & eleganter modulante Iuuenali Satyra 8.
Omne animi vitium tanto conspectius in se
Crimen habet, quanto maior, qui peccat habetur.
Et ea propter turpius vitium est in principibus quàm in reliquis, quia populus principum vestigia & mores insequitur, non aliter quàm vmbra corpus. Vnde
7
* Claudianus sic cecinit:
Nec tam inflectere sensus
Humanos edicta valent, quàm vita regentis:
Mobile semper mutatur cum principe vulgus,
Vnde Cicero in epist. fami. ad Lent. Quales (inquit) in republica principes essent, taleis reliquos solere esse ciues. Et Iuuenalis Satyra 13. sic cecinit:
Sic natura iubet velocius & citius nos
Corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis
Cùm subeant animos authoribus, &c.
Id quod eleganter, vt adsolet, Cicero 3. de legibus depinxit:
Non tantũ tantum mali est peccare principes (quanquam est magnum per seipsum malum) quantum illud, quod per multi etiam imitatores principum existunt: nam licet videre, quæ cunque mutatio morum in principibus extiterit, eadem in populo se exhibet: nobilium enim vita, victuq́ue mutato, mores ciuitatis mutari solent: nec solùm vitia concipiunt ipsi principes, sed ea infundunt in ciuitatem. neque obsunt, quòd solùm ipsi corrumpuntur, sed etiam quod corrumpunt, plusque exemplo, quàm peccato nocent, pauci enim, atq; atque admodum pauci, honore, & gloria amplificati, vel corrumpere mores ciuitatis, vel corrigere possunt.
Sit ergo quò ad istorum officiorum venditionem triplex conclusio, & inspectio. Nam aut princeps erat à populo sufficienter dotatus aut minus sufficiẽter sufficienter , aut dubitatur. Primo casu, talia officia vendere nequit. Secundo casu vendere potest vsq; vsque ad repletionem idoneā idoneam , & non vltra: atq; atque si quid superest id in vsus publicos conuertendum est. Tertio casu quando dubitatur, sit sufficienter dotatus nec ne, quæ stio facti est, pendetq́ue ex necessitatibus rei publicæ, & ex mensura redituum regalium, & alijs huiuscemodi inspectionibus, quas si mihi retuleris, responsum dabo.
Apparet ergo ex superiorib. an
8
* tueri possit sententia diui Thomæ, vbi suprà opusculo 21. ad Ducissam Brabantiæ & Caietani in summa verb. venalitas. & Domin. de Soto. lib. 3. de iust. & iu. q. 6. art. 4. qui in hac nostra specie scripserunt talem venditionem à principe posse fieri, non tamen expedire neque decere: id quod reuera admittendum non est, longe q́ue verius est data paritate terminorum, isthæc inter se minimè differre: nam si princeps à populo satis abundè dotatus erat, aut fortè plus satis, tunc non solùm talia officia vendere, neque expediret, neque deceret (vt sanctus Thom. & Caie. & Sotus admittunt) verumetiam ea vendere mero iure non liceret, vt suprà ostendimus. id quod est contra sententiam ipsorum, qui in eo falluntur, quod existimabant principis tantam esse potestatem, quantam olim populi erat, quod omnino à iure alienum est, vt vltra suprà dicta plenissimè disseruimus suprà c. 1. cum seq. &c. 19. 20. 21. 22. sed & si verum fuisset (quod verum minimè est aut fuit vnquam) quod populus Romanus lege regia omne suum imperium in principem ita contulisset, quod princeps non solùm ad vtilitatem, sed etiam ad populi læ sionem ius & potestatem vitæ (quod aiunt) & necis haberet, iux. d. l. 1. ff. de const. princip. malè intellectam: adhuc tamen id ius ad reliquos totius orbis principes non porrigeretur, qui ad consulendum duntaxat, non etiam ad nocendum ius & potestatem habere viderentur. Aut & secundò princeps
9
* non erat à populo sufficienter dotatus, & tunc longè diuersum est, nam non solùm talia officia vendere posset mero iure (id quod S. Thom. Caie. & Sotus admittunt) sed etiam ea vendere deceret, id quod ipsi non iure negant, quinimò etiam tunc ea vendere expediret, si fortè alius modus colligendarum pecuniarum idoneior aut commodior facilliórve non adesset, id quod ipsi quoque, & non iure negāt negant . Tertius casus principalis est
10
* in ducibus, comitibus, & marchionibus, qui in temporalibus recognoscunt superiorem, quales sunt in regnis Hispanno, Lusitano, Gallicano, Neapolitano & in similibus. & tunc ab eis talium officiorum venditionem fieri non posse, tenet & rectè ipsemet Sotus, vbi suprà: motus, quia istis dominis non incumbit subuenire aut consulere publicis suorum populorum necessitatibus, quæ ratio reuera nulla est, quā quam ipse nec probat, nec probare possibile erat. Nam si verum est (vt ipse Sotus ibi adfirmat) eos esse veros suorum populorum dominos (idq́ue nos in præsentiarum nec probamus nec improbamus) illinc planè sequeretur eorum populorum tuitio, defensio, custodia, prouidentia ad eos spectare, non secus quàm ad regem | regalium populorum protectio: sicq́ue vtroque casu par ratio esset & consequenter idem ius. l. illud. ff. ad leg. Aqui. quinimmò & si tales domini solam iurisdictionem ordinariam habere dicerentur (id quod tutius est & vero proximius) rex autem supremam, adhuc idẽ idem esset, nam ad supremum qui de causa appellationis cognoscit, pertinet declarare benè vel malè ab ordinario iudicatum fuisse, & quo casu bene iudicatum fuit, ei executio remittenda est, ita quòd si omnia rectè & ritè fiant ab iudice ordinario, ab eius iurisdictione & imperio nihil omnino eximitur. l. eos, in princi. cum ibi not. per Glo. & Doct. C. de appel. ergo cùm publicis necessitatibus consulere, prouidere, & subuenire boni principis, aut boni magistratus sit, superest, vt ad tales necessitates subueniendas ordinarius magistratus possit talia officia vendere, quum quandoquidem omnia ea facere potest & debet, quæ ad bonam spectant gubernationem prouidentiamq́ue eorum ciuium, adeo vt
11
* pro ipsorum tutela etiam vitæ periculum subire (si opus fuerit) teneatur, nedum curam & diligẽ tiam diligentiam adhibere, vt ex communi & vera opinione resoluit Hieronymus Cagnolus in l. culpa caret, per tex. ibi. ff. de reg. iu. Felin. in c. quanto. post Glo. ibi, de offi. delega. Idem Felin. in c. 1. colum. 2. eod. titu. Cinus, Barthol. & Bald. in l. 2. ff. de noxal. Phil. Decius in d. l. culpa caret. adeò vt tales domini terrarum secundum opinionem Theolog. (teste Cagnolo, vbi suprà, num. 5. & 6.) teneantur ad restitutionem, si non obstiterint damnis, aut periculis populo imminentibus. Quid dicendum? & sanè huiuscemodi quæstio non tam iuris, quàm facti est, pendet enim illinc, vtrùm istis nobilibus incumbat ex sui principis vel populi concessione ius & potestas non solùm iuris dicendi, sed etiam gubernandi, & etiam illinc, vtrùm plenam gubernandi habeant potestatem, an coangustatam, veluti si grauiora fortè reseruata sunt regi aut populo, nam si plenam haberent tam iurisdicendi quàm gubernandi facultatem, hoc vno excepto quod vltima appellatio ad principem reseruata esset, tunc in ipsis idem ferè respondendum esset, quod in principe responsum fuit, vt si ipsi non essent satis abundè à ciuibus dotati ad publicas huiuscemodi necessitates subueniendas, tunc ex talium officiorum venditione possent pecunias colligere, non secus quàm alijs quibuslibet idoneis modis, dummodo in publicum bonum ex pecuniæ conuerteterentur, nam eas sibi (etiam si minus sufficienter, aut minus idoneis reditibus à ciuibus dotatus esset) assumere non liceret, & sibi imputandum, qui tale onus gubernandi assumpsisset illo stipendio conductus. l. nec emere, de iure delib. l. sicut ab initio. C. de act. & obliga. præsertim, si in manu eius est illud missum facere, vt plerunque est, quod si etiam ad eas publicas ne cessitates satis idoneis reditibus dotatus esset, tunc nec talia officia vendere, nec per alium modum pecunias à ciuibus colligere posset. Cæterùm si gubernandi onus ad eum non spectabat, vel is casus aut necessitas, de qua agebatur, ad eius curam non spectabat, tunc ad eam necessitatem subueniendam talia officia vendere non posset, non magis quàm aliud pecuniarum colligendarum genus exercere.
Denique
12
* in quibus casibus huiusmodi officia, (siue illa fortè sint scriptoriæ siue præ toriæ) diximus posse vendi, id saltem in præ torijs sub duobus demum temperamentis admittendum esset. Primum, vt emptor non admitteretur, nisi per examẽ examen hac de re factũ factum , vel aliunde verosimiliter appareret idoneus ad talem honorem gerendum, munusq́ue illud exercendum: sicq́ue nec turpem aut vilissimum admitterem etiam peritum, nec honestum virum si imperitus aut aliàs minus idoneus esset. Alterum est, vt tales venditiones, hoc est, militiæ vel officia nec essent ad hæredes transmissibiles, nec etiam inter viuos alienabiles, nisi fortè sub eodem examine si appareret, idoneus is in quem fieret talis inter viuos, vel in vltima voluntate translatio, quod vltimum in specie tenet ipse Dominicus Sotus. vbi suprà. Istorum ratio ea est, quia ad tales prætorias & magistratus eligitur industria personæ. l. inter artifices. ff. de solu. authent. vt iudices sine quoquo suffra. per totum, adeò vt non sufficiat, aut vix sufficiat, idoneum, aut dignum eligere, si quidem magis idoneus, aut dignior in promptu est, vt tenere videntur, aut saltem sentire Dominicus Sotus, vbi suprà, sanctus Thom. opusculo 21. ad Ducisam Brab. Caietanus in d. summa verb. venalitas. ita tamen vt ille
13
* demum idoneus existimetur, in quo sit concursus duorum, primum probitatis, alterum peritiæ & dexteritatis: quod vltimum Sotus, vbi suprà, ita depinxit, Non solùm (inquit) præter morum honestatem, scientia, prudentia, solertia, atque in primis animi robur necessaria sunt ei, qui sessurus est iudex, verùm etiam expedit nonnunquam eum, qui non est tam ornatis moribus alteri, qui illis abundat, ante ferri propter alias dotes, quibus præditus est ad regendum accommodas. Simillimum est,
14
* quod in conferendis ecclesiasticis dignitatibus aut beneficijs eadem omnino (atque id exactius) consideranda sunt, adeo vt dignum eligere non sufficiat, si digniorin dignioris promptu est, quod tamen ita accipiendum est, vt digni electio, & si dignior sit prætermissus, valere non desinat mero iure, peccat tamen elector, qui dignioris conscius erat. Hæc videtur esse communis opin. tam Theolog. quàm Iurisconsultorum, vt per egregium Dominicum Sotum lib. 3. de iustit. & iu. q. 6. art. 2. sanctus Thom. 2. 2. q. 63. art. 2. idem S. Thom. in quolib. q. 6. & rursum quæst. 8. Alex. de Ales. par. secunda, quæst. 136. | membro 2. Nicolaus de lira super Ioan. 21. Henricus & Goffredus in suis quodlib. Hadrianus postea summus Pontifex in materia restitutionis. & Mairo. in 4. distinctio. vigesimaquarta quæst. octaua, & quæst. nona. Facit, nam forma electiōis electionis hæc est,
15
* Dilectissime, & si es hodie, cras non eris, per patrem & filium & spiritum sanctum adiuramus te, & in virtute conscientiæ, & sub periculo animæ tuæ dic nobis quis vtilior videatur. Perpende, non dixit, quis vtilis, sed quis vtilior. ita habetur in c. cō stitutus constitutus . 2. de appel. tradunt Hostiens. Anto. Butrius, Abbas Siculus, & alij communiter relati per Nicolaum Boerium decisio. 1. nume. 32. vers. & debet talis adiuratio. Hanc receptiorem sententiam (non paucis tamen repugnā tibus repugnantibus ac contendentibus dignum eligere sat esse) egregia ac naturali ratione tuetur ipse Dominicus Sotus, nam inquit, Antistites (iuxta illud Domini, Gratis accepistis, gratis date) tenentur gratis conferre beneficia. Nec dubium est, quin
16
* is qui meliore posthabito, quem in promptu habebat, beneficium confert minus digno, is gratis non dat, quia species lucri est de alieno largiri, & beneficij debitorem sibi acquirere, adeo vt tale lucrum ita turpe reputetur quòd furto annumeratur. textus egregius in l. si pignore, in princip. ff. de furtis. nec expedit dubitari quin verosimiliter nullũ nullum aliũ alium animũ animum quàm istiusmodi lucri faciendi habere possit, aut videatur antistes, qui meliore posthabito, minus digno tale confert beneficium. gratiam enim aut gratũ gratum ne dicā dicam indebitum donum ei dare valuit de alieno, quo magis istius doni aut beneficij eum debitorem sibi faceret & obstringeret, id quod non solùm lucri, sed etiā etiam furti species esse intelligitur, vt d. l. si pignore. cui adde impietatis quoque vitium esse, peccat enim contra iustitiam distributiuam edocentem pro meritis virtutum tales honores esse deputatos, & esse conferendos. Vnde iniquitas non in eo duntaxat est, quod præmio & emolumento dignior ille defraudatur, sed etiam in eo impietas est, quod eius honor & decus lęditur læditur : etenim secundum mores hominum, iuxta modum aut mensuram dignitatum, quibus decoratus est, aut honorum quos gerit vnusquisque, vulgo magis aut minus dignus iudicatur. Vnde fieri non potest, quin princeps si posthabito digniore minus digno isthæc conferat, digniorem illum non solùm debito præmio & emolumento defraudare, sed etiam eius decus & honorem lædere intelligatur. Facitq́ue prætereà contra iustitiam commutatiuam, quæ suadet tutorum aut administratorum custodumúe non mediocrem tantùm, sed etiam optimum Reipublicæ accommodandum esse, si is vel in promptu sit, vel rationabili diligentia reperiri potest, cuius contrarium reipublicæ noxium vehementer est: Quæ omnes rationes, quas commemorati patres lu culenter ecclesiasticis accommodare videntur, profanis verò non ita apertè, dubium non est quin ad sæcularia quoque pertineant, præsertim cùm omnis principatus meram ciuium, non etiam regentium vtilitatem intueatur, vt cap. superiore fusè ostendimus. Sicq́ue etiam in sæcularibus officijs & dignitatibus conferendis tenendum est, non sufficere eligere dignum, quoties dignior in promptu est. intellige non sufficere quin peccet elector, sufficit tamen quò ad hoc vt valeat mero iure collectio aut electio, vt suprà ostendimus.
Stat ergo ex superiorib. officia publica etiam ob publicam necessitatem vendi non posse, si habeant iurisdictionem: nisi idoneis ad eam iurisdictionem exercendam hoc primo. Item vendi ita non posse, vt transeant ad hæredes, aut etiam inter viuos possint alienari, id quod nominatim tenet Dominicus Sotus d. art. 4. ad finem. Quod nos sub hoc temperamento admittimus, vt
17
* procedat quandiu non constet illum successorem esse idoneum. Cæ terùm postquam id constiterit, vel si id constaret, talem translationem admittere fas esset. Mouetur doctis. Sotus eo quòd munus eligẽ di eligendi senatores ad regis electionẽ electionem pertinet, quod munus ei ademptum videretur, si tales alienationes essent transitoriæ ad successores vniuersales, vel singulares ementis, quæ ratio (iudice me) debilis est, Omnia enim cẽsentur censentur permissa, quę quæ non reperiuntur expressim prohibita. l. nec non . §. quod eis. ff. ex quib. cau. maio. l. super statuas. C. de religios. nec alibi reperio id prohibitum esse aut vnquam fuisse, & cum nisi ob publicam vtilitatem tales alienationes fieri non posse duxerimus, si id fieri publicè vtile sit, iam eo ipso permissum videbitur: quod obtineret, quando in toto regno esset ea necessitas, & sic in toto regno talis alienatio fieret. Deinde procedit etiam si in vno populo ea necessitas vrgeret, tunc enim ad salutem & tutelā tutelam illius populi id fieri liceret, si rex, vt dixi, non haberet aliunde, vnde id faceret. nec adesset alius modus commodior colligendarum hanc ad rem pecuniarum. Cæterùm si communis esset necessitas aut periculũ periculum omnium populorum regni, aut quorundam, tunc ad omnium populorum tutela non liceret tales magistratus cum clausula, vt ad hæredes transirent ementis, vel vt transirent ad eorum singulares successores, vendere. nam iure naturali incommoda cuiusque rei iactura, damno aut impensa ipsius, non etiam alterius reparanda sunt. l. secundum naturam. ff. de reg. iur. Sicq́ue impium & iniurium esset, vt omnium populorum periculum damno vnius aut alterius populi repararetur, p̃sertim præsertim si tale damnum & alienatio esset æterna, & sic irreparabilis, vt in capitibus præcedentibus plenè attigimus, & aliquid infrà lib. seq. in præscriptionis materia par. 1.
Denique ex sententia ipsius Domini videtur
18
* eas populorum seu oppidorum alienationes perpetuas, quas reges nostri quotidiè faciunt, licitas non esse, quum temporaliter tantùm, hoc est, ad vitā vitam duntaxat emptoris, eas fieri liceret, ipse scripserit, cuius verba ita habẽt habent : hoc autem (inquit) est hic apprimè considerandum, quod & si necessitas legis nescia principem quandoque compulerit huiusmodi loca deuendere, emptores tamen, neque vllus alius, vendẽdi vendendi ius habent, esset. n. hoc senatorum eligendi munus vsurpare, quod rex nemini committit, quæ ratio re vera nulla est, nam illa verba, quod res id nemini committat, non tam potentiam quàm consuetudinem aut vsum regis denotant, at de illo sanè quæstio erat, an rex id facere posset, non an soleret. Sed & ipsa conclusio non minus suspecta est, Nam cessante publica necessitate, talia officia oppidorum, aut etiam oppida ipsa vendere nefas est: eadem autem vrgente licitum est, vt iam ostendimus. Et quamuis moderatius, temperantius & commodius sit ea oppida vendere, vel eorum officia publica seu magistratus, non in æternũ æternum , sed ad vitam duntaxat ementis, aut ad breuius etiam tempus, si fieri posset, tamen si id commodè fieri non posset, vel quod sic non inuenitur emptor, vel minus pecuniarum sic colligeretur, quàm ad præsentem eandemq́ue vrgentem necessitatem opus erat, tunc etiam talem venditionẽ venditionem fieri perpetuò fas esset, per iura & rationes iam relatas, cum moderamine, de quo suprà. vt si communis necessitas erat communi iactura & ęqua æqua ꝓportionabiliter proportionabiliter reparetur: sin autẽ autem vnius tantũ tantum populi periculũ periculum imminebat, tunc illius tantũ tantum iactura aut impensa id fiat, nisi fortè vnus populus ab hoste propter totũ totum regnũ regnum adortus fuerat, tunc. n. quasi res totius regni ageretur (præsertim si periculum erat, ne capto illo oppido, reliqua quoq; quoque regni oppida hostis adoriretur) omniũ omnium populorum iactura & impensa ea res reparanda esset. Quasi iam cōis communis causa ageretur, vt tamen si tũc tunc aliꝙ aliquod oppidũ oppidum alienaretur, postea cōibus communibus expẽsis expensis redimatur, ne aliàs vnius tantũ tantum populi iactura cōis communis causa iniquè reparata videretur. Cōstat Constat . n.
19
* apud nos Hispanos ingentẽ ingentem esse læsionem eorũ eorum ciuium, quorum oppidum alienatur, non solũ solum eo nomine quod ignominiosum sit in dominium vel subiectionẽ subiectionem inferioris à rege transire ciues vt dixi suprà in præfatio. sed ẽt etiam eo nomine quod oppidorũ oppidorum sic alienatorũ alienatorum prædia, campi, domꝰ domus , & similia cōtinuò continuò redduntur longè vilioris valoris & æstimationis. Tam ergo dubitari non oportet quin alienationes talium officiorum, aut etiam ipsorum oppidorum à rege fieri ex necessaria causa fas fit, etiam in æternum, præ sertim si sibi reseruet supremam iurisdictionem, & in eo tantùm quæstio erit, quando ea necessaria causa vrgeat, aut vrgere videatur, id quod ex superioribus expendendum est.
Subdit
20
* Doctissimus Sotus, vbi suprà, sequentia verba, quod si quis (inquit) à rege facultatem suum locum transferendi impetrauerit, non explicando venditionem, arbitror sic peccare vendendo, vt ad restitutionem pretij teneatur, quia nemini fas est vendere, nisi regi. Quæ ratio suspecta est, nam qua ex causa primæua principis concessio iustificari potest, eadem ex causa sequens translatio potuit iustificari, vt suprà ostendimus, & hanc ad rem princeps à reliquis magistratib. nihil differt, quinimò cum tales alienationes plerunque noxiæ sint, ipsi principi magis interdictæ videntur, quàm reliquis. sicq́ue non est verum quòd nemini fas sit vendere, nisi regi, quinimò regi, cessante necessitate, magis nefandũ nefandum esset quàm reliquis, ipsa autem vrgente (secundum superiorem declarationem) & ipsi & reliquis idq́ue facilius fas esset.
Subdit Doctissimus Sotus hæc verba, vbi
21
* autem (inquit) rex eādem eamdem largiretur facultatem, cessaret restitutionis obligatio, non tamen ratio peccati, postquam venditio non fit in bonum publicum. Sed re vera isthæc omnia suspecta sunt, nam aut rex licita ex causa id permisit, aut ex causa minus licita. Priore casu, sequuta venditione, non solùm cessat restitutionis obligatio, sed etiam peccatum omninò cessat. Posteriore autem casu, non solùm peccatum adest, sed etiam præcisa obligatio restitutionis, vt patet per omnes titulos ff. C. & Institu. de lege Aqui. c. non dimittitur. de reg. iur. in lib. 6.
Quò ad quartum principalem articulum, vtrùm
22
* defensores aut decuriones ciuitatum talia officia vendere possint, Doctissimus Dominicus, vbi suprà, tenet quòd non, quod verum est in plerisque Hispaniarum oppidis, quia eorum iurisdictio aut administratio ad hanc rem sese non extendit, sed vbi hanc ad rem eorum potestas sese extenderet, ibi id fieri ob vtilitatem publicam liceret, non aliàs.
Eandem regulam
23
* negatiuam tradit idem Sotus in episcopis, & reliquis ecclesiasticis magistratibus, cuius rei veritas ex facto pendet, hoc est, ab institutione eorũ eorum officiorum, de quorum venditione agitur, secundum superiores rationes & distinctiones.
Loading...