Contrariam tamen partem nouissimè tenet nostræ tempestatis Theologorum doctissimus Dominicus de Soto lib. 1. q. 1. art. 4. de
iust. & iure, qui contendit simul ac quæque
lex lata est, statim ligare mero iure ciues, licet
ad culpam, aut ad pœnam minimè obliget ignorantes ignorantia tolerabili, aut inuincibili. motus, quia inquit, lex est commune præ
ceptum. l. 1. ff. de legibus. sicq́ue omnes ciues
obligat, nullo dempto,
nullaq́;
nullaque
habita distinctione inter scientes & ignorantes, & quia simul ac me (inquit) aliquis certiorem fecit de
lege, lata statim obligor ab ea aut constringor, & tamen nuntius ille non me obligauit,
sed lex antea lata, ergo antea eram obligatus,
etiam dum legem
latā
latam
ignorabam. Sed cum
ab apertis vtriusque iuris definitionibus suprà relatis recedere nefas sit, (vt interim præ
termittam auctoritatem nostrorum communi voto in idem
cōsentientium
consentientium
) in eo tantùm
quæstio supererit quemadmodum ab his difficultatibus enodare nos possimus. Et sanè
quod vno tempore fiat dispositio, & in aliud
tẽpus
tempus
effectus eius conferatur, nec
nouũ
nouum
nec
mirum est. l. 1. l. quod sponsæ. C. de dona. ante
nup. l. in
tẽpus
tempus
. ff. de hær. inst.
sicq́;
sicque
hodie si fit
lex, eius tamen effectus ex suimet natura confertur in tempus, quo quisque ciuium legis
notitiam habere cœpit, vel habere debeat, aut
præsumebatur, quod est postquam præterijt
tempus hanc ad rem à legislatore definitum.
In regionum
* enim plerisque mos esse solet,
vt cùm leges publicantur, tempus certum definiatur, à quo in posterum & non antea obligare incipiant. sicq́ue antea ciues ea lege minimè constringuntur, nisi fortè fiat lex declaratoria iuris iam statuti & recepti, in qua plerunque nominatim solet declarari, vt præterita quoque comprehendat & etiam præsentia, cuius rei
tatio
ratio
est, quòd & si regulariter legis natura sit futuris, non etiam præteritis dare formam negocijs: vt dd. iuribus. tamen. fallit in legibus declaratorijs, quia qui declarat
nihil denuo agit, sed quod
actũ
actum
iam erat detegit, non aliter atque si spicas excusseris frumenti,
granaq́;
granaque
antea occulta exinde prosiluerint
apparereq́;
apparereque
cœperint, quo casu nihil granorum te fecisse verum est, sed ea tantùm
quę
quæ
ibi inerant detegisse. l. adeo. §.
cũ
cum
quis ex aliena. ff. de acq. rerum dom. iuncta l. hæredes palam. §. 1. ff. de testamen. facit l. duo sunt Titij.
ff. de testamen. tut. sic ergo & in specie nostra,
& si regulariter futura negocia leges intueantur, non etiam præterita, tamen cùm sint non
tam noui iuris inductoriæ quàm declaratoriæ etiam præterita comprehendere possunt.
Exempli gratia, in iure ingens quæstio erat in
successione maioratus, vtrùm filius secundò
genitus
pręferreretur
præferreretur
nepoti ex primogenito
præmortuo, an contrà. definiuit Taurina lex
40. nepotem præferendum patruo suo, ea lex
quasi non tam noui iuris inductoria, quàm
declaratoria tantùm facilè potuit præteritos
ad casus retrahi. sicq́ue simul atque lata esset,
etiam ignorantes ciues comprehendere. non
sic
* si noui iuris inductoria esset, tunc enim
nec ad præterita regulariter referenda esset,
nec in
futurũ
futurum
antea obligare inciperet quàm
ad
ciuiũ
ciuium
notitiā
notitiam
vel perueniret vel peruenire
deberet, aut
pręsumeretur
præsumeretur
:
ꝙ
quod
est post
pręteritũ
præteritum
tempus à legislatore definitum, quod definire & solet & expedit secundum distantiam locorum, intra quod tempus illius legis notitiam habentes non magis (vt arbitror) legi
obstringũtur
obstringuntur
quàm reliqui, qui ipsius notitiam
nullam habent. arg. d. l. 1. d. l. quod sponsæ. d. l.
in tempus. quamuis contrarium & minus
rectè (iudice me) tenuerit Sotus, vbi suprà.
Moueor per dd. leges, & rationes. sic enim par
ius inter conciues seruatur, quod & æquissi|
mum est iustitiæ rectæ
q́ue rationi, & iuris
prudentię
prudentiæ
consentaneum. l. cum oportet, in prin.
C. de bon. quæ libro. l. illam. C. de coll. l. illud.
eod. ti.
cũ
cum
simil. Quid enim si iussit lex equos,
aut arma, mancipia, frumenta, pecudes extra
fines regni
nō
non
vendere,
semestriq́;
semestrique
tẽpore
tempore
præ
terito voluit ciues obligari, certè per
iniquũ
iniquum
,
& societati populari aduersum esset, vt qui statim illius legis notitiam habuerint, ea illicò
obstringerentur, reliqui verò longè postea. sic
q́ue isti illico inciperent carere emolumento,
quod ex talibus mercimonijs capiebant, reliqui verò conciues huius rei ignari non carerent, vt interim omittam rationi & iuri esse
aduersum, pugnans, contrarium vt scientes
aut diligentes. sicq́ue legis prioris notitiam
habentes, per hoc sint deterioris conditionis
quàm reliqui, qui ipsius notitiam per imperitiam, aut socordiam, vel ignauiam non habebant: arg. d. l. leges sacratissimæ, cum ibi not.
C. de legi. l. 2. ff. de orig. iuris. ibi, turpe est viro
patritio ius in quo versatur ignorare. Hactenus quando lex fuit prohibitoria. Quid si esset imperatrix? puta, iussit vt post semestre
tẽ
pus
tempus
nemini liceret syluam suam, aut montes suos stirpitùs cædere, aut eradicare, quo
magis prouincia lignis abundaret: quod obseruari ab omnibus post præteritum semestre
tempus iussit: & tunc ijsdem iuribus & rationibus dicendum est, ante illud tempus scientes ea lege non teneri, non magis quàm ignorantes, postea verò omnes ex æquo teneri.
Quodq́ue si lex esset permissoria? idem foret,
puta erat prohibitum, ne quis vendere mancipia, aut colonos etiam suorum
agrorũ
agrorum
, neúe
renuntiaret paternæ hæreditati futuræ, neúe
vxori donaret, neúe filiofamili. mutuum daret, neúe vxor dotis fideiussorem acciperet,
aut fundum dotalem maritus alienaret & similia, de quibus de Bartolum in l. si quis pro eo. ff. de fideiuss. nunc fit noua lex disponens
isthæc omnia permitti post semestre tempus,
certè tunc etiam is, qui statim illius legis notitiam haberet, non gauderet tali permissione
ante illud tempus, postea tam ipse quàm etiam illi gauderent, qui eam legem ignorarent.
Quid si ea lex esset punitiua, quia disposuit
sic? Qui damnum iniuria dederit, aut furtum
fecerit, aut vulnerauerit, falsumúe commiserit, abhinc post præteritum tempus semestre
duplicatam pœnam subeat, quàm antea solebat imponi. & adhuc idem erit, nam taliter
delinquentes intra illud tempus pœnam tantum simplicem, non etiam illam duplicatam
subirent, etiam si illius legis nouæ notitiam
haberent, post præteritum verò illud tempus
eam duplicatam pœnam subirent, non solùm
scientes, verùm etiam illius legis ignari, per eadem iura & rationes. Quæ omnia obtinere intelligo, etiam si expressum esset à legislatore
id tempus statui vt ad omnium ciuium notitiam ea lex perueniret, adhuc enim interea il
lius legis conscij ea lege non obstringerentur,
non magis quàm ignari: sed demum postea
& tunc tam conscij quàm ignari: cùm quia
prohibita ad tempus, post tempus censentur
permissa, &
ecōtra
econtra
post
tẽpus
tempus
prohibita, intra
tempus non disponunt. leg. cum prætor. ff. de
iudic. dicta leg. in tempus. dicta l. quod sponsæ. cum plenè notat. per Doctores in dictis locis. tum etiam quia legis virtus in quatuor
concluditur, in imperando, vetando, permittendo, & puniendo. leg. legis virtus. ff. de legibus. & in omnibus his speciebus (vt constat
ex exemplis iam relatis) planè edocti sumus,
inciuile, iniurium, iniquumq́ue fore, si intra
tempus à legislatore definitum ea noua lege
tenerentur scientes magis quàm ignorantes,
post tempus verò vtrosque teneri ius esse, nisi
fortè etiam post tempus tam iusta & inuincibilis esset alicuius ignorantia, vt ei quasi restitutionis, aut abolitionis,
indulgẽtiæúe
indulgentiaúe
beneficio principes vellet subuenire: argumen. per
totum. ff. de aboli. l. prima. ff. de constitu. prin.
in fine. §. sed & quod principi. Institut. de iur.
natu. Tenendo nostras & receptas sententias
nihil ad rem pertinet, quòd leges factæ intelligantur ad bonum
cōmune
commune
, leg. 1. ff. de legibus. c. erit autem lex. quarta distinc. sicq́ue videatur debere ligare etiam ante tempus in eis
definitum eos, qui earum notitiam habuerint. Nam respondeo animum legislatoris
talem esse videri, quale eius verba indicant. l.
Labeo. ff. de supel. lega. verba autem eius significant post tempus non antea eas leges debere subditos ligare, ergo & talem fuisse animum
credẽdum
credendum
est, quinimò intelligendum
etiam eam nouam legem, post illud demum
tempus à legislatore
definitũ
definitum
, &
nō
non
antea vtilem esse videri reipublicæ?
ideoq́;
ideoque
etiam mentaliter antea non obligare etiam scientes, non
magis quàm ignorantes. præsertim
* cum nouas leges ferre non tam laudabile quàm reprehensibile prudentioribus semper visum
fuerit, teste Thucidide, qui ex prudentissimi
Cleonis Atheniensis oratione sic scripsit, Melius (inquit) agitur cum republica, quæ malis
moribus constanter vtitur, quàm cum ea quæ
bonis, sed inconstanter. Denique
* lex ciues
obligat, non secus quàm contractus quidam,
ideò lex & appellatur, & est contractus quidam. leg. prima. ff. de legibus verb. communis
Reipublicæ sponsio (hoc est promissio, vt §.
primo. Instit. de verb. oblig.) & contractus lex
quoque appellatur. l. legem quam. C. de pact.
l. contractus. ff. de reg. iu. leg. prima. §. si conuenerit. ff. deposi. dixi plenè de succ. progressu in præf. ad princi. vnde vt si tecum facerem
contractum, ita post tempus obligaremur inuicem, antea minimè teneremur, vt iam ostendimus, ita & per
legẽ
legem
ita
factā
factam
antea non obligamur.
*
Nec ad rem pertinet, quod legem possimus ignorare, contractum autem nostrum
non videamus posse ignorare, nam imò possu|
mus. Quid enim
* si per seruum aut filium
institorem, aut per mandatarium, aut per procuratorem generalem obligemur, vt per totos
titulos ff. & C. & Instit. de instit. act. & ff. & C.
& Instit. quod cum eo, cum simi. & de procur.
& mand. nónne possumus ignorare contractus, & nihilominus obligamur? dicet quis
iam eo ipso quòd mandatum dedisti, scire videris quod vel huic futuro
euẽtui
euentui
& periculo
te committere vis. sed replicabo, eo ipso quòd
sub principe vel republica viuere volumus,
videmur velle nos eis mandatum ad tales leges ferendas dare. l. 1. ff. de const. princ. d. §. sed
& quod princip. Instit. de iure nat.
idq́;
idque
mandatum nostrum nostraq́ue commissio nos
obligat, sponteq́ue nostra legibus etiam pœ
nalibus. ideò dicimur obligari. l. Imperatores,
ff. de iure fisci. ibi, tu te huic pœna subdidisti. l.
fin. C. ad leg. Iul. maiest. ergo vt si procurator
meus (iuxta formam mandati, vel non egressus formam mandati) me post tempus & non
antea obligatum voluit. tunc demum & non
antea obligabor: Ita & legislator si me post
tempus, & non antea obligatum voluit, tunc
demum & non antea tenebor. Verùm vt si
procurator habens ad hoc mandatum me purè obligatum, & statim voluit, statim etiam
ignorans obligabor. Ita & legislator si me statim obligatum voluit, statim etiam ignorans
ne dum sciens tenebor, dummodò is non egrediatur terminos mandati, hoc est, imperij
& iurisdictionis sibi datæ. Terminus autem
mandati & imperij sibi commissi is esse videtur, vt prosit, non vt obsit, vt suprà cap. præc. &
plenius suprà capit. primo cum seq. in nostra
princ. concl. disseruimus. ergo si is vellet vt leges noui iuris inductiuè præsertim pœnales
obligarent ignorantes, planè terminos mandati & imperij sibi commissi videretur egredi. Cæterùm si vellet vt leges
nouę
nouæ
iuris tamen
veteris declaratoriæ etiam ignorantes obligarent, nihil iniurium aut noxium fecisse videretur, sicq́ue terminos imperij sibi commissi
minimè videretur egredi, secundum quod
suprà exposuimus: quæ omnia nota, quia
nullus vnquam, in cuius scripta inciderim, ita attigit, nec etiam proximè accessit.