Capvt xlv.

Capvt xlv.

CEntesimo quadragesimo colligitur ex principali conclusione nostra, & ex his, quæ proximè diximus, An lex
1
* ipsum principem obliget ante sui promulgationem? Ad cuius cognitionem prius nosse oportet, an princeps legibus subiaceat? postea videbimus quando teneri incipiat. Et quod legibus non subiaceat, videtur primum per l. princeps legibus. ff. de legib. vbi palam statuitur, principem legibus solutum esse. Deinde quia populus omne suum imperium lege regia ei, & in eum contulit. l. 1. ff. de constit. prin. §. sed & quod principi placuit. Instit. de iure nat. Qui autem totum dicit, nihil excludit. l. Iulianus. de leg. 3. ergo in omnibus ille à lege exemptus est. Tertiò,
2
* quia leges generaliter etiam disponentes non comprehendunt personas priuilegiatas, si in ea ipsa re vel materia, qua de agitur, reperiuntur habere peculiare priuilegium: vt tenent Bald. per tex. ibi, in l. in fraudem. §. fi. ibi, quia generalis erat illa determinatio. ff. de mil. test. Philippus Decius in l. 1. ff. de re. iuris. idem Decius in l. ex testamento. C. vnde liberi. And. Alciatus parad. lib. 4. c. 10. & Andr. Tiraq. qui alios allegat de præsc. §. 1. glo. 11. & idem Decius in cons. 5. sed princeps in hac materia, qua de agimus, reperitur nominatim priuilegiatus, per d. l. princeps, cum simil. suprà allegatis. ergo non comprehenditur sub legibus quicquam disponentibus, quasi generi per speciem derogetur. l. vxorem. §. fælicissimo. ff. de lega. c. generi. de reg. iu. in d. l. cum quæstio. C. de lega. Estq́ue quarta ratio, quę quæ pro principe vrget. Postremò id apparet ex multis legibus eundem principem à reliquorum hominum cętu cætu priuilegijs varijs eximentibus. l. omnium. C. de testa. l. ex imperfecto. eo. tit. l. ex imperfecto. ff. de lega. 3. cum mille similibus, quas adduximus de succ. crea. lib. 3. §. 26. per totum.
Contrariam partem tenet Theologorum dissertissimus frater Domi. de Soto libro. 1. de ius. & iu. q. 6. art. 8. motus primùm,
3
* quia de iure naturali & naturali ratione est, vt Quod quisque iuris in alium statuit, eodem iure vti debeat, vt per titul. ff. quod quis q́ue iuris. sicq́ue iuri naturæ par est & debitum, vt Princeps qui leges fert, eis vtatur, eisq́ue subijciatur. Deinde vrget illud naturale principium simul & iuris diuini, vt Quod tibi non vis, alteri non facias. sicq́ue Quod alteri vis, id tibi quoque velis. Vnde, Qui legẽ legem alteri dedit eo ipso eandẽ eandem sibi dixisse videtur. Vnde pulchrè Ouid. sic modulatur:
Et caret auxilio, qui non tulit, vt́ vtque reliquit:
Sic linquendus erit, legem sibi dixerat ipse.
Quod exemplo edocemur, quod non solùm expressim, sed etiam si tacitè tantùm legem diximus alteri, eandem quoque nobis imposuisse videmur, Vnde Plutarchus in Apoph. lib. 4. refert legẽ legem à Iulio Cæsare latam de stupratoribus sub certa pœna, quam transgressus fuit adolescens quidam, qui ipsius Cę saris Cæsaris filiam stuprauit, isq́ue apprehensus iussu Cæsaris, verberibus cùm acrius quàm lege cōtinebatur continebatur , cæderetur, clamauit, Legem dixisti Cæsar, quo ille audito, ita ingenti mœrore correptus fuit, vt per totum illum diem comedere aut bibere noluerit, adeo se ipse lege, quam dixerat, alligatum intelligebat: vt eam non solùm obseruare non secus quàm reliqui teneretur, sed etiam vtcunque trangressor legis insigniter ausus fuisset (vt in hoc exemplo adolescens ille fuit) adhuc idem obseruandum ipse sibi & omnibus persuaserit.
Denique docemur ab ipso iure diuino magis etiam in specie Matthæi 23. ibi, qui dicunt, & non faciunt, qui alijs onera grauia imponunt, & ea nec digito amouere volunt. Addit ipse Sotus, vbi suprà, tertiam egregiam rationem. Nam (inquit) legislator legem ferendo, id opus constituit in certa virtutis specie, quam virtutem ipse princeps insequi non secus quàm reliqui populares, quinimmò longè magis quàm ipsi tenetur, omnis enim potestas ab ipso Deo optimo maximo est, cui similior tantò magis quis est & esse debet, quantò sublimiori potestate, dignitate, & principatu decoratus est ab ipso, sicq́ue tantò magis omne opus virtutis (quale esse intelligitur id quod ea lege comprehensum est) intueri & insequi debet, vt infrà libro 2. disseruimus in materia pręscriptionum præscriptionum 1. par. princip. q. 3. & 4. Est & quarta non minus noua, quàm egregia ratio. Nam legibus non aliter obligamur, quàm ex ipsis contractibus: lex enim nihil aliud est quàm cōtractus contractus quidā quidam , & mutua promissio omnium ciuium inter sese. Ideo rogatur lex cum ferenda est, an à ciuibus recipi velit, non secus quàm rogantur contrahentes à tabellione, an illi contractui, aut obligationi, qua de agebatur, submittere sese velint. §. lex. Inst. de iure. nat. c. lex. dist. 1. isq́ue est verus sensus ad l. 1. ff. de legibus ibi, communis reipublicæ sponsio, hoc est, communis & mutua omniũ omnium ciuium inuicem promissio. Est enim sponsio firmissima promissio. §. 1. Inst. de ver. oblig. ergo vt princeps contractibus suis & obligatur & submittitur, vt & omnibus notum est, vt in superioribus cap. millies admonuimus, ita & hoc contractu publico, hoc est, lege, aut legislatione obligatur. Quinimmò & erit quinta ratio, longè magis ipse & iustius ac firmius obligatur quàm reliqui. Nam quò magis ex puriore consensu cuiusq́ue nascitur aut descendit obligatio, eò magis ac magis ille obstringitur, sicq́ue geminata verba firmius quem obligatum reddunt quàm simplicia. §. 1. Inst. de verb. ob. diximus plenissimè de succ. creat. lib. 1. §. 3. num. 13. Vnde fit vt Iureconsultus ad iustificandam pœnam, quæ in terminis l. Imperatores. ff. de iure fisci, reo imponebatur, hanc rationem reddiderit, Tu te (inquit) huic pœnæ subdidisti, & similia verba sunt in l. fin. C. ad legem Iuliam maiest. significantia tantò firmius & iustius quem obligari, quantò ex puriore consensu suo obligatio descendit, nec dubium est, quin ex puriore principis legem ferentis consensu descendat ea lex, quā quam ipsemet tulit, quàm ex consensu reliquorum ciuium, quorum multi sunt absentes, alij ignorantes, alij fortè renuentes, aut dolentes aut parum eam rem, quæ agebatur, intelligẽ tes intelligentes . ergo par est tali legi ipsum principem firmius quàm reliquos obligari iustiusq́ue, præ sertim cùm in principe, inconstantia, pœnitentia, variatio turpior sit, quàm in reliquis. princeps enim esse debet sicut polus in cœlo, & ei conueniunt maximè illa verba Pilati dicentis, Quod scripsi, scripsi, vt suprà ca. primo cum seq. & capit. 20. cum multis seq. in simili scripsimus. Denique princeps non est extra rempublicam, quinimmò est membrum ipsius reipublicæ, puta, caput. sicq́ue secundum Sotum, vbi suprà, comprehenditur legibus ipsius reipublicæ, quæ totam rempublicā rempublicam comprehendunt. sicq́ue inter reliquos magistratus aut appellatione Magistratuum ipse princeps continetur, vt docet Nicolaus Boerius de autho. magni concilij, add. 1. mag. dixi suprà cap. primo. num. 18.
Iam ergo dubitari non oportet quin princeps non secus quàm reliqui, quinimmò firmius & iustius, quàm reliqui legibus à se, vel à republica latis comprehendatur, (præsertim cùm ipse non sit lege superior, sed custos, minister, & executor, aut defensor, vt plenè suprà ca. 1. cum seq.) & in eo tantùm quæstio super erit, quemadmodum ab ijs quę quæ suprà in contrarium adduximus, nos enodare possimus: & in primis quod attinet ad d. l. princeps. ea nullum negocium nobis facit, qui de iure communi omnium gentium agimus, non de iure peculiari Romanorum. exulauit enim cæca eorum sententia, qui existimabant ius Romanorum omnium gentium commune esse debere, quasi Romanorum Imperator dominus esset totius mundi, res sanè risu & ludibrio quàm longa contentione dignior, vt fusè disseruimus suprà c. 19. cum 3. seq. Sic ergo de iure communi omnium gentium princeps non lege superior, sed potius eius minister, custos & executor est, vt iam diximus. Præterea
4
* d. l. princeps. in verb. lege regia, sat superq́ue significat ipsum etiam principem Romanum legibus subesse ante, quàm illa lex regia, de qua ibi mentio fit, lata fuisset: sic lex illa nostram potius quàm contrariam firmat sententiam. Tertiò & si ea lege regia tam plena & generalis potestas principi Romano à populo data fuerit quò ad verborum corticem, tamen quò ad mentem concedentium, quæ præualere debet, sui natura ea generalis cōcessio concessio videtur limitata, restricta, coangustata, ad vtilitatemq́ue concedentium redacta. nec enim in generali mandato, commissione, aut concessione comprehenditur id, quod quis in specie non esset concessurus. l. obligatione generali. ff. de pign. id quod innumeris legibus & rationibus ornauimus in l. si quando. per tex. ibi, iuncta sua Glo. C. de inoffic. testamen. & suprà c. 25. & c. 28. Vnde scriptum sequi calumniatoris esse mente derelicta, ait Cicero in oratione pro Cecinna. nec enim legis verbis, aut scriptura, sed mente tantùm ipsius obligamur. leg. obligationum substantia, in princip. in iuncto vlti. respon. l. non figura. ff. de act. & obliga. adeò vt legi fraus fiat ab eo, qui eius mente relicta, verba aut verbo| rum proprietatem ipsius amplectitur. l. fraus. ff. de legib. Quinimmò etiam in contractibus stricti iuris non tam verborum proprietas, quàm mens & sensus contrahentium inspicitur. l. ita stipulatus, in mag. vers. Sabinus. verbo, ex mente. vbi notant Ias. & Paul. Cast. ff. de ver. oblig. l. quidquid astringendæ, in prin. eodem tit. l. hæredes mei. §. cum ita. ff. ad Treb. egregia lex, pater Seuerinam. §. conditionum verba. ff. de condi. & demo. Ex mente
5
* ergo & verisimili sensu concedentium intelligo ciues, qui principi suo omne suum imperium & potestatem dederunt, intellexisse quo ad ea, quæ ipsis vtilia essent, quæ q́ue ipsi verosimiliter concessissent, non quò ad contraria, quæ verisimiliter ipsi in specie minimè concessissent. sicq́; sicque non quò ad hoc vt ei liceat leges trāsgredi transgredi , quæ reipubl. vtiles præsumũtur præsumuntur , argumen. c. erit autem lex. quarta dist. l. 1. & 2. ff. de legib. quarumq́; quarumque transgressio ciuibus non potest non esse noxia. Quartò intellige
6
* d. l. princeps, quod si quando leges transgredi potuerit, id erit ex iusta causa reipublicæ vtilitatem respiciẽte respiciente , & hoc est quod vulgò dicitur, principem non solùm posse ex causa cum legibus dispensare, sed etiam debere, & hanc ad rem ipse solus est legibus solutus, & præterea nullus. sine causa autem dispensare potest in his, quæ sibi nominatim à populo concessa sunt, id quod à populo Romano factum fuit quò ad legitimationes, vt per totum auth. quibus mod. nat. eff. sui. & in auth. quib. mod. nat. effi. legi. & in criminum abolitionibus, vt ff. de aboli. & in eorundem restitutionibus, vt C. de sent. passis & restitu. & in natalibus restituendis. vt ff. & C. de natalibus resti. & si quæ sunt alia. Item etiam in reliquis, quæ tam modici sunt præiudicij, & verosimiliter ea ei populus in specie concessurus esset: argumento l. scio. cum similibus. ff. de minor. & diximus multa lib. 1. de succe. resol. §. 7. & aliquid suprà cap. superiore. & c. 25. num. 3. Ergo princeps legibus solutus est quò adhoc, vt etiam sine causa eas transgredi cumq́ue eis dispensare possit in his duobus vltimis casibus, & quò ad hoc vt in reliquis omnibus ex iusta causa tamen, & non aliter possit dispensare, quinimmò tunc non solùm potest, sed etiam debet, vt plenè ostendimus in dictis locis, & in capitu. 25. nu. 3. is ergo est verus sensus d. l. princeps. cum simil. suprà all. dum aiunt, principem legibus solutum esse. Et in d. l. 1. in fin. ff. de const. prin. d. §. sed & quod principi, dum similiter aiunt, principem cum legibus liberum habere dispensandi arbitrium, quas leges nullibi sic enodatas & ad totius humani generis communem vtilitatem redactas inuenies. Itaque extra hos casus princeps legibus solutus non est, sed tam allegatus & fortè magis quàm reliqui conciues, cui rei dictæ leges rectè intellectæ minimè impedimento sunt. Intelligoq́; Intelligoque eum subesse legibus etiam ciuilibus reipubli cæ suæ, vt in prin. Insti. de oblig. ibi, secundum nostræ ciuitatis iura. Scilicet intell. ad d. l. princeps, cum similibus, est, quod ibi loquitur quò ad solennia legum ciuilium, quibus non astringitur princeps, sui enim actus inter viuos tenebunt prætermissis etiam contractuũ contractuum solennitatibus. Idem in vltimis voluntatibus. Idem in iudicijs, vt plenè egimus de succ. crea. §. 27. cum seq. & de succ. progressu in præfatione. Id quod in principe Romano sine dubio procederet per dd. ll. in reliquis autem principibus non ita expeditum, & fortè diuersum esset per superius dicta.
Stat ergo regula, principem legibus subesse, intellige primò, subesse legibus iuris naturæ. Deinde subesse legibus diuinis. Tertiò intellige etiam subesse legibus ciuilibus reipublicæ suæ. Quæ tria tenuit Dominicus Sotus vbi suprà. Quartò intellige quod subest iuri gentium, licet tale ius positiuum sit, quod intelligo quandiu ab ipso vel à republica sua ab eo iure non fuerit recessum: arg. l. omnes populi. ff. de iust. & iure, cum simil. idq́ue ius positiuum esse & suprà diximus, & tradit ipse Sotus de iust. & iure, lib. 3. q. 1. art. 3. Quintò intellige subesse iuri canonico: argumen. c. 2. & c. solitæ, de maiorita. & obedien. Denique
7
* quod diximus subesse legibus ciuilibus suæ ditionis, primùm intellige quò ad verba, siue enim verba legis generalia sint, puta quicunque, vel omnes, & similia, siue etiam indefinita, puta, qui hoc fecerit, vel si quis hoc fecerit, vel non fecerit, talis indefinita locutio à lege prolata æquatur vniuersali, diximus de succ. crea. §. 20. numero 53. cum seq. Deinde intellige, principem comprehendi etiam quò ad effectum & substantiam legalis obligationis, ea enim obligationis legalis substantia consistit in consensu vero, vel interpretatiuo ipsius principis legi dato. l. obligationum substantia. l. non figura. ff. de act. & obliga. iuncta d. l. 1. ff. de legibus. ibi, communis reipublicæ sponsio. Nec dubiũ dubium est quin ipse princeps cō sensum consensum legibus reipublicæ suæ dedisse videatur, non minus quinimmò longè certius & euidentius, quàm reliqui conciues, vt iam diximus. Id quod etiam admittit Sotus, vbi suprà. Tertiò intellige teneri etiam quò ad pœ nam, sicq́ue quum petens ante tempus, quod sibi in diem debebatur, subeat hanc pœnam, vt duplicentur induciæ, sicq́ue bis longius tempus expectare teneatur, vt in princip. Inst. de pœna temerè litigan. dicerem huic pœnæ subesse principem, si ante tempus, quod sibi in diem debebatur, peteret: crederemq́ue in eo locum habere materiam auth. qui semel. C. quomodo, & quando iudex. Idemq́ue in reliquis pœnis, quæ non lædunt honorem, & ita videtur esse ex mente Doctorum in simili, vt per Decium & Andream Alciatum, & Andr. Tiraq. in locis suprà citatis, cum alijs allegatis per Tiraq. ibi. Cæterùm principem | minimè teneri crediderim ijs actionibus, quę quæ lædunt honorem: arg. eorum quę quæ tradũt tradunt Doctores per text. ibi, in l. alia. §. eleganter. vbi Barthol. Alexa. & alij ff. sol. matr. & per totum tit. ff. & C. de obseq. l. antep. ff. eod. sicq́ue ad verum vsque precium damni dati semper tenerentur etiam lege ciuili. executio autem à semet, vel ab eius officialibus fieret etiam contra semet ipsum. Nam & ipse
8
* est iudex & executor contra semetipsum in sua causa propria, propter excellentiā excellentiam & sublimitatẽ sublimitatem suæ dignitatis. l. si paterfam. & l. & hoc Tiberius Cæsar. ff. de hær. instit. vbi per Doctores diximus plenè §. 26. cum seq. de succ. crea. præsertim in d. §. 26. numero 22. in duobus ergo errauit Theologorum nostræ tempestatis disertissimus Dominicus Sotus, vbi suprà. Primùm, dum
9
* negauit legibus ciuilibus subesse principem quò ad pœnam. Deinde dum negauit eis subesse quò ad pœnæ executionem. Sed parcendum est ei, quum iuris prudentiæ expers esset, nisi vel eo nomine eum notaueris quod intra cancellos professionis suæ theologicæ sese non continuerit. Errauit & tertiò, dum ait ibi,
10
* legem humanam à principe laico initam, eum in conscientia obligare, eo (inquit) quòd ab æterna per naturalem deriuatur, quod nihil est, nam si ea lege idem cō tinetur continetur , quod lege naturali & diuina implicitè vel explicitè continebatur, iam tunc id ius non tam ab ista lege humana, quàm ab ipsamet lege naturali & diuina descendere intelligitur, vt suprà non semel admouimus, per l. adeò. §. cum quis ex aliena. ff. de acq. rerum domi. quòd si aliud diuersum continebat, ita quòd huius legis transgressor non possit videri transgressorem fuisse legis naturæ, aut Dei, tunc cessat peccatum, quia legibus ciuilibus consensum dare videmur, ita limitatum vt si aduersus eam à nobis item fuerit, tunc pœnā pœnam lege expressam, aut arbitrio iudicis imponendam substineamus, & præterea nihil mali patiamur, vt dixi suprà. Iustos
11
* autem non secus quàm reliquos legibus comprehendi, docet Sotus, vbi suprà. quamuis S. Paulus 1. ad Timoth. scripserit, Iusto non esse legem positam. quod ipse rectè ibi exponit.
Ex superioribus apparet, veram
12
* non esse eam vulgò receptam sententiam existimantium, principem legibus ciuilibus non obligari ciuiliter contrahendo, sed tantùm naturaliter, id quod tenuerunt Baldus in leg. princeps. ff. de legibus. Idem Baldus & alij in leg. prima. ff. de pact. Fernandus Loazes consil. pro Marchi. de Velez, pag. 29. numero decimo dubit. prim. idem Baldus in leg. fi. C. de transa. & rursus in leg. fin. aquam. colum. sexta. C. de serui. vbi ait, quod licet principes lege positiua non obligentur, à dictamine tamen rationis minimè soluuntur, tradunt omnes Doctores in c. primo. de constit. & Alexand. consil. vlt. libro quarto. colum. septima. Bald. in leg. pecuniam. C. de cond. ob cau. & in leg. prima. C. de hæred. vel act. vend. sed longè verius est, principes legitimi & regulares regulariter ex contractibus non solùm naturaliter, sed etiam ciuiliter secundum suorũ suorum principatuum iura obligari: quibus tam subesse videntur, quàm reliqui conciues, vt suprà ostendimus. Vnde
13
* secundum formam contractus orietur actio contra principem, vel etiam pro eo, non secus quàm si is contractus inter priuatos fieret, eaq́ue actio poterit esse vel perpetua, vel temporalis, secundum distinctionem Glo. in princip. Instit. de perpe. & temp. act. Sicq́ue si princeps venderet seruum, vel quadrupedem intra tempus semestre, contra eum posset redhibitoria actio competere, vel si emeret seruum, vel quadrupedem intra tantundum temporis, eam actionem haberet, iuxta titulum ff. & C. de ædil. edi. quæ omnia & similia verosimilimum est doctores suprà allegatos abnegaturos, sed non iure, vt patet ex iam dictis. Idem in actione de dolo, quæ similiter principi decepto intra biennium competeret. leg. fin. C. de dolo. licet contra eum, vt dixi, non daretur. Colligitur
14
* etiam suspectam esse sententiam existimantium naturalem obligationem, qua princeps teneretur in terminis iuris ciuilis Romanorũ Romanorum efficacem esse: id quod voluit Antonius Butrius & Panor. vterque colum. pen. in c. quæ in Ecclesiarum, de consti. Loazes, vbi suprà, pag. trigesimoquarto, nume. 24. sed ex pacto nudo de iure ciuili Romanorum non crederem eum obligari, nisi naturaliter tantùm. eaq́ue obligatio ad agendum non esset efficax, non magis quàm in homine priuato per suprà dicta, contra docto. suprà allega. Et consequẽter consequenter
15
* qui cum eo de aliquo nudo pacto conueniret naturaliter tantùm, & sic non efficaciter ad agẽdum agendum obligaretur. l. iurisgentium. §. sed cum nulla. & §. igitur nuda. ff. de pact. iuncta l. prima. ff. quod quisque iuris. & quia leges illæ generales, personas priuilegiatas, vt est princeps, non secus quàm reliquos comprehendunt, nisi ea in specie, qua de agitur, reperiantur habere peculiare priuilegium. leg. in fraudem, in fin. ibi. quia generalis erat illa determinatio. ff. de mil. testamen. & ibi not. Baldus, Decius consi. quinto. & in leg. ex
16
* testamento. C. vnde. libro. & in leg. prima. ff. de regul. iur. Andreas Alciatus parad. libro quarto. c. decimo. Andreas Tiraquellus de præscriptione. §. primo. glo. vndecima. ad finem. Apparet etiam quemadmodum sint intelligendi Panor. in c. quæ in Ecclesiarum, de constitu. colum. penul. & Loazes, vbi suprà, nu. 23. & idem in rep. leg. filius famil. §. diui. ff. de lega. limi. septima. col. quadragesimaseptima. dum aiunt, contractus celebratos inter principem & ius subditos remanere interminis iuris communis, Nam
17
* ius commune à Iureconsultis appellatur ius natu| p. 118r turale natu rale , vel gentium. l. ius ciuile. ff. de iust. & iure. Sed à Doctoribus sumitur pro iure ciuili Romanorum, & nec est verum, quod remaneat in terminis solius iuris naturalis vel gẽtium gentium , cùm etiam regulādus regulandus sit secundum ius ciuile ciuitatis illius principis: arg. in princ. Instit. de oblig. ibi, secundum nostræ ciuitatis iura. Nec est verum, quod remaneat in terminis iuris ciuilis Romanorũ Romanorum , sed iuris ciuilis illius principatus, cui dominabatur rex ille, vt iam ostendimus.
Loading...