Capvt xlvi.

Capvt xlvi.

CEntesimo quadragesimo
1
* primò, superioribus proximus est & ille articulus, qui ex nostra principali conclusione facilè definiri licet, An homini priuato liberum fasq́ue sit iudicare de legibus, vtrùm earum mens cesset, vel non, aliquo casu. Mouet quæstionem, quòd in temporalibus legibus quāuis quamuis homines & possint & debeant de his iudicare eas dum instituũt instituunt , dumq́; dumque consultant ac disceptant ferri eas leges expediat nec ne, tamen postquā postquam latę latæ sunt, iam amplius iudicare de ipsis minimè licet: sed oportet iudicare secundum ipsas, capitu. erit autem lex. quarta distinct. & diuus Augusti nus de vera religione eadem ferè verba refert, & tenet eandem sententiam. Et præmitte
2
* legem non aliter valere, quàm si publicè vtilis sit. d. cap. erit autem lex. nec valet nisi deriuetur à lege naturali, & diuina, vt docemur per Dominicum Sotum lib. 1. quæst. 6. art. 7. de. iust. & iure. sicq́ue necessariò esset bona, quia illa iura semper sunt bona: ideoq́; ideoque æterna fore certum est, vt l. omnes populi. ff. de iust. & iure. §. sed naturalia. Institu. de iure naturæ. Nunc tria videnda sunt, quid si lex in communi postea facta est nociua? Deinde quid si in quodā quodam particulari tantùm facta est nociua Reipublicæ? Postremò, quid si in qͦdā quodam particulari facta est nociua non Reipublicæ, sed cuidam priuato ciui? Primo casu
3
* communis Theologorum sententia esse videtur, talem legem ipso iure euanuisse, ita videntur tenere dicentes talem legem nullam habere obligandi vim. Dominicus Sotus Theologorum doctissimus de iust. & iure, lib. 1. quæst. 6. artic. 8. post sanctum Thomam & Caietanũ Caietanum . 1. 2. q. 90. artic. 8. idem 8. Thom. 2. 2. quæst. 60. artic. 5. & rursus 1. 2. q. 96. art. 4. vbi etiam Caietanus & in d. artic. 5. sequi videtur, & Theolo. eruditissimus frater Alphonsus de Castro, de potestate legis pœnalis lib. primo. ca. 5. documento 3. plenè per Philipp. Corneum in l. vn. in princ. C. de cad. tollen. & per Andream Tiraquell. de causa cessante. par. 1. & rursus idẽ idem Alphonsus Castrensis, vbi suprà, in 5. documento. Id quod nos impugnauimus de succ. progressu in in præfa. num. 67. versicul. sed an ipso iure ea lex. Mouemur per egregiam l. vn. in princ. suprà alleg. dum ait, vt quod belli calamitas introduxit, lenitas pacis sopiret. expende verbum Sopiret, vt enim homo dormiens & sopitus non fit cadauer, nec desinit habere vim & substantiam hominis, ita ea lex vim legis habere non desinit, quamuis interea, dum eius ratio quò ad bonum publicum cessat, non sit executioni mandanda: vtilitas magna est, sic enim fit, vt vtilitate legis rursum redeunte eadem lex quasi à suo somno expergefacta vires suas, quas non amiserat, sed tantùm frænauerat & continuerat, aut occultauerat, nunc exercere incipiat, nec opus sit eandem legem rursus à Republ. cum suis ambagibus & prolixis solennitatibus (de quibus in l. humanum. C. de legibus. & in §. lex. Inst. de iure nat.) ferri, quæ omnia fusiùs loco iam allegato peregimus. nec à diui Thomæ & aliorum sententia id fortè alienum esset, quamuis eorum verba repugnare aliquantulum videantur. Ergo si quo tempore vrbs obsessa erat, lex iussit, ne portæ ciuitatis aperirentur nocte, ne fortè hostes vrbem aggressi muros penetrarent. Ea lex quo tempore bellum non solùm finitum esset, sed & longissimè exterminatum, ita vt nullum omninò periculum esset, tunc ea lex quò ad omnes ciues Reipublicæ, & quò ad omnes etiam casus | cessare videretur. Cæterùm si ijdem hostes, vel alij reuersi rursum vrbem obsiderent, eadem lex, quia vires suas nunquam amisit, sed tantùm ad imaginem sopiti, aut soporati hominis vires continuerat, represserat, frænauerat, nunc quasi expergefacta, aut fræno libera & soluta, vires suas sine noua legislatione aut promulgatione ipso iure exercere incipiet. Quò ad secundum casum principalem, quando ea lex non ex toto Reipublicæ nociua facta est, sed tantùm in quodam casu particulari, & tunc Dominicus Sotus, vbi suprà, post diuum Thomam & Caietanum, vbi suprà, quos refert, tenet cessare legem, hoc est, ipsius executionem, quò ad illum casum particularem. Sicq́ue si iussit lex ciuitatis obsessæ, ne ipsius portæ etiam de die aperiantur, tamen si ciues ab hostibus fugientes clamarent se intra muros recipi, aperiendæ portæ essent, nec per hoc legis transgressio facta videretur, cùm illi vtiles sint ad defensionem & tuitionem vrbis, cui rei ea lex consultum voluit: quod admitterem, nisi fortè periculum esset, ne hostes tales ciues insequentes simul cum fugientibus irrumperent in vrbem: sicq́ue eam caperent, omnesq́ue ciues perderent, quod maximè cauendum esset, quando non magnus esset numerus ciuium fugientium, magnum q́ue esset periculum in portis aperiendis. Vltimo casu quando ratione legis in particulari cessabat, quod particulare Reipublicæ saltem principaliter non intererat, tunc duo sunt videnda: primùm ancesset legis obligatio: deinde an illi particulari & priuato homini liceat facere hanc interpretationem collectam ex mente legis contra verba ipsius. Quò
4
* ad primum Sotus, vbi suprà, negat tunc legis transgressionẽ transgressionem fieri licere, quod si, inquit, scis cæteris vtrùm illa sit sufficiens ratio, vt subditus faciat contra legem, quod ratio legis in particulari persona & casu deficiat: respondetur, quòd si tantùm deficit in particulari, non sufficit id, quod & tenet secundum ipsum, diuus Thomas 2. 2. q. 60. art. 5. quod & tenet rursum ipse Dominicus Sotus Theologorum dissertissimus, vbi suprà lib. 3. q. 4. artic. 5. post Aristotelem, quem referunt 5. Ethico. c. 7. & vt perfectius rem agamus ipsi distinguunt inter legem positiuam, quæ non tam iuris inductiua est, quàm iuris diuini, aut naturalis iam inducta repetitiua (id quod ipsi appellant ius naturale continere, sed non instituere) & legem quæ illud disponit, quò inspectis iuris naturæ principijs nihil referebat vtrùm sic fieret, vel non fieret: quo casu, inquiunt, ipsa legis scriptura ius ipsum non solùm continet, sed etiam instituit (quod ius positiuum appellant diuus Thomas & Dominicus Sotus, Aristoteles verò legitimum appellat, aitq́ue, esse bonum legitimum) ergo aiunt, qui ab hoc iure scripto recedit, non potest non ire vel contra bonum naturale, vel contra bonum legiti mum, quorum neutrum licet. Vnde Sotus ex mente, vt inquit, reliquorum, d. art. 5. & d. art. 8. ait, quod etiam si lex positiua, quæ in communi bona est, in particulari incipiat esse noxia, non desinit etiam in illo particulari habere suum effectum & executionem: sicq́; sicque ait, si lege cautum est, neminem nocte licere incedere armatum, & ciuis multum quietus & pacificus, à quo verosimiliter nihil mali timetur, armatus incedit, incurrit pœnam legis, licet ratio & vtilitas legis in eo cesset. Vnde etiam subdit, principem per modum dispensationis eo casu posse subuenire ei, ne pœnam subeat: sentit tamen quòd princeps talem legis dispensationem facere non tenebitur. Aitq́ue iudicem id facere neque debere, neque posse, ipsumq́; ipsumque priuatum hominem non posse eo colore legem inconsulto principe trāsgredi transgredi , quæ omnia verosimiliter responderent. ita Andre. Tiraquell. de causa cessante, limi. 32. post Aretinum & alios, quos refert, quatenus tenent cessante ratione legis in particulari, cessanteq́; cessanteque eius vtilitate, si quidem in communi non cessat, tunc legis executionem & effectum non cessare, etiam in illo particulari: quibus fauere videtur egregia l. 1. §. fi. ff. de minor. dum restitutionem concedit minori læso, etiam si is æquè prudens & strenuus esset cuilibet homini legitimæ ætatis, quamuis minoribus propter lubricum ætatis succurri soleat, quæ ratio cessare videbatur in tali minori.
Quid dicendum? & sanè istorum patrum sententiæ, quò ad pleraque suspectæ sunt, eorumq́ue error illinc defluxit, quod ipsi loquebantur de lege, & quid esset lex non rectè percipiebant. Nam
5
* existimabant, legem esse ipsam scripturam (vt non semel expressit diuus Thomas d. q. 60. art. 5. post Aristotel. quos Dominicus sequi videtur, vbi suprà) id quod longè distat à vero. Lex enim scriptura non est, vt in l. non figura. & l. obligationum substantia. 1. iuncto vlti. res. ff. de act. & obligat. quinimò fraus legi fit, quando insequimur eius verba aut scripturā scripturam relicta mente. l. fraus. ff. de legi. & Cicero in oratione pro Cecinna ait: Scriptum sequi calumniatoris est, si quidem eludatur mens legislatoris aut scribentis. Et rursum ibidem ait: Verba inuenta esse, quæ indicarent, non quæ impedirent nostram voluntatem. sicq́ue voluntas tenet primum locum, sequentem verisimilitudo, vltimum verba, vt plenissimè disseruimus suprà cap. 25. & 28. voluntas ergò & mens legis etiā etiam si coniecturis tantùm collecta sit, posthabitis ipsius verbis, aut scriptura insequenda est, vt etiam plenissimè diximus in l. si quando, in princ. C. de inoff. testamen. Nec dubium est, quin principatus tam legum quàm principum sit creatus ad meram ciuium vtilitatem. Vnde ad eorum perniciem cōuerti conuerti minimè debet. sic q́ue vt lex simul ac in communi incipit esse noxia, cessat eius effectus & executio, quò ad | omnes, secundum quod suprà exposuimus. Ita & cùm incipit esse noxia respectu vnius, aut quorundam ciuium in aliquo casu particulari, in illo casu carebit executione, ne ea lex ad proficiendum lata nocere incipiat. contra l. quod fauore. ff. de legib. l. non ideò minus. C. de procur. l. legata inutiliter. ff. de leg. 1. l. legata inutiliter. ff. de adim. leg. quam regulam iure naturali nitentem mille legum, rationum, & doctorum authoritatibus ornauimus in d. l. si quando, in princ. idq́ue comprobatur per argumentum validissimum de toto ad partem, de quo in l. an pars. ff. pro derelicto. l. quæ de tota. ff. de rei vendi. elegans l. hæredes mei. §. cùm ita. ff. ad Trebell. sicq́ue par est, vt quemadmodum si ex toto ratio & vtilitas legis cessaret in communi, tunc etiam ad omnes lex illa interim effectu & executione careret, ita si cessare incipiat in particulari, tunc quò ad illud particulare cessare, & executione quoque carere incipiat, id quod si rectè inspiciatur diuus Thom. d. q. 60. artic. 5. in vltimis verbis amplectitur, licet longè aliter & minus rectè (iudice me) ab ipso Soto intellectus fuerit. Denique hæc pars probatur ex nostra principali conclusione, qua edocemur legis imperium esse ad meram ciuium vtilitatem, non ad eorum læsionem. sicq́; sicque quo casu ea lex vni ciui noceret, & reliquis non prodesset, non potest non cessare ex naturali ratione, aliter enim ea lex inofficiosa esset, hoc est, suæ destinationi contraria. nam & plus est etiam iure & libertate nostra vti non possumus, cùm id nemini prodest, & alteri noceat, vt tradunt communiter Doctores eam legem ita restringentes in l. altius. C. de seru. dum negant, posse me ædificare in domo & area mea, quando id mihi non prodest, & alteri nocet. In summa hæc pars confirmatur per omnia iura, per omnes rationes, perq́ue ea omnia, quæ toto hoc libro continentur. Si ergò
6
* iussit lex, ne quisquam syluam suam cæderet, quò magis lignis prouincia abundaret, certè si postea aliqua particula illius fortè latæ prouinciæ (vt Hispania est) cœpit tam densas habere syluas, vt vel frugibus vel animalium saluti vel vtrique rei noceret, ea lex in illo particulari carebit executione. Idemq́ue si iussit lex, ne per decennium liceret venari, aut piscari, quò magis regio abundaret feris & piscibus, certè si post annum fortè in quadam regionis particula tam abundare, aut pullulare cœpisset ferarum genus, vt noceret non solùm frugibus, sed etiam itinerantibus propter numerosam, ferarum, vrsorum, leonum, & similium turbam: tunc licet in reliquis regionis partibus id non esset, adhuc in ea terræ particula ea lex cessaret executioneq́ue careret. Idemq́ue
7
* si tanta in ea terræ particula piscium copia in fluminibus, vel in pelagis esset, vt mortui putrescerent, hominumq́ue saluti noceret, quibus casibus & similibus iudex ordinarius posset legem il lam ita interpretari, id quod ex mente diui Thomæ esse videtur, vbi suprà, contra mentem Dominici Soti, Andreæ Tiraquell. Aretini & sequacium. Quinimò non solùm posset, sed etiam necesse haberet sic interpretari & iudicare ex mente ipsius sancti Thomæ, contra reliquos proximè allegatos, quia id esset iudicare secundum leges & legum mentes: contrarium aũt autem non iudicis, sed calũniatoris calumniatoris esset, vt diximus. Denique in omnibus his speciebus & similibus princeps non solùm posset hanc interpretationem facere (id quod Sotus, vbi suprà, admittit) sed etiam necesse haberet, ne aliter leges non tam interpretari, quàm calumniari videretur, quod vltimum verosimiliter negaret ipse Dominicus Sotus, vbi suprà. Sed & quod plus est,
8
* ipse homo priuatus hanc facere posset interpretationem. Pro nobis etiam faciunt egregia verba Modestini Iureconsulti, qui in lege, nulla. ff. de legib. ait: Nulla ratio, aut iuris benignitas patitur, vt quæ salubriter pro hominum commodis statuta sunt, nos duriore interpretatione contra ipsorum commodum producamus ad seueritatem. sicq́; sicque etiam hominem priuatum talem legis interpretationem posse facere, atque ita contra verba legis posse ire, tenet in hoc sibi contrarius Sotus d. articul. 8. quando certus ille esset, quòd cessaret ratio legis, id quod ait esse contra diuum Thomam, quem refert, & fortè non rectè ipsius mentem percepit. sed quidquid sit, vera est eius opinio. Sed & si subdubius esset, si tamen in hanc partem magis, quàm in contrariam se inclinaret, adhuc idem esse tenet idem Sotus d. artic. 8. & nos tenuimus de succ. progressu in præfation. num. 66. cum pręcedent præcedent . & sequent.
Neque ad rem pertinet
9
* quod Sotus d. artic. 8. negat, hominem etiam quietum & probum posse armatum incedere, stante lege contrarium iubente, quamuis in eo cesset (vt sibi videbatur) ratio legis: nam eum armatum non posse incedere verum est, sed in eo legis rationem cessare verum non est. Nam quantũ libet quantumlibet quietus ille sit, potest armatus nocere, & tunc demum legis rationem cessare intelligimus, quando indubitatum est, legis rationem & vtilitatem cessare: non quando contingenter tantùm. nec enim probat hoc esse, quod ab hoc contingit abesse. l. non hoc. C. vnde legi. iuncta l. adigere. §. quamuis. ff. de iure patron. vbi clarum exemplum & alia quamplura, quæ congessit Andreas Tiraq. de causa cessante. part. 1.
Quandò
10
* verò vtilitas & ratio, quæ legiferendæ occasionem dedit, nec in communi, nec in particulari hodie cessat, sed tam integra est, quàm erat tempore quo lata fuit, quia res sunt in eodem statu, tunc & si ea lex parum vtilis sit, seruanda est, idem & si nihil omninò vtilis sit, quinimmò idem & ter| tiò etiam si forsan melius foret contrarium fuisse lege positum, vel eam latam non fuisse. ita tradit Dominicus Sotus d. artic. 5. ad finem post Aristotelem, quem refert 5. Ethico. capitu. 7. quibus adde idem tenentes Bald. in l. non omnium. ff. de legib. & in l. de quibus, eodem titu. Andreas Tiraquell. qui plures refert in tract. de retract. in præfat. nu. 75. per l. 1. §. initium. ibi, quia moderatam hanc ætatem prætor ratus est, & per l. prospexit. ff. qui & à quibus. l. vnic. in princip. C. de cad. toll. verb. machinationibus, & d. l. §. 1. nisi fortè ea lex apertè esset contra naturalem æquitatem, vel contra ius naturale: aut contra bonos mores, secundum Sotum d. articu. 5. & Andream Tiraquellum, vbi suprà. Vel
11
* nisi esset contra ius gẽtium gentium secundum eundem Tiraquellum, post Bald. vbi suprà, & alios, quos refert. Quod vltimum verũ verum non est. Ius enim
12
* gentium positiuum, ius est non naturale, vt eleganter docet Dominicus Sotus de iust. & iure, lib. 3. quæst. prima. articulo tertio. & disseruimus suprà in præcedenti capitu. & plenius de success. progressu in præfatione. ergo contra tale ius gentium positiuum lex ciuilis lata, non minus valet, quàm si lata esset contra aliud quodlibet ius ciuile. §. sed naturalia. Institut. de iure natur. l. eas causas. ff. de capi. dimi. l. nihil tam naturale. ff. de reg. iur. cap. omnes res, eod. tit.
Quæ
13
* omnia intelligenda sunt, quod attinet ad forum contentiosum. Nam in foro conscientiæ fortè lex omninò inutilis seruari necesse non esset: & longè minus si etiam noceret ab ipso initio. quod intelligo, quando ex ipsius legis transgressione reliqui ciues non læderentur. Quid enim si in exemplis de venatione, aut piscatione, non solùm ex pòst facto, sed etiam ab ipso initio, quo lex illa facta fuit, inutilis erat, vel fortè noxia: quia eo tempore plus æquo flumina & pelagi scatebant piscibus, & nemora ferarum sat superq́; superque abundabant, vt melius vtiliusq́; vtiliusque foret minui quàm multiplicari: & tunc crediderim talem legem in conscientia non esse seruandam necessariò. Id quod alibi plenius egimus, & aliquid in d. præfatione.
14
*
In dubio tamen consultissimum est, leges seruari, veteresq́ue aut minimè aut parcè innouare, quia leges magnam vim ex consuetudine sumunt, magnamq́ue authoritatem, eaq́ue consuetudo quasi in alteram naturam transit. Vnde durum fit eam relinquere, ita sanctissimè consulunt sanctus Thomas prima, secunda quæst. 97. artic. prim. & Dominicus Sotus de iust. & iure lib. 1. quæst. sept. artic. primo. & Iurecōsultus Iureconsultus dum ait, minimè sunt mutanda, quæ interpretationem certam semper habuerunt. l. de quibus, cum pluribus legibus sequentibus. ff. de legibus. consuluit etiam Philosophus 2. Politic. capitu. sexto, & eleganter Thucidydes, dum refert Cleonem sic ratiocinantem: Melius agi cum Republica, quæ malis moribus cōstanter constanter vtitur, quàm cum ea quæ bonis, sed inconstanter. Idem consuluit Alphons. de Castro summus Theol. de de potestate legis pœn. lib. 1. c. 1.
Denique Dominicus Sotus tam in d. artic. 8. quàm in d. articul. 5. ad finem ait, quod siue
15
* lex lata in communi nociua sit, siue in quodam particulari, non desinit vim habere, donec à principe sit abrogata: quinimò ait, quòd secundam illam agere debent subditi. sed quod ait, vim habere, verum est, dummodo non semper eam rem exerceat, vt suprà diximus. quod autem ait, subditos secundum eam agere debere, verum est, quando ab ipso initio, & si non erat contra ius naturale diuinum aut contra bonos mores, tamen inutilis, vel noxia tolerabiliter tamen erat: cæterùm si cùm ab initio vtilis esset, postea nociua esse cœpit, tunc secundum eam ciues agere non tenerentur: vt in exemplis de piscatione, aut venatione suprà relatis. Ratio differentiæ, quia priore casu cum populis interpretatiuè, & princeps apertius eam legem vtilem esse putauerit, & per modum contractus vel quasi in eam itum fuerit, non est ab ea recedendum ob qualemqualem noxiam aut læsionem: argumen. l. si voluntate. C. de resci. vendi. iuncta l. sicut ab initio. C. de act. & obligat. l. secunda. C. de resc. vend. l. scio. ff. de minor. Posteriore autem casu, tam legislatore quàm ciues tamdiu verosimiliter eam legem obligare voluisse videntur, quamdiu durasset ipsius vtilitas, quamdiuq́ue res in eodem statu permansissent, & non vltra: argument. capitu. cum inde constitutio. cum ibi plenè traditis per Doctores.
Loading...