Capvt xlvii.

Capvt xlvii.

CEntesimo quadragesimo secundò colligitur, quid respondendum sit in illo articulo, quo quæritur, an populus principem habens, possit
1
* sibi leges condere quibus regatur? ad cuius rei intelligentiam & notitiam præfari
2
* oportet, esse quadruplicem principatus speciem, tyrannicam, legitimam, dominicam, deificam. Vel aliter summa diuisio est, quod quædam tyrannica est, quædam legitima, tyrannica qualis est illa, quæ vi aut dolo, ditione & imperio ciues tenet oppressos: vt contingit in populis & gentibus debellatis. tale enim imperium tyrannicum esse, tenet doctiss. Theologorum frater Alfonsus Castr. de potesta. legis pœnalis, lib. 1. c. 1. pag. cuius verba, & inde (inquit) sequitur, vt
3
* potestas, quæ nullam habuit ex populi consensu originem, non iusta, sed tyrannica sit dicenda. Idem sensit rex Dionysius iunior, & Plutarchus, & Erasmus ad eum in eius translatione lib. 5. Apoph. in dictis ipsius Dionysij, qui regno patrio pulsus cuidam interroganti quid factum esset, vt cùm pater suus tenui fortuna ac priuatus Syracusanæ sibi ciuitatis principatum parauerit, ipse regis filius & regnum hæreditate acceptum amiserit, quoniam (inquit) pater rerum potitus est, quum iam in odium venisset popularis gubernatio, ego, quum inuidia laboraret tyrannis, principatum suscepi, talem ergo principatum vi & armis paratum aut dolis tyrannidem appellârunt. ijdem authores eodem loco referunt eundem Dionysium alteri idem percontanti respondisse, pater (inquit) suam mihi reliquit tyrannidem, non fortunam.
Legitimus
4
* principatus rursum in species tres diuiditur: Prima, quam deificam, quasi à Deo factam appellauimus, licet enim omnis principatus à Deo esse dicatur, iuxta illud Prouerb. c. 8. Per me reges regnant, &c. tamen illud intelligitur non immediatè, sed mediante populi concessione, vt infrà dicemus. immediatè verò interdum à Deo est principatus, qualis fuit regis Dauidis, qui à populo regnum non accepit, sed immediatè à Deo per Samuelem, vt legitur Regum lib. 1. c. 16. & qualis fuit Petri principatus à populo non electi, sed ab ipso Deo, per illa verba delecti: Pasce oues meas, ter geminata, vt Ioan. 21. & declarat Alfonsus Castrens. vbi suprà. Altera species est, quam dominatum appellauimus, quando dominus latissimorum fortè camporum, in quibus nulli erant habitatores, aliquos ibi habitare ædificareq́; ædificareque permisit sub certis legibus & suprema iurisdictione, aut dominio fortè sibi reseruatis: tunc enim ex lege cō uentionis conuentionis potuit sibi reseruare imperium, vel par, vel inferius, vel fortè plenius liberiusq́ue, vt exposuimus suprà c. 1. cum seq. Vltima species
5
* est, quando populi consensu & concessione principatum suscepit, hæcq́ue legitima quoq; quoque principatus species est, vt duo superiores, sed ista frequentior, vt edocet Alphonsus Cast. vbi suprà. & probat l. 2. §. deinde quia difficile. ff. de origine iuris. l. 1. ff. de const. princ. §. sed & quod principi. Instit. de iure nat. & Alphonsus Castrensis, vbi suprà verissimè, Iure, inquit, naturæ etiam, postquam illa deprauata fuit, nullus est populi rex, aut dominus, sed hi principatus aut dominia, quæ iustè tenentur ex populi consensu euenerunt. Et primus (inquit) rex, qui est hominibus datus (vt Regum lib. 1. c. 8. enarrat historia) non nisi populo petente fuit ab ipso Deo concessus. Deinde populi varij varios sibi reges elegerunt, nec paucos expulerunt, vt d. l. 2. §. exactis deinde regibus. ff. de origine iur. apud aliasq́ue gentes regum nomen odio habitum fuit, cœperuntq́; cœperuntque sese per cōsules consules , per dictatores, per quosdam alios magistratus gubernare, interdum per vnum, interdum per plures, sed omnes isti modi gubernandi ex populi consensu descendebant, & legitimi videbantur. qui atuem illinc non descenderent, tyrannici esse intelliguntur. Nam quod 1. Regum capit. 8. legitur: Per me reges regnant, intelligitur (vt iam post Alphonsum Castrensem, vbi suprà attigimus) mediante populi concessione, & Deus ibi est tanquam causa vniuersalis, quæ cum omnibus rebus, & humanis actionibus concurrere videtur. Nam secundum receptam sententiam tam Philosophorum, quàm Sanctorum & Doctorum Deus consulit non solùm rebus humanis vniuersis, sed etiam singulis, omnia eius prouidentia reguntur, vt per Saluianum libro primo, secundo & tertio de prouidentia Dei. & suprà plenius disseruimus c. 21. num. 13. secundum quæ doctissimus Alphonsus Castrensis, vbi suprà, tenet populum
6
* etiam principem habentem, posse sibi leges, quibus regatur, instituere, dummodò ex nihil obsint iuribus principis sui, hancq́ue potestatem iure naturę naturæ ei competere ait, quia, inquit, quilibet homo legem sibi dicere posset, à qua sibi recedere non liceat, quia eam potest sibi imponere cum obligatione. ergo idem populo, inquit, fas erit, eiusq́ue verba ita habent. Constat enim, inquit, potestatem legem statuendi populo iure naturæ cōcessam concessam esse, præ sertim ad eas leges, quæ superioris sui iuri & dominio minimè repugnant, nam quilibet particularis homo potest sibi legem statuere, qua vitam suam regat & moderetur, etiā etiam cum obligatione faciendi id, quod lege decreuerit, si id, quod apud se statuit nulli superioris sui decreto obuiat. Idem prorsus de toto populo, aut de tota Republica dicere oportet, quæ ratio re vera est contra textum vulgò notum, in l. si quis. in princ. testam. ff. de lega. 3. vbi negatur posse hominẽ hominem sibi eam legẽ legem impo| nere, à qua eimet non liceat recedere: nec. n. potest suam voluntatem seruam sibimet facere, id enim libero arbitrio natura hominibus dato dilucidè aduersum, pugnans, cōtrarium contrarium foret, & in hac ratione nititur illa egregia l. fi. C. de pact. & l. si mihi & tibi. §. in legatis. vbi multa per Ias. in vtraque lectu. post Bartol. in dictis locis. ff. de legat. 1. l. 1. C. de sacrosanctis Eccles. l. 4. & per totum illum titulum. ff. de adim. lega. elegans. l. sub hac. ff. de act. & obligat. vbi nominatim sic dicitur, sub hac conditione, si volam, nulla obligatio est, sicq́ue vt sit obligatio, non sibi ipsi tantùm quis loqui debet, sed etiam cum alio paciscendum est, vt dd. iuribus. Quinimò etiam tunc obligatio præcisa non est, nam regulariter & re integra pœnitere liberum est, nisi in solis contractibus nominatis, in quibus id expressim prohibitum est, ita procedit totus titulus ff. de præ script. verbis. & ff. & C. de rerum permu. & ff. & C. de cond. ob caus. Mouetur secundò Alfonsus Castrens. quia
7
* vt se habet totum corpus ad singula corporis membra, ita se habet totus populus ad singulos ciues. sicq́ue vt totum corpus potest cuilibet membro imperare, idq́ue assolet, ita & populus imperare potest cuilibet cōciuium conciuium . quæ ratio leuis est, tum quod superest princeps, qui populi vice fungitur. l. 1. ff. de const. princ. §. sed & quod principi. Instit. de iure nat. l. 2. §. deinde quia difficile. ff. de origine iuris. tum etiam quia ea similitudo nulla est, aut non procedit: primùm quia vnusquisque ciuium potest domicilium ad libitum mutare de populo in populum, & de regione in regionem etiam remotissimā remotissimam , qua re nihil vsitatius aut frequentius: pes autem aut manus à reliquis corporis membris abscedere nequeunt. Vnde Statius sic cecinit:
Omne homini natale vitium.
Et Ouidius sic etiam modulatur:
Omne solum forti patria est, vt piscibus æquor.
Et dixi de succe. crea. §. 30. num. 298. vbi videbis de mutatione domicilij. Deinde quia pes aut manus nũquam numquam possunt aut vnquam poterunt arcem capere, hoc est, caput fieri: singulis autem ciuibus id contingere & possibile est & non rarum, vt & omnibus notum est, & ita vt quotidiè fiat, necesse est in populis, qui reguntur per consules aut alios magistratus vicissitudinariè, quod hodie fit in populo Venetiarum, & Genuensium, & Lucensium, & similium. Idemq́ue fit in omnibus oppidis Hispaniarum, quæ vulgò Aldeas appellantur. Tertiò quia in hominis corpore aut alterius animalis, pereunte capite, vt reliqua corporis membra pereant, necesse est: non sic in principe populi, quo extincto non ideò populus perit, quinimò nec minui videtur: argumen. text. in l. quærebatur. ff. de iudi. Postremò, quia gubernationis munus in vero corpore semper est penes caput, non sic in po pulo, nam & potest & quotidiè solet, qui hodie populi princeps est, priuatus fieri: & econtrà priuatum rursus fieri principem. id quod vt fiat necesse est in populis, qui regem non habent hæreditarium, sed per suos magistratus vicissim reguntur, & non rarò sit etiam in populis regem iure hæreditario gubernantem habentibus, vt in exemplo de Dionysio suprà relato. In summa sunt & aliæ innumetæ innumeræ differentiæ, quas enarrare ociosum esset. nec dubium est,
8
* quin ad tollendam consequentiā consequentiam sufficiat dare vnam instantiam. Gloss. cōmuniter communiter ibi approbata, vt constat ex relatione Ias. in l. si creditori. ff. de ope. no. nuncia. gl. in c. sicut vrgere. 1. q. 1. Et tandem illa similitudo de corpore ad membra respectu populi & ciuium, non eo pertinet, vt exinde quasi ex primo quodam elemento aut necessario principio fieri possit vlla collectio, aut illatio, seu consequentia (id enim vani capitis esset) sed eò pertinet, vt sit quidam modus docendi ad faciliorem hominum præsertim hebetorum instructionem.
Denique
9
* receptissima sententia est Bart. & omnium in l. omnes populi. ff. de iust. & iu. Alexandri, & Philippi Cornei, Ias. & aliorum in l. fin. C. de testam. per text. ibi, non valere leges, quas populus principem iure hæreditario regnantem habens sibi fecerit, nisi ab illo sint confirmatæ. Quorum sententia vera est, si ponas populum omne suum imperium, iurisdictionem, & potestatem in principem transtulisse, vt fecit populus Romanus. & ita intelligo d. §. sed & quod principi. & d. §. deinde quia difficile. & d. l. 1. ff. de const. prin. Secus autem esset si eam potestatem sibi retinuisset, tunc enim procederet opinio Alfonsi Castrensis suprà relata, cùm enim tota potestas penes populum prius esset, ab eoq́ue in principem populi tamen concessione migrauerit, potuit migrare vel ex toto, vel tantum ex parte, quæ res facti est, exindeq́ue pendet istarum controuersiarum definitio. & quia
10
* secundum Philosophum: Qualia sunt principia, talia præsumuntur principiata, & econtrà. sicq́ue: Qualis est præsens status, talis præ sumitur origo, secundum eum, & secundum communem opinionem Gloss. l. cum res. C. de proba. plenè per Nicolaum Boër. decis. 42. alia insuper. in princ. Hinc fit,
11
* vt si populus sit in possessione tales leges, vel etiam consuetudines sibi faciendi, vel introducendi sine vlla superioris cōfirmatione confirmatione , tunc præsumam illud ius, illamq́ue potestatem à populo reseruatam, quo tempore principem sibi elegit. quod si ex diuerso princeps reperiatur in consuetudine, hoc est, in possessione, vel quasi, eas leges & consuetudines approbandi, tunc prę sumendum præsumendum est, nihil iuris ad eam rem sibi populum reseruasse. sicq́ue eius leges citra principis confirmationem non valere. quod si nihil istorum probetur, nec appareat qualis fue| rit consuetudo, aut possessio istarum rerum, qualísve fuerit populi concessio, tunc præsumam hanc potestatem à populo reseruatam fuisse, per generalitatem d. l. omnes populi. & §. sed naturalia. Instit. de iure nat. d. §. deinde, quia difficile, cum simil. Et quia omnis principatus est ad populi meram vtilitatem, vt habet nostra conclusio principalis ornata per totum hunc librum. populo autem hanc potestatem à se ex toto abdicasse nocentissimum esset, & contra præsumptionem l. cùm de indebito. ff. de proba. ergo id præsumendum non est, sed potius contrarium. & quia
12
* omnis concessio facta ad meram concedentis vtilitatem, intelligitur esse reuocabilis, præsertim in huiusmodi mandatis. §. rectè quoque. Inst. de mand. & pertotum titulu. ff. & C. de procur. & extrà eod. titul. in decr. & in vi. & C. ff. de mandato. iuncta l. quoties ab omnibus. vbi in simili per Ias. C. de fideicom. & l. stipulatio ista. §. inter certam. ff. de verborum oblig. l. pen. vbi multa per Ias. C. de pac. l. si quis in cō scribendo conscribendo . C. de Episc. & cler. l. filijs matrẽ matrem . C. de inoffic. testa. itaque cùm omnis legitimus principatus sit ad meram populi, non etiam ad regentis vtilitatem, quumq́; quumque tale mandatum aut commissionem ad suam vtilitatem datam, reuocare cuilibet liberum esse debeat: videtur quòd populus eam iurisdictionem, quam dedit, & liberè reuocare, & longè magis aut liberius moderare possit: & consequenter vt possit quoties velit leges nouas sibi facere, nouasq́ue introducere consuetudines. quæ omnia disputationis tantùm non etiam definiendi gratia dicta esse intelligantur, quia modò neutram partem adfirmo ob causam nunc reticendam.
13
*
Illud autem certum est, non benè sequi, populus concessit principi, vt ipsum gubernaret, ergo ei dedit potestatem legum ferendarum. hoc enim pendet ex scripturæ inspectione, aut verborum conceptione ad eam concessionem factis & habitis, quæ res facti est. factum autem non præsumitur nisi probetur. l. in bello. §. factæ. ff. de capti. l. si emancipati. C. de colla. ibi, teq́; teque emancipatum probatum fuerit, vbi notat Ias. & cùm ea iurisdictio & potestas prius esset penes populum, penes eum remāsisse remansisse & perseuerasse præsumitur, nisi quatenus probatur contrarium, iux. Gloss. communiter app. in l. siue possidetis, & in l. cùm res. C. de proba. Nicol. Boërius decis. 42. alia insuper colum. 1. Ergo aut princeps reperitur in quasi possessione eas leges ferendi, & præ sumam eo vsque mandatum populi habuisse, aut quasi possessio est in contrarium, & tunc contrarium præsumam, aut sumus in dubio, quia neutrum istorum probatur, & præsumam penes populum eam potestatem remansisse, vt dictum est, quamuis contrarium & nullo iure tenuerit Alphonsus Castrensis, vbi suprà per d. §. deinde quia difficile. & per l. 1. ff. de constit. princip. quæ leges nihil faciunt, quia loquuntur in casu claro, non in casu dubio, ipse tamen nobiscum tenet in duobus membris suprà relatis, qui non minus vtiliter quàm summa authoritate & grauitate subdit hæc verba. Et inde, inquit, mea sententia deducitur, vt si princeps, aut magistratus talem potestatem à populo habens, vellet lege à se condita populum contradicentem cogere ad aliquid lege naturali, aut diuina minimè necessarium, sit tyrannus dicendus: quia maiorem potestatem erga populum sibi commissum, quamq́ue verè habebat, exercet. quam sententiam verissimam puto, eò præsertim quod omnis lex positiua ad sui validitatem debet deriuari à lege naturali & diuina, secundum eundem Castrensem ibi, vt continuò dicemus. & tenuit Dominicus Sotus in locis suprà relatis. Et quòd princeps in dubio leges ferendi facultatem non videatur habere, illinc apparet, quod principem legum ministrum, custodem, obseruatorem, & executorem esse sæpè suprà diximus, cap. primo, cum pluribus sequen.
Loading...