Hactenus quò ad forum contentiosum,
quid
* autem in foro conscientiæ, an illa meretrix tuta in conscientia petere possit, vel retinere quod sibi datum vel promissum quæstus sui gratia fuerit? & Medina egregius nostræ tempestatis Theologus negat meretricem suæ turpitudinis causa posse aliquid precij nomine, aut mercedis nomine accipere,
sed ait, sibi quasi dono datum accipere fas esse. Contrarium tenet Dominic. Sotus de iust.
& iur. lib. 4. q. 7. articu. 1. ex mente S. Thom. 2.
2. q. 62. artic. 5. & Sotus ait, hanc esse receptam
opinionem Theologorum. facit l. idem si ob
stuprum. ff. de condit. ob turpem causam. vbi
tales meretrices, & si in eo quòd meretrices
sint, turpiter faciant, tamen in eo quod accipiunt mercedem cùm meretrices sint, turpiter minimè faciunt. Quid dicendum? & sanè
Medina sic arguit, actus meretricius venereus
cùm turpis sit, nullo precio dignus est, ergo
qui pro eo precium aut mercedem receperit,
in debitum accepisse videbitur,
sicq́;sicque restituere
tenebitur: ergo, inquit, si meretrix quasi mercem eius rei acceperit, vt rem indebitam restituere tenebitur, quod si quasi dono
datũdatum reti|
nere poterit, sed cùm plerunque ad meretrices ingredientes nullas cum eis habeant amicitias, rarò aut nunquam eæ meretrices possent retinere, quod sibi datum esset, cùm donationis animus præsertim in ignotam & turpem mulierem præsumi
nōnon iure possit. l. cum
de indebito. ff. de probatio. id quod aduertit
Sotus, vbi suprà.
sicq́;sicque illarum muliercularum
miserrima conditio hac opinione admissa miserabilior & deterior fieret, quod non expedit, ne afflictis addatur afflictio: argu. l. vn. in
princ. C. de his, qui ante aper. tab. l. imperialis. C. de secundis nupt. suamq́ue opinionem
Sotus probat quatuor rationibus. Prima, quia
iustè accipit mulier mercedem pro voluptate,
quam vir captat. Deinde, quia fortè illi viro
prolem generabit. Tertiò, quia fortè illi
semẽsemen
ad salutem emittere expediebat. Vltimò, quia
meretrices salarium publicum accipiunt,
ꝙquod,
inquit, ipsum nomen meretricis suadet, quæ
vltima ratio in facto, non in iure consistit. sicq́ue incerta est. ipse
*
tamẽtamen refert reginam Amazonum prece & pretio
cōgressumcongressum Alexandri Magni emisse prolis suscipiendæ gratia, id
quod mulieribus illis solenne fuerat. Item 2.
& 3. rationes, quibus vtitur Sotus, non sunt
generales. quinimmò rari sunt (vt experientia docet) qui ad meretrices salutis, aut prolis
gratia accedant, sed plerique voluptatis explendæ gratia, adhuc tamen Soti opinionem
contra Medinam verissimam puto ac vtilissimam, ne miserrimæ illæ mulierculæ miserabilioris stent conditionis, quàm sunt. sicq́ue
huius sententia humanior est. & tria videbimus. Primum, An dati dominium abscesserit ab ipso dante. Alterum, an migrauerit in
accipientem. Vltimum, an repetenti sit restituendum? Quò ad primum
* dominium à
dante abscessisse certum est etiam de iure naturali, nihil enim tam naturali æquitati conuenit, quàm voluntatem domini rem suam
in alium transferre volentis ratam esse. §. per
traditionem. Instit. de rerum diui. sed hic tradidit, ergo transtulit dominium. facit l. traditionibus. C. de pact. l. traditio. ff. de acquir.
rerum domi. Deinde, quia hisce in rebus plerunque fieri solent pactiones expressæ aut tacitæ de talibus dationibus, quas seruare iure
naturæ debemus. l. 1. ff. de pact. cap. 1. eodem
titul. l. 1. ff. de constitu. pecu. l. non minorem.
C. de transact. Tertiò, quia
* vnicuique licet
suum non solùm disponere, alienaréve, sed
etiam prodigere, eoq́ue abuti. l. sed & si lege.
§. consuluit. ff. de pet. hæred. ibi dum re sua se
abuti putat. & l. 1. §. & magis. verb. prodegit.
ff. si quid in fraudem patroni. l. quia autem, in
princip. & §. 1. ff. quæ in fraudem creditorum.
l. quia poterat. ff. ad Trebell. l. non vsque. ff. si
à parente quis fuerit manumissus. l. nemo. ff.
de pact. & multa per Doctores in dictis locis.
ergo iste sine dubio & voluit & potuit rem
suam prodigere. Quinimò non solùm quando interfuit vlla causa dationis, siue honesta,
siue inhonesta, sed etiam quando nulla omninò interfuit, nostra possumus prodigere. l. 1.
& 2. & per totum titulum ff. pro dereli. tuncq́ue ea res fit primi occupantis, nam iure naturali, quod nullum est, id occupanti conceditur. l. 1. 2. 3. & 4. ff. de acquirend. rerum domi. l. 1. & 2. l. si id, quod. ff. pro dereli. l. si quis
vi. §. differentia. vbi per Doctores. ff. de acqui.
possess. Quò ad secundum, an
* tale dominium fuerit meretrici acquisitum? certum est
ei acquiri, tum quia fuit primus
occupāsoccupans post
istum à se tale dominium abdicantem, deinde quia in eam iste id dominium transferre voluit, nec quicquam tam naturale, quam
voluntatem domini rem suam in
aliũalium transferre volentis ratam esse, per leges & rationes
suprà relatas. Postremò, quia non minus infructuosum quàm iniquum esset, introducere vt dominium meretrici acquiri desineret,
quod ab ipso viro iam dicimus abscessisse, &
hac ratione vtitur in simili Iure consultus in l.
1. §. si vir virum vxori. ff. de acquirend. possessione. Quò ad tertium, an
* meretrix repetenti restituere teneatur. Et quidem homini sui
iuris & legitimæ ætatis restituere non tenetur, quia talibus non licet pœnitere. c. quod
semel, de regulis iur. lib. 6. l. sicut ab initio. C.
de actio. & obligat. l. sicut maior. C. de repu.
hæred. Et quia in pari causa turpitudinis melior est conditio possidentis. cap. in pari causa. de regulis iuris. lib. 6. d. l. mercalem. C. de
condi. ob turp. causam. cum ibi not. Et quia
maiores ætate restitui non solent, in ijs quæ
ipsi rectè intellexerunt, etiam si vltra dimidiam vel in totum sit deceptio. Et ita procedunt omnes tituli ff. C. Instit. & extra de donation. & ff. & C. de condi. ob caus. & sic licet
deceptus vltra dimidiam possit restitui, quia
præsumptum est, se non intellexisse quod agebat. l. 2. C. de resci. ven. tamen deceptus in toto, quia is rectè intellexit, quod agebat, restitui non potest, vt tradunt communiter Doct.
præsertim Hieronymus Cagnolus, &
AriesArias
Pinellus & Panta. de Crema. in d. l. 2. post
Barto. Saly. & alios ibi, vt diximus lib. 3. contro. vsu frequentium. Sicq́ue
* filius & filia,
qui futuræ patris successioni renunciârunt, si
decepti fuerunt vltra dimidiam possunt restitui contra eam renunciationem iuratam,
& tamen si gratis renunciârunt cum iuramento (hoc est, nihilo sibi penitus reseruato) tunc
restitui nequeunt, quia tunc in computatione, vel in rei mensura non fuerunt decepti:
sed à toto recedere voluerunt, vt videtur esse
communis opinio Doctorum, & tradit
FransciscFrancisc. Areti. in l. qui superstitis. ff. de acquiren.
hæred. Philipp. Deci. in consil. 181. & consi. 182.
Sic ergo & in specie nostra, vir ille, qui dedit
meretrici, cùm intelligeret quod agebat, restitui non potest, & quum illa dominij translatio contingeret, ex mera voluntate sua iure
|
naturali & diuino rata fuit, vt iam ostendimus, &
nōnon est mera donatio, sed datio ob causam, quæ sequuta fuit. l. 1. ff. de donat. Diuersa causa est in cæteris contractibus respectiuis
(qualis est emptio & locatio, & similes) in quibus ideò restitutio læsis conceditur, quia præsumuntur, non intellexisse, quod agebant, si
læsio fuit vltra dimidiam, in d. l. 2. l. si voluntate. C. de rescin. vendi. sicq́ue si se deteriorem
suam conditionem tam inæqualiter intelligeret, qui vltra dimidiam læsus fuit, præsumitur
talem contractum minimè initurum fuisse
aut fore. sicq́ue præter suam voluntatem eam
læsionem sibi contigisse. At in specie nostra
ipse in toto eo, quod dabat, sciebat se læsum:
sicq́ue non præter, sed secundum suam voluntatem ei læsio contigit: id quod non reputatur læsio, eo ipso quòd ex libera voluntate descendit.
NāNam * id portat leuiter,
ꝙquod portat
quisq;quisque
libenter. text. cum Gloss. in §. præterea. Instit.
de action. l. quia poterat. ff. ad Trebell. quinimmò & si læsio esset, eo ipso tamen, quòd
sponte sua sibi contigit, sibi imputandum est,
nec succurrendus aut restituendus est, quia
damnum, quod quis sua culpa sentit, sibi &
non alij debet imputari. c. damnum, de regul.
iur. libro sexto. &, Quia volenti non fit iniuria. l. cum donationis. C. de transact. egregia. l.
iam dubitari. ff. de hæred. instit. ibi, sua sponte. l. si filius qui patri. ff. de vulg. verb. non
sponte susceptis. vbi in simili per Bartholomeum Socinum. l. si fideiussor. §. si necessaria, vbi multa per Ias. ff. qui satisdare cogan. &
est longè melior defensio ad hanc conclusionem, quàm reliquæ ab Theologis adductæ,
licet opinionem Medinæ suprà relatam teneant Ioannes Andre. & Ioannes Mona. in d.
c. in pari causa. in princip. de regulis iuris. lib.
6. sed nobiscum tenet Alphonsus Castren. de
potestate legis pœnalis lib. 2. c. 10. versi. 3. principali arg.