Capvt xlviii.

Capvt xlviii.

Svmmarivm.

CEntesimo quadragesimo tertiò colligitur ex conclusione nostra principali, An
1
* leges, consuetudines, statuta, lupanariorum vsum introducentia valeant? mouet quæstionem, quòd salus animarum est cunctis rebus præferenda. l. sunt personæ. ff. de religios. Nec dubium est, quin vsus ille aduersetur præcepto diuino de non fornicando. sicq́ue nocere videatur animarum saluti. adhuc tamen quod eæ leges, consuetudines, & statuta tolerentur, & vniuersalis vsus probat, & iure etiam sustinentur ex vulgata illa regula dictante,
2
* Ex duobus malis minus malum esse eligendum, iuncta rerum experientia, quæ docuit, quàm malè se habeat Respublica, si quando id fuerit, prohibitum est. l. si procurator rei. ff. de doli excep. cum Glo. l. quoties nihil. ff. de reg. iur. c. considera. 22. q. 1. Philippus Decius & Hieronymus Cagnol. in d. l. quoties. c. si quod verius. 23. q. 2. & c. 1. & 2. distinct. 13. Alexand. in l. si constante. ff. solut. matrim. §. fin. colum. penult. Paul. Castren. in l. 1. ff. si quis cautio. Alexan. cons. 107. ad finem lib. 3. & consil. 54. viso processu causæ. colum. final. lib. 5. His tamen planè aduersatur Franciscus Petrarcha lib. 5. Epistolarum rerum senilium, quem refert Hieron. Cagnol. vbi suprà. ille enim negat se percipere posse quo pa cto quod malum est, eligendum sit, aut optandum, commodius aptiusq́; aptiusque dicendum existimat, maiora & grauiora mala diligentius esse præcauenda, fugienda, obuianda, quòd si id non detur, tunc minora æquiore animo perferenda, sed vtrunque eodem tendit, si rectè inspiciatur, vt & fatetur Cagnol. vbi suprà, allegans Ciceronem Offic. lib. 3. disserentem, ex malis minima oportere eligere. secundum quæ superest vt leges ac principum imperium etsi ad ciuium vtilitatem spectent, non ideò minus talem meretricum vsum admittere potuisse, maioris mali vitandi causa, quinimò eæ meretrices huiusmodi sunt tamq́; tamque legitimus quæstus, quem faciunt, intelligitur
3
* vt detur actio & retentio, & exceptio. nam & quod sui quæstus gratia accepit, retinere iure potest, & contra repetentem sibi daretur exceptio, retentioq́ue, dominiumq́ue illius rei suum facit. Et similiter (id quod plus est) si sibi illius quæstus gratia promissa non persoluerentur, agere posset contra promittentem: quia licet turpiter faciat eò quòd meretrix sit, tamen cùm talis sit, non turpiter accipit, præsertim
4
* quia ipsa sui copiam facere etiam si nolit, cessante legitimo impedimento tenetur, adeò vt illius rei gratia non possit vnquam videri vim passa, nec puniretur, qui per vim cum meretrice rem haberet, vt isthæc & alia multa hanc ad rem pertinentia tradunt Bald. Salic. & alij in l. mercalem. per text. ibi. C. de cond. ob turp. causam. Hieronym. Cagnol. in l. semper in contractibus. ff. de reg. iur. post Philipp. Decium ibi, Iacobinus de sancto Georgio in tracta. de homagio ad finem. per Nicolaum Boërium decis. 217. nu. 20. & decis. 217. quid de iudice. num. 5. & nu. 14.
Hactenus quò ad forum contentiosum, quid
5
* autem in foro conscientiæ, an illa meretrix tuta in conscientia petere possit, vel retinere quod sibi datum vel promissum quæ stus sui gratia fuerit? & Medina egregius nostræ tempestatis Theologus negat meretricem suæ turpitudinis causa posse aliquid precij nomine, aut mercedis nomine accipere, sed ait, sibi quasi dono datum accipere fas esse. Contrarium tenet Dominic. Sotus de iust. & iur. lib. 4. q. 7. articu. 1. ex mente S. Thom. 2. 2. q. 62. artic. 5. & Sotus ait, hanc esse receptam opinionem Theologorum. facit l. idem si ob stuprum. ff. de condit. ob turpem causam. vbi tales meretrices, & si in eo quòd meretrices sint, turpiter faciant, tamen in eo quod accipiunt mercedem cùm meretrices sint, turpiter minimè faciunt. Quid dicendum? & sanè Medina sic arguit, actus meretricius venereus cùm turpis sit, nullo precio dignus est, ergo qui pro eo precium aut mercedem receperit, in debitum accepisse videbitur, sicq́; sicque restituere tenebitur: ergo, inquit, si meretrix quasi mercem eius rei acceperit, vt rem indebitam restituere tenebitur, quod si quasi dono datũ datum reti| nere poterit, sed cùm plerunque ad meretrices ingredientes nullas cum eis habeant amicitias, rarò aut nunquam eæ meretrices possent retinere, quod sibi datum esset, cùm donationis animus præsertim in ignotam & turpem mulierem præsumi non iure possit. l. cum de indebito. ff. de probatio. id quod aduertit Sotus, vbi suprà. sicq́; sicque illarum muliercularum miserrima conditio hac opinione admissa miserabilior & deterior fieret, quod non expedit, ne afflictis addatur afflictio: argu. l. vn. in princ. C. de his, qui ante aper. tab. l. imperialis. C. de secundis nupt. suamq́ue opinionem Sotus probat quatuor rationibus. Prima, quia iustè accipit mulier mercedem pro voluptate, quam vir captat. Deinde, quia fortè illi viro prolem generabit. Tertiò, quia fortè illi semẽ semen ad salutem emittere expediebat. Vltimò, quia meretrices salarium publicum accipiunt, quod , inquit, ipsum nomen meretricis suadet, quæ vltima ratio in facto, non in iure consistit. sic q́ue incerta est. ipse
6
* tamẽ tamen refert reginam Amazonum prece & pretio cōgressum congressum Alexandri Magni emisse prolis suscipiendæ gratia, id quod mulieribus illis solenne fuerat. Item 2. & 3. rationes, quibus vtitur Sotus, non sunt generales. quinimmò rari sunt (vt experientia docet) qui ad meretrices salutis, aut prolis gratia accedant, sed plerique voluptatis explendæ gratia, adhuc tamen Soti opinionem contra Medinam verissimam puto ac vtilissimam, ne miserrimæ illæ mulierculæ miserabilioris stent conditionis, quàm sunt. sicq́ue huius sententia humanior est. & tria videbimus. Primum, An dati dominium abscesserit ab ipso dante. Alterum, an migrauerit in accipientem. Vltimum, an repetenti sit restituendum? Quò ad primum
7
* dominium à dante abscessisse certum est etiam de iure naturali, nihil enim tam naturali æquitati conuenit, quàm voluntatem domini rem suam in alium transferre volentis ratam esse. §. per traditionem. Instit. de rerum diui. sed hic tradidit, ergo transtulit dominium. facit l. traditionibus. C. de pact. l. traditio. ff. de acquir. rerum domi. Deinde, quia hisce in rebus plerunque fieri solent pactiones expressæ aut tacitæ de talibus dationibus, quas seruare iure naturæ debemus. l. 1. ff. de pact. cap. 1. eodem titul. l. 1. ff. de constitu. pecu. l. non minorem. C. de transact. Tertiò, quia
8
* vnicuique licet suum non solùm disponere, alienaréve, sed etiam prodigere, eoq́ue abuti. l. sed & si lege. §. consuluit. ff. de pet. hæred. ibi dum re sua se abuti putat. & l. 1. §. & magis. verb. prodegit. ff. si quid in fraudem patroni. l. quia autem, in princip. & §. 1. ff. quæ in fraudem creditorum. l. quia poterat. ff. ad Trebell. l. non vsque. ff. si à parente quis fuerit manumissus. l. nemo. ff. de pact. & multa per Doctores in dictis locis. ergo iste sine dubio & voluit & potuit rem suam prodigere. Quinimò non solùm quan do interfuit vlla causa dationis, siue honesta, siue inhonesta, sed etiam quando nulla omninò interfuit, nostra possumus prodigere. l. 1. & 2. & per totum titulum ff. pro dereli. tunc q́ue ea res fit primi occupantis, nam iure naturali, quod nullum est, id occupanti conceditur. l. 1. 2. 3. & 4. ff. de acquirend. rerum domi. l. 1. & 2. l. si id, quod. ff. pro dereli. l. si quis vi. §. differentia. vbi per Doctores. ff. de acqui. possess. Quò ad secundum, an
9
* tale dominium fuerit meretrici acquisitum? certum est ei acquiri, tum quia fuit primus occupās occupans post istum à se tale dominium abdicantem, deinde quia in eam iste id dominium transferre voluit, nec quicquam tam naturale, quam voluntatem domini rem suam in aliũ alium transferre volentis ratam esse, per leges & rationes suprà relatas. Postremò, quia non minus infructuosum quàm iniquum esset, introducere vt dominium meretrici acquiri desineret, quod ab ipso viro iam dicimus abscessisse, & hac ratione vtitur in simili Iure consultus in l. 1. §. si vir virum vxori. ff. de acquirend. possessione. Quò ad tertium, an
10
* meretrix repetenti restituere teneatur. Et quidem homini sui iuris & legitimæ ætatis restituere non tenetur, quia talibus non licet pœnitere. c. quod semel, de regulis iur. lib. 6. l. sicut ab initio. C. de actio. & obligat. l. sicut maior. C. de repu. hæred. Et quia in pari causa turpitudinis melior est conditio possidentis. cap. in pari causa. de regulis iuris. lib. 6. d. l. mercalem. C. de condi. ob turp. causam. cum ibi not. Et quia maiores ætate restitui non solent, in ijs quæ ipsi rectè intellexerunt, etiam si vltra dimidiam vel in totum sit deceptio. Et ita procedunt omnes tituli ff. C. Instit. & extra de donation. & ff. & C. de condi. ob caus. & sic licet deceptus vltra dimidiam possit restitui, quia præsumptum est, se non intellexisse quod agebat. l. 2. C. de resci. ven. tamen deceptus in toto, quia is rectè intellexit, quod agebat, restitui non potest, vt tradunt communiter Doct. præsertim Hieronymus Cagnolus, & Aries Arias Pinellus & Panta. de Crema. in d. l. 2. post Barto. Saly. & alios ibi, vt diximus lib. 3. contro. vsu frequentium. Sicq́ue
11
* filius & filia, qui futuræ patris successioni renunciârunt, si decepti fuerunt vltra dimidiam possunt restitui contra eam renunciationem iuratam, & tamen si gratis renunciârunt cum iuramento (hoc est, nihilo sibi penitus reseruato) tunc restitui nequeunt, quia tunc in computatione, vel in rei mensura non fuerunt decepti: sed à toto recedere voluerunt, vt videtur esse communis opinio Doctorum, & tradit Franscisc Francisc . Areti. in l. qui superstitis. ff. de acquiren. hæred. Philipp. Deci. in consil. 181. & consi. 182. Sic ergo & in specie nostra, vir ille, qui dedit meretrici, cùm intelligeret quod agebat, restitui non potest, & quum illa dominij translatio contingeret, ex mera voluntate sua iure | naturali & diuino rata fuit, vt iam ostendimus, & non est mera donatio, sed datio ob causam, quæ sequuta fuit. l. 1. ff. de donat. Diuersa causa est in cæteris contractibus respectiuis (qualis est emptio & locatio, & similes) in quibus ideò restitutio læsis conceditur, quia præ sumuntur, non intellexisse, quod agebant, si læsio fuit vltra dimidiam, in d. l. 2. l. si voluntate. C. de rescin. vendi. sicq́ue si se deteriorem suam conditionem tam inæqualiter intelligeret, qui vltra dimidiam læsus fuit, præsumitur talem contractum minimè initurum fuisse aut fore. sicq́ue præter suam voluntatem eam læsionem sibi contigisse. At in specie nostra ipse in toto eo, quod dabat, sciebat se læsum: sicq́ue non præter, sed secundum suam voluntatem ei læsio contigit: id quod non reputatur læsio, eo ipso quòd ex libera voluntate descendit. Nam
12
* id portat leuiter, quod portat quisq; quisque libenter. text. cum Gloss. in §. præterea. Instit. de action. l. quia poterat. ff. ad Trebell. quinimmò & si læsio esset, eo ipso tamen, quòd sponte sua sibi contigit, sibi imputandum est, nec succurrendus aut restituendus est, quia damnum, quod quis sua culpa sentit, sibi & non alij debet imputari. c. damnum, de regul. iur. libro sexto. &, Quia volenti non fit iniuria. l. cum donationis. C. de transact. egregia. l. iam dubitari. ff. de hæred. instit. ibi, sua sponte. l. si filius qui patri. ff. de vulg. verb. non sponte susceptis. vbi in simili per Bartholomeum Socinum. l. si fideiussor. §. si necessaria, vbi multa per Ias. ff. qui satisdare cogan. & est longè melior defensio ad hanc conclusionem, quàm reliquæ ab Theologis adductæ, licet opinionem Medinæ suprà relatam teneant Ioannes Andre. & Ioannes Mona. in d. c. in pari causa. in princip. de regulis iuris. lib. 6. sed nobiscum tenet Alphonsus Castren. de potestate legis pœnalis lib. 2. c. 10. versi. 3. principali arg.
Quid autem
13
* si virgo precium (hoc est, aliquid) accepit pro simili alicuius viri congressu? aut quid si vidua, non tamen meretrix accepisset? aut quid si accepisset etiam nupta? & in omnibus his speciebus & similibus tenendum est, dominium abscessisse à dante, & migrasse in accipientẽ accipientem , nec oportere ipsi danti etiam repetenti restitui, per iura & rationes suprà allegatas, & ita tenet Dominicus Sotus, vbi suprà, quod intelligo tam in foro contentioso, quàm in foro conscientiæ.
Quid
14
* si is, qui dedit, erat minor ætate, vel maior, sed filiusfam. & sanè in minimis non daretur repetitio minori: argu. l. scio. ff. de mino, quam regulam plenè ornaui lib. 1. §. 7. de succes. resol. aliter sic. argu. eorum quæ suprà dicta sunt. mensura autem iudicis arbitrio æ stimanda est, & vtrunque obtinere intelligo ẽt etiam in foro conscientiæ, non secus quàm in foro iudiciali. In filiofam. si verosimile est patrem suum id permissurum, tunc & transtulit do minium, & cessat repetitio, aliter non. verisimilitudo ex quantitate rei datæ, & bonorum patris æstimanda iudicis arbitrio est, quod intelligo tam in foro contentioso, quàm pœnitentiali, & hæc omnia sunt ex mente Dominici Soti, vbi suprà.
Quid si
15
* custos carceris compressit meretricem incarceratam, aut quid si meretrix, vel alia mulier vult nubere ei, qui ad vltimum supplicium ducebatur? dic vt per Boërium in locis suprà citatis.
Ex superioribus
16
* apparet veram non esse Guilielmi de Ludo sententiam, qui (sing. 42. post Accursium, quem allegat in l. non dubium. verb. ex eo. C. de legibus) scripsit fisco deferri, quo meretrix ex quæstu suo acquireret. Allegat l. Lucius. ff. de iure fisci. quæ loquitur quando aliud graue delictum fuit admissum, & sic non obstat.
Tenendo superiorem sententiam nostram contra communem: tunc ad illud fortè argumentum, quo dicebatur, lex inuitabat ad hæ reditatem maioratúmve illum, hunc filium legitimum, nisi per interuentum istius adulterini exclusus foret. ergo qui hunc interposuit, hoc damnum dedit immediatè (præter superiùs dicta, quibus ostendimus id damnũ damnum minimè esse immediatum) respōdetur respondetur , quòd non adulteri, sed Deus ipse hunc interposuit & etiam lex. Deus etiam facit nos, non ipsi nos, vt Sacris literis edocemur: sicq́ue prolem illam (siue illa ex adulterio sit, siue ex legitimo coitu) non tam adulteris ipsis, quàm ipsimet Deo optimo maximo acceptam ferre debemus, qui ex malis initijs multa bona sæ pè facit oriri.
Præterea lex quasi sub hac conditione ad eam hæreditatem videtur inuitasse legitimũ legitimum siue filium, siue agnatum, nisi interposuerit se alter, cuius causa secundum legis dispositionem, vel secundum humanam cognitionem potior est secundum legis dispositionem, vt si fortè spurius à principe legitimatus excluserit eum, qui aliàs vocabatur à lege, vt per Bar. in l. Gallus. §. & quid si tantùm, prope finem. ff. de libe. & posthum. & ibi per omnes Doct. secundum humanam cognitionem, vt si fortè, qui filius non erat, errore aliquo tanquam filius habitus fuit, vt in terminis l. si pater. & l. neque apud. C. de hæred. instit. lex enim vocauit filium vel agnatum ad talem hæreditatem vel legatum sub hac conditione, nisi sit alter filius maior natu, qui minorem excludat, vel nisi sit filius, qui excludat agnatum: & quia lex de tali filiatione certa esse non potest, vlterius processit declarando eum filium se vocare, & talem reputare, qui durante matrimonio domi nasceretur, non ignara enim huius mali & similium, miseris per hunc modum succurrere didicit, ne vnquam de adulterio ob causam ciuilem posset esse quæstio, vt probat
17
* d. l. Lucius. ff. de cond. & dem. vbi si | filius fuit institutus sub hac conditione, si se filium probaret, ea conditio ipsius institutionem vitiat de iure ff. (vt ibi & hodie quæstionis est, an etiam vitiet, an ipsamet conditio reijciatur, vt diximus de succ. crea. lib. 1. §. 10. super rep. l. quoniam in prioribus, ibi collocatam. C. de inoff. test. part. 3.) quia
18
* mens testatoris fuit sibimet minimè satisfacere per probationem, vel præsumptionem legis, de qua in d. l. filium eum. ff. de his, qui sunt sui vel alie. iuris. & d. l. si vicinis. C. de nupt. Vnde is filius se alio modo, quàm ex legis præsumptione filium probare non poterat, concludenter aut necessariò, & si alia probatio admitteretur, eueniret, vt aduersarius inferret adulterij quæstionem, quod lex illa consultissima simul & honestissima admittere noluit, maluitq́ue vt ea hęreditas hæreditas huic filio siue vero, siue putatiuo deferretur, quàm quòd adulterij quæstio super hac causa pecuniaria admitteretur. facit l. filius. ff. de cond. inst. l. reprehendenda. C. de insti. & subst. l. nepos proculo. ff. de verb. signif. ergo lex sciens, prudensq́; prudensque , nec huius mali & similium ignara, cùm tales hæ reditates aut maioratus defert, se incerto euentui committere intelligit, sciensq́ue, prudens q́ue id vult, admittit, tolerat consueta, ratione dubij euentus recedere à regulis iuris. l. si pater puellæ. C. de inoffi. testa. l. de fideicommisso. C. de transact. ergo non est verum adulterinum, aut eius matrem id quo de agitur ademisse reliquis, qui aliàs vocarentur, quinimò ipsam legem id fecisse, cuius voluntatis primus gradus erat, vt verus filius vel agnatus id caperet. At secũdus secundus gradus fuit, vt etiam adulterinus potius caperet, quàm alius, si ad eum peruenire non posset, nisi adulterio detecto aut agitato, simile in princ. Instit. de donat. & in l. fin. ff. de hæred. inst. Nec dubium est, quin si lex id voluit, id quoque potuit. nam hæreditates,
19
* successiones, maioratus, & similia descendunt à mera legis ciuilis concessione, vt ex vera & communi sententia ostendimus de succ. creatione lib. 1. §. 1. in princ. & lib. 2. §. 20. super rep. auth. nouissima, ibi collocata. C. de inoff. testam. secundum quæ apparet ad eam hæreditatem, qua de agitur, inuitatum fuisse à lege illum adulterinum, vt iam non minus vtiliter, quàm nouè, non solùm monstrauerimus mulierem illam, si restitutio facienda esset ad eam faciendam minimè teneri, sed etiam nihil omninò esse restituendum neque ab ipsa neque ab alio. nam post mortem suam suas relinquere successiones, hæreditates, maioratus, nulli vnquam mortalium licuisset, nisi ius ciuile foret, quia id principijs iuris naturæ aduersum, pugnans, contrarium esse in dictis locis disseruimus. lex autem ciuilis id concessit, eandemq́ue hanc concessionem moderauit & declarauit, vt hoc casu non deberetur talis successio veris filijs aut agnatis, sed potius illi adulterino: vt sic quan tum fieri possit, abstineretur ab inuestigatione vel inquisitione coniugij, & pudoris & honestatis violatæ. sicq́ue sumus re vera in casu huius fallentiæ, non in casu regulæ illius. Quę Quæ omnia
20
* vel illinc iustificantur, quod si post mortem mariti statim vidua facta est scholaris concubina, & nono mense post mortem mariti peperit, is filius fauore legitimiratis legimitatis potius præsumitur mariti, quàm illius scholaris. nec distinguimus, an diu ante mortem vehementer aut grauiter maritus ille ægrotasset, nec consideramus quòd non solùm nono, sed etiam septimo mense potuit ab illo scholari, quòd mulier concepisset, parere. l. septimo mense. ff. de statu homi. quarum rerum ratio ea est, quòd successionem vni per legem adimi, & in alterum transferri facillimè fit ob leuissimas etiam causas, quia quod gratis leges concedunt, facillimè & possunt & solent adimere & transferre: arg. in l. planè. in princi. ff. de leg. 1. & per totum ff. & Instit. de adim. lega. Si ergo id fit solùm legitimitatis fauore, quā tò quantò magis fauore pudoris, honestatis, famæ & honoris fauore, qui omnibus rebus preciosior est. l. Iulianus. ff. si quis omi. cau. testam. multa per Gerardum singulari 1. & 2. & singula. 33. & singul. 82. num. 6. Et quod diximus de exemplo scholaris & viduæ, tenent in specie Bald. in l. si mater. C. de suis & legiti. hæredi. per l. miles. §. defuncto. ff. ad legem Iul. de adul. & Franc. Crem. singul. 127. incip. mortuo marito. Facit, nam
21
* & si probetur vxorem cum decem vel pluribus scholaribus habere quotidianum commercium, non aliter atque cum marito suo, adhuc tamen fauore legitimitatis liberi, quos pepererit, præsumũtur præsumuntur esse mariti, non aliorum filij: sicq́ue & legitimi intelliguntur, & patris erunt hæredes, quia siue veri filij mariti fuerint, siue non fuerint, eo ipso quòd constante matrimonio domi ab vxore editi sunt, ipsis à lege patris, hoc est, mariti, defertur hæreditas, ad eamq́; eamque inuitantur. sicq́ue non est verum, eos alienum possidere, vt sic ad vllam restitutionem illius hæreditatis, vel ipsi vel eorum mater teneantur: quinimò reliqui filij veri vel agnati, si eam hæreditatem occuparent, fortè his vtcunque adulterinis restituere tenerentur: quandoquidem isti & non ipsi ad hæreditatis lucrum ex mera legis gratia & indulgentia concessum inuitati reperiuntur: vt in specie per Bald. in rubr. C. de probat. Angelum in l. 1. eod. tit. Barto. in l. miles. §. defuncto. ff. de adult. & Franc. Cremensem, vbi suprà. & plenè in simili per Bar. & omnes repetentes in l. Gallus. in princ. ff. de lib. & posthum.
In summa
22
* rursum perpendimus d. l. Lucius. ff. de condi. & dem. vbi nulla alia ratione testator potuit filium domi ex vxore sua natũ natum subhac conditione, si se suũ suum filium probaret. instituere, nisi quod eum ex adulterio natum suspicaretur, eandemq́ue suspicionem non | potuit iustè lex non concipere, & nihilominus voluit conditionem & testamentum reijcere, hæreditatemq́; hæreditatemque testantis illi filio siue vero, siue adulterino concedere, ergo voluit, disposuit, & prospexit lex, vt si verus esset filius, vero filio deferretur: sin autem adulterinus etiam adulterino deferretur: sicq́ue tam iure habebit dominium illius hæreditatis, quàm ille, qui contra domini voluntatem præscripsit, iux. l. fi. C. de longi temp. præscrip. aut in terminis totius tituli. C. de seruis, qui pro prę mio præ mio liber. accip. aut in terminis §. præterea per alluuionem. Instit. de rerum diui. aut in terminis legis, item si verberatum. in princ. ff. de rei ven. aut in terminis §. thesaurus. Inst. de rerum diui. aut in terminis §. si alienam purpuram, cum multis alijs §§. & exemplis præ ced. & sequen. Institut. de rerum diui. in quibus
23
* sæpissimè nobis inuitis & ignorantibus nostrũ nostrum per legem adimitur varijs ex causis, quantò ergo facilius in specie nostra, in qua nostrum non erat, sed nobis tantùm destinatum, idq́ue sub quadam conditione aut spe, quæ non extitit, sed euanuit.
Nec talis
24
* spes alienæ hæreditatis viuentis esse debet in consideratione, quinimò improba reputatur. l. 2. §. interdum. ff. de vulga. ibi, improbum esse eum, qui solicitus esset de hæ reditate viuentis Iulianus aiebat. l. final. C. de pact. vbi Gloss. communiter ibi app. id extendit etiam ad filios respectu parentis hæreditatis. l. 2. §. fi. ff. de his, quibus vt indig. l. quidam in iure. §. fin. cum l. seq. ff. de dona. vbi contra ius gentium & bonos mores id esse Iureconsultus testatur.
Tenendo
25
* nostram sententiam contra sententiam communem, inde sequitur verā veram esse opinionem existimantiũ existimantium , quòd mulier si vehementer suspicetur reuelando suam turpitudinem se nihil profuturam, eam reuelare non tenebitur, licet ipsa aliàs nequeat restituere, id quod tenuit Pet. Sotus d. lib. 3. ar. 2. q. 7. post Scotum, quem allegat.
Deinde
26
* ex rationibus sentẽtiæ sententiæ nostræ apparet, quòd etiam si ipsa mulier probabiliter speret, quod si id ipsi filio spurio (hoc est, adulterino) dixerit, ei persuadere poterit ab ea hæ reditate abstinere, adhuc id facere non tenebitur. Nam si ille vtcunque adulterinus esset, ad eam hæreditatem fuit à lege inuitatus, eò quòd lex tolerantius esse existimabit tale hæ reditatis lucrum de vero mariti filio ad illum adulterinum transferri, quàm de fide thori violata iudicialiter agi, vel etiam extraiudicialiter tractari: & turpissimis hisce rumoribus popularium aures offendi, matronarum q́ue pudorem, & malè audiri, aut eas fortè ad similem turpitudinem inuitari istius modi exemplo incitatas. Par est vt ei adulterino hæ reditatis lucrum à lege sibi delatum non adimatur, & in alium transferatur: iam enim si aliter fieret, & ipse suo careret, & ille aliena in iuria potiretur patiretur . Contrarium tamen tenen tenent Petrus Sotus & Scotus suprà citati, post Caietanũ Caietanum q. 62. ar. 5. super S. Tho. 2. q. 2. & Adrianus in summa q. 1. verb. restitutio. quorum sententiam receptissimam esse ait Sotus, vbi suprà. & nostra sententia contra eos facilius procederet in fideicommisso familiæ relicto ad descendentes transituro, & in maioratu, & similibus, puta in regno, in ducatu, comitatu, marchionatu, & similibus: nam & si ille filius qui à matre adulterinus declaratus fuit, fidem matri adhiberet. sicq́ue ab eo maioratu, ducatu, regno, comitatu, marchionatu, fideicommisso abstineret, adhuc istius abstensio, vel renunciatio suis liberis iam natis, vel nascituris eas ad res inuitatis minimè noceret. Quæ omnia fortè possent temperari, vt non procedant, quando euidens esset, eum esse adulterinum, quia natus eo tempore, quo maritus peregrè abfuerat per longius tempus, quàm vnius anni (id sæpè accidit nostris Hispanis ad Indorum regiones dum nauigant, vxoribus domi relictis) tunc enim & restitutio in conscientia facienda esset, & fortè id iudicialiter quoque obtineret. opportunè ergo ait Petrus Sotus, vbi suprà, matrem
27
* se prodere nunquam teneri, quia in casu euidenti eius confessione opus non est, & cessante tali euidentia, sua confessio nihil prodest. Et facit illud Chrisostomi: Non tibi dico, vt te prodas.
28
* quem refert & sequitur Sotus dicto articul. in princip. Quæ omnia vel illinc iustificantur, quia nullus se alterius filium vel cognatum certò monstrare potest, dicta l. filium eum. & communiter Doctores tam ibi, quàm in d. l. Lucius, per text. ibi, & plenè per Boë rium, vbi suprà. ergo duplici ratione posset iste adulterinus remorari restitutionem, quia nec certò scit se non esse filium eius, cuius de successione agitur, nec certò scit alterum restitui sibi postulantem filium aut cognatum esse eius, cuius de successione controuersia est. Nisi in casu, qui nunquàm fortè contigit, quem descripsit Boërius, vbi suprà, scilicet,
29
* quādo quando masculus & fœmina intra quendam cancellũ cancellum essent inclusi, & post vndecim menses ea fœmina pareret, indubitatumq́ue esset nemini mortalium ad eam patuisse eo tempore aditum, nisi illo viro. Et nostras sententias probat d. c. officij, de pœni. & remis. & quando periculum esset, si mulier se proderet, quia viuus erat maritus, tunc se prodere minimè tenetur, secundum Innoc. Hosti. Panorm. & alios per text. ibi in d. c. officij. tenent Petr. Sotus, Caiet. & alij, vbi suprà.
Quid si
30
* tua leuitate deceptus, vel ab alio citra culpam meam deceptus mihi centum quasi filio naturali tuo cùm non essem, legasti, an ea centum debeam restituere tuis hæredibus testamentarijs? id quod negat Sotus, vbi suprà, sed loquitur contra tex. in l. fin. ff. de hær. inst. & in l. si pater. & in l. neq; neque apud. C. de | hæred. in sti. & ibi plenè per Corneum, & per Ias. in simili post alios Doctor. disputantes, an fiscus fortè ad id lucrum inuitetur, quod obtinet quando huic aliàs relicturus non erat, nisi eum suum esse filium falsò opinatus esset, vt ibi, & l. demonstratio falsa. §. quod autem. iunctis traditis per Bartho. ibi. ff. de cond. & dem. fallit quando ex vxore mea nato vt filio meo cùm adulterinus esset legassem, ne tũc tunc de adulterio quæratur: argu. eorum quæ suprà diximus.
Hactenus de adultera & eius filio. Quid in ipsomet
31
* adulterio, qui filiũ filium ex adultera suscepit, qui ad patris putatiui hæreditatem fuit inuitatus, an ad restitutionem teneatur, vel hæreditatis veris mariti filijs, vel cognatis ablatæ, vel expensarum à marito in illo educando factis? Sotus, vbi suprà, id negat, cum hoc tamen moderamine, vt si adulter sibi vehemẽ ter vehementer illum suum esse filium persuadet, & honesto modo eas expensas marito refundere potest, id faciat. primum verum puto, & secundum quoque, ita tamen vt ea vehemens opinio, quò ad eas tantùm expensas, non etiam quò ad hæreditatis restitutionem sit in consideratione.
Centesimo quadragesimoquartò colligitur, an
32
* valeat dispositio. l. filium eum definimus. ff. de his, qui sunt sui vel alieni iuris. l. si vicinis. C. de nupti. dum aiunt, præsumptionem esse (iuris etiam & de iure, vt ibi exponunt Doctores) eum, qui domi cuiusq́ue ex vxore sua natus fuerit, præsumi filium ipsius, quòd per quàm durum videtur. Quid enim si ex adulterio natus esset, vt aiebat testator ille, de quo in l. 3. in prin. ff. de libe. & posth. Quid item si subdititius fuerat. arg. l. si pater. l. neque apud, cum ibi not. per Doct. C. de hæred. inst. sanè in his speciebus & similibus hominem compelli ad talem loco filij agnoscendum & alendum, per quàm durum, sicq́ue à legis imperio alienum videtur, quod prodesse non sic obesse deberet, vt habet nostra principalis conclusio. Deniq; Denique
33
* adeò verum est, talem filium mariti filium præsumi, vt etiam si mater contrarium asseueret, ei credendum minimè sit. hæc est communis opinio, quam tenent Cynus in d. l. si vicinis. ad finem. & Barthol. in d. l. filium. vbi referunt matrem dixisse filio cuiusdam regis primogenito, se regis filium non esse, sed cuiusdam militis, qui filius matri fidem adhibuit, sed vehementer errauit, secundum Bar. & Cyn. vbi suprà, sicq́ue stultè, aiũt aiunt , regno renuntiauit. sequuntur Nicolaus Boer. decis. 249. Mulieri asserenti. nu. 6. Bald. in d. l. filium. lect. 1. col. 2. Albericus, Angelus, & Salycetus in d. l. si vicinis. Iacobinus de Sancto Georgio in l. 1. ff. de probatio. Francis. Cremẽs Cremens . singula. 127. mortuo marito, ad finem. & alij quàm plures relati per Boerium, vbi suprà, & Theologorum doctissimus Dominicus Sotus de iust. & iur. lib. 4. q. 7. arti. 2. & per Ant. Butrium, Panor. Ioan. Imolen. & alios in c. officij. de pœni. & remis. sicq́ue hi
34
* omnes intelligunt, neque in foro contentioso tali matris dicto credendum esse, nec etiam in foro conscientiæ, quamuis hoc vltimum non ita expressim significent, quod apertius tenent communiter Theologi, vt per Dominicum Sotum, vbi suprà, post Scotum, quem allegat, id quod videtur ex sententia diui Thomæ. 2. 2. q. 62. art. 5. & Caiet. ibi in id quoque inclinat, facit tex. in c. officij. de pœni. & remis.
Deniq; Denique ipsi mulieri quid agendum sit, solet dubitari. Quid. n. si partẽ partem hæreditatis paternæ abstulit reliquis mariti filijs, is filius adulterinus? videtur. n. talẽ talem matrẽ matrem teneri ad restitutionẽ restitutionem istius damni dati. Quid si primus durante illo matrimonio susceptꝰ susceptus erat adulterinus, vel fortè subdititius, & alius filius verus, & fortè mariti bona erant maioratus. sicq́ue ex toto ad illium adulterinum peruentura erant: in hac quidem specie grauior est restitutionis obligatio, idemq́ue in regni successione, vt in exemplo suprà relato. sed & si alius non sit filius, supersunt tamen consanguinei illius mariti, ad quos ille maioratus, aut regnum, aut bona peruentura erant, sicq́ue eadem ferè ratio est, quod attinet ad vim restitutionis. Quid dicendum? & quidem, aut mulier illa habet alia bona, quibus id damnum compensare possit, & tunc non potest non restituere, secundum communem opinionem Theologorum relatam per Sotum, vbi suprà (in exemplo de adulterino filio, quod solum prosequor) nec tunc tenetur adulterium suum manifestare, secundum quos hoc vltimum verissimũ verissimum est, sed primum satis dubium, ad cuius rei dilucidiorem notitiam videndum, quando & quatenus quis restituere teneatur, & sint duo mẽ bra membra . Primùm, quando quis factus est locupletior. Alterũ Alterum quando locupletior factus minimè fuit. Priore casu duobus concurrentibus, quod
35
* & damnum iniuria dederim, & factus sim locupletior, teneor restituere quatenus damnum dedi, & non solùm quatenus locupletior factus sum, ita procedit totus titulus. ff. C. & Institut. de lege Aquil. sicq́ue si seruum tuum iniuria occidi, aut quadrupedem, licet locupletior nec ex toto, nec ex parte factus fuerim, teneor restituere ad modum & mensuram damni dati. quod si
36
* seruum subtraxi tuum, & vendidi vilioris quàm par erat, tenebor restituere, non solùm precium exinde redactum, sed etiam quod deest ad iustum serui precium, & etiam quod vlterius tibi intererat seruo tuo non caruisse. Cæterùm si is seruus eodem momento, quo à me subtractus fuit, naturaliter mortuus fuit, ita quod & si subtractus non foret non minus periret, ad nullam teneor restitutionem in conscientia, quia nec tu pauperior factus es, nec ego locupletior. idemq́ue in omnibus reliquis rebus. ratio, quia & si per momentum | temporis damnum iniuria datum videtur, tamen eodem momento resolutum fuit, & dā num dannum esse desijt, sicq́ue in consideratione esse non debet: argument. l. qui sic. ff. de solutio. & l. Titio cum morietur. ff. de vsufru. leg. Item
37
* restituere non teneor quando legitimè factus fui locupletior, Legitimè intelligo variè. Primùm quando id fit ex expressa domini cō cessione concessione , & ita procedũt procedunt titulus ff. C. & Inst. & in decret. de donat. titu. generali, & de dona. cau. mor. & titulus ff. de precario, & titulus ff. C. & Insti. & in decret. de commodato. & omnes concessiones vltimarum voluntatum: Deinde intelligo etiam si tacita tantùm domini voluntas accesserit. l. cum quid. ff. si certum petatur. & ita ꝓcedit procedit . l. alienationis verbo, ibi. vix est enim vt non videatur alienare, qui patitur rem suam vsucapi. ff. de verb. sig. ita etiam intelligo l. si quis diuturno, in princi. ff. si ser. vend. facit §. fin. Inst. de iniur. l. si id quod. ff. pro dereli. & totus ille titulus.
Vltimò
38
* intellige etiam si nec tacita nec expressa domini voluntas accesserit saltem in specie, si tamen adhuc fuit legitima acquisitio: quale est in acquisitione per interuentum præscriptionis, quæ contra ab sentem & ignorantem cucurrit. l. fi. C. de long. temp. præs. & in acquisitione, quæ per alluuionem contingit. §. præterea. Instit. de rerum diui. l. adeò. §. præterea per alluuionem. ff. de acquir. rerum domi. Idem in terminis totius tituli. C. de seruis qui pro præmio. lib. acc. Idem in terminis l. in bello. §. si quis seruum. ff. de capt. in specie ideò dixi, quia his etiam casibus in genere videtur adesse quodammodo volũtas voluntas domini, quatenus quisque ciuium legibus reipublicæ suæ consensum dedisse videtur. leg. prima. ff. de leg. ibi, reipublicæ sponsio (hoc est promissio.)
In secundo membro quando factus non fuit locupletior, adhuc tenetur si damnum iniuria dedit, vt dixi, si modò id damnũ damnum fuit cō siderabile considerabile , non momentaneum, vt iam declaraui. Nec dubium est ei tantùm, qui damnum passus est, non etiam alteri faciendam esse restitutionem, & fortè id tantùm considerabitur, quod principaliter agitur, vel is tantùm inspicietur quod damnum datum potissimùm, & principaliter intuebatur cuiq́ue primordialiter nocebat, non illud quod veniret per quasdam consequentias præsertim magnoperè remotas: arg. l. si quis neque causam. ff. sicer. pe. cum ibi plenè not. per Ias.
Quibus suppositis, videndum est in primis an ea mulier adultera teneatur ad restitutionem illius maioratus, aut illius hæreditatis paternæ, quā quam ex toto vel ex parte filius ille adulterinus ademit, ijs siue fratribus suis, siue aliis, qui ad id quod ipse capit à lege inuitarentur, si ipse vel natus nunquam fuisset, vel se ex adulterio natum apparuisset. Deinde dato quòd ea mulier ad talem restitutionem mi nimè teneatur, videndum est, an saltem teneatur ex vi naturalis iustitiæ huic malo obuiare, ne is maioratus eaúe hæreditas ex toto vel ex parte ijs adimatur, quibus aliàs deferretur.
Quò ad primum
39
* communis, vt dixi, sententia Theologorum & Iurisperitorum in locis suprà allegatis esse videtur, vt ad restitutionem teneatur eo casu, quo ipsa satis amplum patrimonium habebat, vnde id facere explereq́ue posset. vnde si is maioratus, eaúe hæreditas, quæ ex toto vel ex parte per hanc occasionem adempta fuit, & huic filio adulterino delata mille valebat, & totidem ea mulier in bonis habebat & præterea nihil, ea omnia restituere teneretur, & si per hoc nuda maneret, quod per quàm durum esset, nec vllo iure (iudice me) introductum aut præceptum est, non magis quàm si contendas, quod damnum, quod dedit filius à patre ex vi necessariæ restitutionis resarciendum sit, eo quòd illum genuit, vel à matre, eo quòd illum peperit. sicq́; sicque causam illius damni dedit, quod admittere vani capitis esset, & contra pręceptum præceptum diuini iuris dictantis, Quod
40
* filius non portabit iniquitatem patris, nec pater iniquitatem filij, vt habetur in l. 1. & per totum titulum C. ne filius pro patre, & per totum titulum C. ne vxor pro marito, & per totum titulum C. res inter alios. & in l. non debet. ff. de iureiur. & l. si quis in suo. §. legis vbi dixi. C. de inoffi. testamen. est q́ue similiter contra ius naturale, & positiuũ positiuum suadentia pœnas suos duntaxat, non etiam alios tenere authores: vt dd.ll. meliusq́ue esse nocentem impunitum relinquere quàm innocentem damnare. l. absentem, in prin. ff. de pœnis. vnde Horatius sic cecinit:
Adsit regula
Peccatis, quæ pœnas irroget æquas.
Non magis ergo ea mulier tenebitur ad talem restitutionem, etenim ea mulier, quæ adulterium commisit, si illico pœnituit, non dubium est, quin in ipsomet adulterio peccatum suum & cœptum & finitum fuerit, nec habuerit causam successiuam continuamúe, nec in eo quod peperit peccauit, nisi malè sanus contendat eam teneri abortum facere, aut infantem in lucem editum subitò necare, quod tam à vero abest, quod tunc parricidij pœnam subiret, tantùm abest vt ad id teneatur: argu. per totum titulum ff. ad legem Pompe. de patri. & §. alia deinde. Inst. de pub. iudi. Qùinimmò talem filium etiam adulterinum (vtcunque malè & turpiter conceptum) parere, & partum tueri, & alere opus sanctum est. nam Ouidius Metamor. libro primo cecinit:
Sanctius his animal mentis́ mentisque capacior altæ,
Deerat adhuc: & quod dominari in cætera posset,
Natus homo est.
Et no. in aut. ex complexu. C. de inces. nu. vbi per Bald. & Saly. Quum ergo homo animal Sanctum Deoq́; Deoque gratum sit, mulier, quæ | eum peperit, opus Deo gratum & meritorium fecit. licet opus conceptionis propter illā illam noxiam adulterij qualitatem improbum fuerit. & sic ait l. quod si nolit. ff. de ædil. edic. maximum præcipuumq́ue munus fœminarum est concipere partumq́ue tueri. Quum ergo ea mulier in pariendo inq́; inque partu tuendo opus fecerit meritoriũ meritorium , licet præcedens actus adulterij turpis fuerit, causam tamen obligatoriam ad restitutionem minimè habens, consequens fit, omnem obligationem restitutionis in hac specie cessare. Simillimum est, quod in l. idem si ob stuprum. ff. de condit. ob turpem causam. dicitur, meretricem turpiter facere in eo quòd sit meretrix, in eo verò quòd cùm meretrix sit meretricio more mercedem vsus meretricij acceperit, nihil turpe facere videri, om nemq́ue restitutionis obligationem cessare, vt est Theologorum & Iurisperitorum communis sententia, de qua per Dominicum Sotum, de iustitia & iure. lib. 4. q. 7. artic. primo & attigimus suprà. Non aliter & in specie nostra hæc coniunx turpiter fecit dum adulterium commisit, dum verò postea peperit & partum educauit, non turpiter, sed laudabiliter fecit, sicq́ue omnis restituendi obligatio cessat.
Neque ad rem pertinet, quod qui causam
41
* damni dat, damnum dedisse videatur, vt in regula iuris. nam illud intelligitur de causa proxima & ordinata ad illud damnum inferendum. sicq́ue his duobus demum concurrentibus, secus si alterum deesset, & longè magis si vtrunque. Hic autem deest etiam vtrunque, quia causa damni est longè remota, ex tali enim coitu non sequitur necessariò mulierem grauidatam iri, abortum minimè facturam, feliciter parituram, puerum patri superstitem fore, ad eius successionem aut maioratum à rege vocatum iri, & similia multa. Aliter enim similiter diceretur culpatus pater, qui filios susceperit, qui postea pessimi euaserint, qua si illius illorumúe facinorũ facinorum causam dederit, aut mater, quæ tales filios peperisset, quod admittere stultũ stultum esset, præsertim si tales liberi nati essent ex coitu vetito, puta ex stupro, & longè magis si ex coitu damnato, puta ex coitu consanguineorum vel fortè parentem cum fœminabus à se descendentibus, vel ex monacha vel ex clericis, & cæterea id genus. & tamen in omnibus his speciebus & similibus, quæ notantur per tex. Glo. & Doct. in auth. ex complexu. C. de incest. nup. & per totum illum titul. & si turpe & interdum turpissimum sit talem habuisse concubitum, tamen ex illa turpi conceptione filium parere, partumq́; partumque alere, turpe non est, sed laudabile, & cùm par turpitudo sit ex parte tam adulteri quàm adulterę adulteræ , vt patet ad sensum, & probat in simili l. maximum vitium. C. de lib. prę ter præ ter . consequens fit, vt vel neuter ad talis hæreditatis vel maioratus restitutionem, vel vt v terque teneatur, & tamen nullus vnquam dixit adulterum ad talem restitutionem teneri, ergo nec mulier illa tenebitur, quia, vt diximus, ea damni causa longè remota, sicq́ue in consideratione minimè habenda. l. si quis neque causam, cum multis in simili ibi per Ias. adductis, quæ nostram iustiorem reddunt sententiam. ff. si cer. pet. Nam & similiter
[42]
* si domum tuam mihi precario & gratis habitandam concessisti, vel fortè commodasti, & famulus meus sine culpa mea eam incendio cōbussit combussit , nihil restituere tenebor, quamuis per indignum videatur prima facie te pro tuo in me beneficio præmij loco damnum reportare. tex. est in §. 2. & 3. Instit. quib. mod. re contr. obli. l. si vt certo. ff. commodati. l. quæ fortuitis. C. de pignor. acti. Huius autem rei ratio ea est, quòd restituere minimè cogitur, qui causam damni dedit, nisi ex causa ad tale damnum dandum ordinata fuerit, etiam si ea causa proxima fuerit, nedum si fuisset remota. Sicq́; Sicque licet tua domus à famulo meo combusta nunquam fuisset, nisi ego eam inhabitandam & peterem & acciperem. sicq́; sicque causam etiam proximam huic damno dederim, tamen quia ea causa in id ordinata non fuerat, non est in consideratione, quò ad restitutionis obligationem pertinet, ad idem in simili l. si ex legati eam , cum ibi latè traditis per Doct. ff. de leg. 1. & in l. quod te mihi. ff. si certum pet. & per totum. ff. & C. de peti. & com. rei vend. Pro nobis egregius tex. in l. scimus. §. repletionem. C. de inoff. tes. verb. aduentitium lucrum. vbi & si voluntatem defuncti ex toto vel etiam ex parte vtcunque minima impugnare odiosum reputetur. l. vel negare. ff. quemadmo. testa. aperi. l. 1. C. de sacr. eccles. tamen supplementum legitimæ à lege contra voluntatem defuncti introductum (iuxta §. cæterum. in auth. vt cum de appell. cognos.) habet locum. nec ad illud excludendum computatur lucrum per ius accrescendi cōtingens contingens , eo quòd reputatur quæ dam res aduentitia: sicq́ue minimè consideranda, vt ibi. Ad idem l. 5. & 6. ff. de lega. 3. vbi is, qui per medias quasdam causas hæreditatem testantis habuit, non præstat legata. eo quòd à testatore lucro affectus non videtur. ad idem multa, quæ congerit Andreas Tiraquellus de causa cessante, parte 2. dum negat, & multis comprobat & ornat hanc regulam, quod causa remota non consideratur. Adhoc etiam oportunè idem docet, dum negat occasionem regulariter considerari quia occasio est causa remota. sicq́ue qui occasionem damni dedit, minimè dedisse damnum videtur. licet interdum contra sit.
Deinde hoc damnum datum fuit ex ista causa non solùm remota, (vt iam ostendimus) sed etiam ad tale damnum dandum minimè ordinatum. nam vt naturaliter sentimus tales adulteri non ad hæreditatem, maioratumúe | alicui adimendum coibant, sed ad suam voluptatem explendam. Quinimmò amor, qui eos ad actum Venereum coëgit, tum cœcos reddere solet amātes amantes (ne dicā dicam amentes) vt vix
43
* præsentia, & quæ ante pedes sunt, cernere valeant, nedum tam longas ratiocinationes, cō sequentias consequentias , computationes, casuumq́ue futurorum considerationes cogitare vacent, curent, aut possint, quales fieri oporteret ad considerandum ex tali actu Venereo post multa sæcula posse euenire, vt per interuentum filij inde nascituri hæreditas maioratusúe filio legitimo mariti adimeretur: etenim quæ futura sunt præsertim si tam longè absint, prospicere, perfecta prudentia opus est, teste Terentio, qui ait, Isthuc est sapere, non quod ante pedes modò est videre, sed quæ futura sunt prospicere. huius autem consumatæ prudentiæ quàm alieni sint plerunque amantes, testatur Propertius lib. 2. Eleg. sic modulatus:
Quicunque ille fuit, puerum qui pinxit Amorem,
Nónne putas miras hunc habuisse manus?
Hic primùm vidit, sine sensu viuere amantes,
Et leuibus curis magna perire bona.
Et Plautus in Trinummo sic scriptum reliquit:
Scio & sponte non tu apte errasse: sed amorem tibi
pectus obscurasse.
Et Propertius lib. 2 Eleg. sic cecinit:
Scilicet insano nemo in amore videt.
Et Seneca in Hippolyto:
Quod ratio poscit, vincit, ac regnat furor:
Potens́ Potensque tota mente dominatur Deus.
Et Tibullus Elegia vlt. lib. 2.
Acer amor fractas vtinam tua tela sagittas,
Si licet extinctas aspiciam́ aspiciamque faces.
Tu miserum torques, tu me mihi dira precari
Cogis, & insana mente nefanda loqui.
Et Virgilius lib. 4. Aeneid.
Vritur infelix Dido, tota́ totaque vagatur
Vrbe furens.
Et Propertius lib. 2. Eleg.
Errat, vesani, qui finem quærit amoris.
Et Plautus in Truculento:
Bis perit amator ab re atque animo simul.
Denique tam amentes reddit amor amantes, vt omnis medicina sit desperanda, teste Ouid. sic modulante Epis. 5.
Me miseram, quòd amor non est medicabilis herbis,
Destitutor prudens artis ab arte mea.
Quinimmò amantes non solùm medicari non possunt, verùm nec mederi volunt, quò magis ac magis miserendi sunt, teste Proper. lib. 2. Eleg. ad Mecœnatem:
Omnes humanos sanat medicina dolores,
Solus amor morbi non amat artificem.
Loading...