Capvt iiii.

Capvt iiii.

QVinto ex
1
* superioribus colligitur, an vera sit sentẽtia sententia Bart. in cons. 179. incipi. ciuitati Camerini prouinciæ Marchiæ, &c. Alberi. de Rosatis post Cy. in l. digna vox. C. de legi. & in l. iure nostro, in princ. col. final. in fin. ff. de testa. tutela. existimant enim ibi posse Reges ac Principes res suorum regnorum donare, & ad hoc successores suos obligare. Idem tenet Specula. in titu. de instrumentorum editione. §. nunc autem videndum, in fine Signorolus de Homodeis, in cons. 26. incip. quæstio talis est. Bald. in præ ludijs feudorum. in 7. colu. & in 1. constitut. C. in 4. colum. & in l. 2. vers. nota tamen. C. de | commun. rer. alie. vbi inquit, posse principẽ principem iura fiscalia donare. Idem Bald. in l. 1. in fin. C. vnde cognati. & in l. 1. §. 1. ff. de offi. præf. vrbis. & in l. si certarum, post Barto. ibi. ff. de testa. mil. vbi cōtendunt contendunt quod licet Imperator non possit quotam imperij, puta dimidiam, vel tertiam, aut quartam partem alicui donare, potest tamen aliquas res particulares, puta oppidum, castrum vel ciuitatem, cui voluerit, concedere. Idem tenet Bal. in l. cum multa. quem ibi in hoc communiter sequuntur Doctor. C. de bonis quæ libe. vbi disserunt quòd quamuis Papa non possit vnam magnam atque preciosam ciuitatem sine Cardinalium consensu alicui infeudare, poterit tamen ciuitatem non ita preciosam & magnā magnam , & multò fortius oppidum seu castrum alicui benemerito donare. Idem tenet idem Bal. in consil. 159. incip. super eo quod quæritur. colum. penult. volum. 3. vbi tradiderunt, posse regem militibus suis donare castra & alia sui regni oppida, atque alia regni sui iura. Idem tenet Oldra. in cons. 94. incip. eleganter circa negotium, & in cons. 252. incip. ad quæstionem. Ioan. Andr. & Doct. in c. grandi, de supplenda negli. præla. & in additio. ad Speculum. in tit. de iurisd. omn. iudi. in magna additione. Feder. de Senis in consil. 220. Paulus de Castro in consil. 74. incip. si frustrà disputaretur. Panormit. in consi. 3. incip. nitar in præsenti causa. in 18. col. in fine, in 26. q. in 2. volum. Antonius Corsetus in tractatu de potestate & excellentia regia, in 4. & 75. q. Ioan. de Imol. in rub. ff. de verborum oblig. in 6. col. & in cle. vnica. col. fin. de iureiurand. Ioan. de Anania in consil. 81. incip. viso instrumento. vbi ex professo affirmant, ducem Mediolani potuisse donare ciuitatem Astensem: quia secundum eos, talis donatio non continebat magnam Ducatus diminutionem. Idem tenet Ioan. Ray. & Andr. de Isern. in c. imperialem. §. ita tamen, de prohibita feud. alienat. per Federicum, & in titul. quæ sunt regalia. & ibi Matthæus de Afflictis, in 7. col. Guilielmus Ocham. quem refert & sequitur Iacobus Almayn in tractatu de suprema potestate laica. c. 3. Iacobus Aluarotus, Martinus Lauden s. & Præpositus Card. Alexand. in c. primo. in princip. in 6. colum. qui feudum dare possunt. Idem Card. in præ Iudijs feudorum. Alexand. in l. filio quem pater. in prin. in fi. col. ff. de lib. & posthum. & in cons. 1. in fin. col. & in consil. 24. incip. ponderatis his, quæ in themate narrantur. col. fi. vol. 5. Ioan. de Platea in l. prædia. C. de loca. præ di. fisca. lib. 11. Lucas de Penna in l. 1. C. de petitis bonorum sublatis. lib. 10. & in l. quicunque de omni agro deserto, eod. lib. & in l. 1. C. de capitatione ciuium: lib. 11. Andr. Sicul. in cons. 3. volum. 2. Bartho. Soz. in cons. 4. incip. super quęstione quæstione quæ vertitur. col. 6. vers. quinimò etiam bona & castra. vol. 3. Felyn. in c. ad audientiam. in 1. & 2. colum. de rescript. & in c. 1. in 3. col. de probatio. Petrus Belluga. in suo principum speculo. in rub. 8. in 3. & 4. pagin. vbi inquit, in quæstione facti se respondisse donationem de ciuitate Sugurbina & alijs oppidis per serenissimum Regem Aragonum, Inclyto infanti Henrico, ob bellorũ bellorum necessitatem factam valuisse. & voluit etiam Rochus de Curte in tract. de consuetudine, in 95. colum. in 6. conclusione. vers. limita modò prædictam conclusionem. Matthæus de Afflictis in præludijs feudorum, in 12. colum. & in præludijs constitutionum Neapolita. in 24. quæst. Ias. in l. 1. colum. 3. ff. de constitut. principum, & in Proœmio seu præludijs feudorum, in 28. colum. & in cons. 56. incip. circa primum. colum. 2. volum. 1. & in cons. 227. incipi. pro enucleanda præsentis consultationis veritate. colum. 5. versic. 5. facit. volum. 2. & in consil. 10. incipi. videtur prima consideratione. colum. 2. volu. 3. Claudius de Seycello in tit. qui feudum dare possunt, in 3. & 4. colum. Philip. Deci. in consil. 191. incip. in causa quæ agitur. colum. 1. volu. 1. Alber. Brunus in cons. 51. incip. in casu isto Montalbus foro legum, lib. 3. titu. de las donationes. l. 9. Carol. Ruinus in consil. 91. incip. quæritur, & in dubium reuocatur. colum. 2. volum. 1. & in cons. 25. incip. viso legato. colum. 6. volum. 2. Petrus Pau. Parisi. in consi. 27. incip. in præsenti consultatione. colum. 2. volu. 1. Stephanus Bertran. in cons. 96. incip. dicit Oldra. & in consil. 92. incip. etiam si ex his. col. 1. vol. 1. Anto. Capytius in decisionibus Neapo. decisione 121. incip. in causa officij conseruatoris. in 1. colum. & Restaurus Castaldus in tract. de Imperatore, in 104. quæstione. & dixi in repetitione d. l. omnium. Sed isthæc omnia suspecta esse, vel illinc appareat, quòd regna vtcunque potentissima, liberrima, nullumq́ue superiorem recognoscẽtia recognoscentia , & ampla nihil aliud sunt, quàm merum imperium, vt testatur l. 2. tit. 25. partit. 4. & l. 18. titu. 4. partit. 3. vbi notat Gregorius Lupus, & patet ad sensum quandoquidem in eo duntaxat quæstio esse solet, an regna & reliqui principatus ęquari æquari possint imperio, non an illud excedere aut transgredi fas sit.
Merum
2
* autem imperium nihil aliud est, quàm habere gladij potestatem ad animaduertendum in facinorosos homines, quod etiam potestas appellatur. l. imperium. ff. de iurisdictione omni. iudi. idq́ue perfectum & merum imperium esse dicitur, vt ibi, & Festus ait, merum pro puro, hoc est, nullius alterius rei misturam habente, accipitur, vt merum aurum, in quo nihil sit alterius metalli. Plinius lib. 33. c. 1. Mero auro decorabāt deccorabant , sic meras nugas, in quibus nihil serij esset, Cicer. ad Att. lib. 6. appellauit. hinc merum ius l. 3. & illic Bald. C. de obsequijs patro. præstant. l. inter tutores, in prin. C. de admi. l. sequitur. §. si viuam. ff. de vsucap. Mera interpretatio. l. fin. C. | de legi. Mera liberalitas. capitu. statutum. §. in super. de rescrip. in 6. Mera fides. l. omnium, in prin. C. de testam. Mera & plena veritas. c. qualiter, & quando, in fi. extra de accusa. Merum factum. l. qui res. §. mihi Romæ, cum simi. ff. de solut. Merum ius gentium. l. bona fides, in prin. cum alijs. ff. depositi. Mera pœna. §. ex maleficijs. Instit. de actio. & l. vnica in finalibus verbis. ff. si quis ius dicen. non obtemperaue. Merum ecclesiasticum crimẽ crimen , caput inquisitionis. §. prohibemus, de hæreti. in 6. Merum prætoris & Merum iudicis officium. Inst. de diuisio. stipul. §. iudiciales. §. & prætoriæ, & cum similibus §§. legis quintæ. ff. de verbo. oblig. sic imperium merum dicitur, non quidem ea ratione, quia liberum sit, sed ea ratione, quia purum est, sine cuisquam rei mistura, & sic sine vlla tyrannidis mistura, & consequenter pertinens ad solam iurisdictionem inter ciues exercendam, non ad eorum vtilitates subuertendas, sic vt prosit eis, non vt obsit, & id est verum & purum imperium, regnum, principatus, potentatus, reliqua verò quatenus hinc abscesserint, eatenus imaginẽ imaginem tyrannidis non dubiam præseferent, quamuis superiores quoque minus tutas magisq́ue tyrannas sententias doctiss. Arch. Tarroc. vbi suprà, sequatur, cuius verba ad vnguem ideò retulimus, quòd ab eius sententia discessuri eramus, ne quicquam ei falso adscribere videremur. Nostraq́ue sententia contra eum, & reliquos suprà relatos confirmatur. Nam initio rerum gentes viuebant sine legibus ac regibus, & omnia erant communia, &, vt inquit Macrobius primo saturn. nec signare solum, aut partiri limite campum fas erat, in medium quærebant.
3
* omnia deq́ue illo iure nemo poterat dicere quod aliquid esset sibi proprium. c. ius naturale. 1. dist. cum simili, vt per Cal. in consi. 4. an valeat statutum, circa medium.
Nec dum erant inuenta, seu cognita dominia rerum, nec etiam possessiones, & consequenter nec contractus, nec commercia, quia non erat expediens, & tunc non erat cognita forma matrimonij, ideo omnes legitimi nascebantur. §. & licet. in authent. quibus mod. nat. effi. sui. Similiter nec erant inuentæ seruitutes, & sic omnes liberi nascebantur. l. manumissiones. ff. de iust. & iur. vnde Plutar. in lib. de Exilio. pagina 3. in prin. Liberi quidẽ quidem , inquit, & soluti à natura in lucem prodeuntes emittimur, ipsimet autem nos ipsos alligamus, locorumq́ue coartamus angustijs. Et cùm de iure naturali seruitus esset incognita, ex contractu inter dominum & seruum oritur naturalis obligatio. l. si id quod, de condict. indebi. cum simil. vt per Glo. in §. item inutilis. Insti. de inutil. stipul. Ideò legatum factũ factum seruo sine libertate, valet inspecto iure naturali: vt not. Ias. in l. huiusmodi. §. si à Titio, & Mæuio. col. 4. ff. de leg. 1. licet inspecto iure ciuili non valeat. §. an seruo. Inst. de lega. & l. planè. §. si coniunctim. vbi Ias. in 3. notabili de leg. 1. & ideò dicit tex. in §. ius autem gen. Inst. de iure nat. gen. & ciuili. quòd seruitutes sunt iuri naturali contrariæ, & quod Macrobius suprà relatus, idem & Virgi. testatur lib. 2. Georgicorum:
Ante Iouem nulli subigebant arua coloni:
Nec signare quidem, aut partiri limite campum
Fas erat: in medium quærebant.
Et Horatius Satyr. 3. lib. 2.
Nam propriæ telluris herum natura, neque illum,
Nec me, nec quenquam statuit.
Et Seneca in Hippolyto:
Hoc equidem reor
Vixisse ritu, prima quos mistos dies
Profudit ætas: nullus his auri fuit
Cæcus cupido, nullus in campo sacer
Diuisit agros arbiter populis lapis.
Et eo tempore nondum erant bella, vnde Poëta:
Odijs neque fusus acerbis
Cruor horrida tinxerat arma.
Quid enim furor hosticus vlla
Vellet prior arma mouere,
Cùm vulneras æua videret?
Nec præmia sanguinis vlla.
Rursus Poëta egregius sic cecinit:
Quàm benè Saturno viuebant rege, prius quàm
Tellus in longas est patefacta vias.
Nondum cæruleas Pinus contempserat vndas,
Effusum ventis præbuerat́ præberatque sinum.
Nec vagus ignotis repetens compendia terris
Presserat, externa nauita merce, ratem.
Illo non validus subijt iuga tempore taurus.
Non domito frænos ore momordit equus.
Non domus vlla fores habuit . , non fixus in agris,
Qui regeret certis finibus arua, lapis.
Ipse mella dabant Quercus, vltro́ vltroque ferebant
Obuia securis vbera lactis oues.
Non acies non ita fuit, non bella, nec enses
Immiti sæuus duxerat arte faber.
Quum ergo initio orbis conditi, antequàm infausta illa Pronomina Meum & Tuum reperta essent, omnia forent communia, nec belligerandi vlla occasio, aut discordiarum esset, id quod & significat l. ex hoc iure. ff. de iust. & iu. §. ius autem gentium. Inst. de iu. na. quumq́; quumque ad huiuscemodi discordias sedandas, & ad tranquillitatem humanæ vitæ & societatis, sicq́ue ad meram ciuium vtilitatem omnis principatus, regnum, imperium, potentatus receptus inuentusq́ue fuerit (vt fusè ostendimus) superest vt & ineunte illa ætate aurea, verosimile sit tales principatus in vsu non esse, vt pote non necessarios, & hodie ad solam illam necessitatem subleuandam adq́; adque meram hominum vtilitatem vt admittantur plusquā plusquam manifestum esse, & modò, & fusius suprà c. 1. disseruimus. Vnde tales alienationes, quales sunt eæ, de quibus mentionẽ mentionem habuimus, cùm si subditis, aut ciuibus nociuæ | sint, non valeant, quia aduersantur fini & naturæ ipsorum principatuum, in eo tantum quæstio manebit & inspectio, an nociuæ sint vel non sint. Et refert vtrùm alienentur quidam ex vasallis, an quædam ex rebus ad regiam coronam spectantibus, primo casu semper nocet, quia naturaliter videmus maiorem esse charitatem & affectionem dominorum vel principum erga subditos vasallos, vel ciues antiquos, quàm erga recentiores, idem q́ue è contra. Præterea ille demum est iustus & legitimus principatus, qui processit ex ciuium concessione & voluntate spontanea, arg. l. 1. ibi communis Reipublicæ sponsio. ff. de legi. l. 1. ff. de consti. prin. §. ius autem. Inst. de iure nat. dixi plenius in præf. tract. de succ. progressu. Ergo ciues qui vnius Principis imperio se commiserunt, & præterea nemini, quonam modo poterunt sub alterius ditione inuiti aut inscij redigi, nónne obseruandi erant ad vnguem fines mandati & commissionis? l. diligenter. ff. mand. §. Item is qui exequitur. Instit. quib. mo. recontr. ob. §. Item is. Insti. de mand. Nonne electa illius principis à se delecti videbatur industria, probitasq́ue? quonam modo in alium transferentur, contra l. inter artifices. ff. de sol. Item persona extrinsecus nunquam subintelligitur. l. si ita stipulatus fuero, si Titius. ff. de verb. oblig. §. Chrysogonus. ergo quomodo adijcitur persona noui domini. Adhæc nonne hi ciues, antequam sese huic principi commisissent, liberi erāt erant , nullius imperio aut ditioni obnoxij aut ligati (vt fusè suprà ostendimus) ergo quo pacto modò inuiti fient subiecti. Id quod etiam prætextu aut ratione beneficij sibi ipsis collati intolerabile, inciuile, & iniurium esset, cùm inuitis beneficium non detur. l. inuito. ff. de reg. iu. c. beneficium. de reg. iu. lib. 6. Vnde nec in æquè potentem, aut etiam potentiorem dominum transferri poterunt, & tandem quum omnis principatus, regnum, imperiũ imperium nihil aliud sit, quàm suprema iurisdictio ipsorum ciuium duntaxat, non etiam ipsius regentis vtilitatem respiciens (vt non semel suprà admonuimus, præsertim cùm de iurisdictionis etymologia ageremus) iurisdictioni autem nihil tam contrarium sit, quàm iniuriæ datio, eaq́ue alienatio vel translatio iniuriæ plena sit, vt fieri nefas sit, consequens est.
Quinimò
4
* nec prætextu publicæ vtilitatis aut necessitatis fieri fas esset, nam aut vis ob vtilitatem totius regni & regionis vnum aut quædam oppida alienare (vt non raro fit) & id fieri non licet, ne iactura & læsione quorundam vniuersorum vtilitas comparetur, cùm iustius foret omnium impensa, damna, iactura aut periculo id fieri (vt suprà attigimus) aut vis omnia regni oppida transferre ob ipsorummet vtilitatem, & tunc ipsis annuentibus fas erit, renitentibus verò nefas & in iurium, iuribus & rationibus adductis. Sit ergo firma indubitataq́ue regula, Principem ciues suę suæ ditionis irreuocabiliter alienare non posse, non magis vsque quàm res omnino alienas, nisi ex consensu ipsorum, vt & aliena posset concedere dominorum permissu.
Quoad secundum casum sit regula negatiua,
5
* vt res regiæ coronæ similiter alienare nequeat, nisi accedente ipsorum consensu, vel nisi ob publicam vtilitatem, vel necessitatẽ necessitatem , vel nisi tam modicæ sint, vt verosimile sit ciuium voluntati id non aduersari, eosq́ue id concessuros vel sub illa generali commissione tantũ tantum cōcessisse concessisse , & sic hæc tertia exceptio cō prehenditur comprehenditur sub prima, nempe sub consensu ipsorum ciuium, qui & si tacitus tantùm sit, sufficit. l. cum quid. ff. si cer. pe. vt isthæc omnia ex suprà dictis plenius probantur: Ex quibus etiam apparet errasse Innoce. & Bal. col. 7. in c. bonæ. 2. de postul. præla. quos sequitur doctiss. Archiep. Tarraco. vbi suprà pag. 79. dum aiunt
6
* potuisse Papam cum bona conscientia Ecclesiarum castella donare, sicq́ue potuisse alienare castellum Perusinum.
Apparet
7
* etiam errasse eundem Archiep. ibi post Bal. in c. 1. de nat. feudi. Alex. consi. 1. lib. 6. Carol. Rui. consi. 26. lib. 1. quos ipse allegat, dum volunt, posse Imperatorem castrum alicuius ciuitatis alicui concedere. Vtrunque enim regulariter verum non est, nisi fiat ob publicam vtilitatem, vel necessitatem, vel nisi accesserit regni, aut imperij tacitus expressusùe aut interpretatiuus consensus, cum alijs de quibus suprà.
Apparet etiam
8
* Principes per hoc non videri esse miserrimæ conditionis (id quod falso opinantur Archiep. vbi suprà, post Old. consi. 94. Ioan. And. in c. grandi, de sup. negl. præla.) nam ex fructibus bonorum regalium poterit facere quas libuerit donationes, vel ex bonis suis proprijs.
Apparet etiam
9
* errare eundem Archiep. vbi suprà (post Old. consi. 159. Alex. consi. 24. ponderatis his, lib. 5. colum. 4. Dec. consi. 468. superiore anno. Castal. de optimo imper. q. 104. quos ipse allegat) dum volunt, principem posse oppida alienare, retenta sibi suprema iurisdictione, quasi tunc alienare non videatur, aut regni sui iura deminuere, id quod parum vrget. nam si agnoscimus non ita magnam esse læsionẽ læsionem , vt foret si etiam suprema iurisdictio alienaretur, tamẽ tamen non desinit esse læsio regni considerabilis, vt patet ad sensum, & docet experientia rerum magistra, & persuadent omnes rationes & iura suprà allegata. Et præterea adest etiam læsio ingens & magnoperè considerabilis ipsorum ciuium, qui transferuntur vel alienantur, eaq́ue ratio integra & inconcussa manet. Quæ omnia procedunt regulariter. nam in regnis | Hispaniarum seruanda sunt iura specialia illorum.
Appparet
10
* etiam errasse Andr. ab Exea in suo libello pactorum numero 585. post Bal. in consi. 279. pridie enim consului, col. fi. lib. 3. dum scripserunt Imperatoris potestatem anormalam dici, eo quòd nulla regula certa claudatur id quod suspectum esse suprà c. 1. fuse ostendimus, legibus Reipublicæ suæ regulariter subesse Principes asserẽtes asserentes , in quam eodem errore fuit idem Exea in l. 3. de iu. om. iud. ff. dum. in vers. imò verò ait, absolutum esse imperiũ imperium quod in Principe residet, quinimò est legibus alligatum.
Apparet
11
* etiam, an verum sit quod frequentissimè Doctores aiunt, posse Principes pro pace consequenda remittere iniurias & damna, mutuasq́ue prædas hinc inde factas, & quòd Principes pro habenda pace possint damna subditis illata remittere, notant communiter Doct. Hostien. Anto. & alij in c. 1. & c. in nostra, de iureiuran. Adeò quòd in perpetuum non possunt subditi de tali remissione conqueri: vt notant Bal. in tit. de pace Cō stantiæ Constantiæ , in verbo, priuilegia. Idem Bal. Ang. & Docto. in l. conuentionum. ff. de pact. & in l. bene à Zenone. C. de quadriẽnij quadriennij præscriptione. Idem Ange. in l. venditor. §. si constat. ff. communia prædiorum. & in l. Antiochensiũ Antiochensium , de priui. creditorum. Bar. in l. penul. C. de fide instru. & iure hastæ fisca. lib. 10. Pet. de Ancha. in c. canonum statuta. col. 4. in 11. quæst. de constitu. & in regula peccatum. de regu. iur. lib. 6. & in consi. 161. incipi. viso diligenter tenore. Panormi. in c. 1. in primo notabili, de parochijs. Ludoui. Roma. in l. sed si hac. §. liberis. ff. de in ius vocan. Alex. in cons. 101. incipi. visis instrumentis exemptionis. col. 5. circa finem. vol. 1. & consi. 94. incip. visis & sæpius recensit. col. penul. vol. 5. prout refert dissertissimus Archie. Tarraco. vbi suprà fol. 187. quæ receptissima sententia sic simpliciter intellecta vix defendi posset, verum ita demum procedit, si ea damna & mutuæ fortè deprædationes bellorum tempore contigerũt contingerunt , tunc enim iure belli factæ viderentur. Vnde cùm apud Principes resideat ius, tam belli indicendi, quàm fœderis ineundi, consequens est, vt fæ dere post tales mutuas deprædationes acto, ipso iure gentium, & belli iniuriæ hinc in de illatæ, remissæ, sublatæ q́ue videātur videantur , & ita procedat opi. communis suprà relata.
Cæterùm si tempore pacis homo fortè Hispanus homini Gallo, vel ex diuerso iniuriam prædamùe fecisset, licet postea bellum esset ortum, ac deinde fædere icto per Principes prædæ hinc inde à priuatis inter se factæ remissæ essent, neque intelligerentur remissæ, quæ non iure pacis tempore factæ fuerant, neque remitti possent absque eo quòd damnum passis recompẽsatio recompensatio fieret, vel ipsi damnum passi possent ius suum persequi contra violentos, coram suis iudicibus, vel Principibus, & ita vsus obseruat, argum. d. l. item si verberatum. ff. de rei ven. cum simi. l. id quod nostrum. ff. de regu. iu. l. iure naturæ. l. secundum naturam. eod. titu. l. nam hoc. ff. de condic. indeb. & quia hoc suadet & deposcit vita socialis & politica, nec par esset, vt quorundam tā tùm tantùm damno & iactura vniuersorum ciuium vtilitas (vt sæpè diximus) compararetur, ergo irrecuperabiliter nullo casu Princeps remittit, nam damna tempore belli illata, ipso iure belli vtrinque remissa sunt, sicq́ue Principis remissio abundaret vel superflueret. reliquo autem tempore damna data non remittet, nisi data compensatione, quod est contra mentem Doctorum.
Loading...