Adhuc tamen videtur duellum esse tolerabile ex vi consuetudinis, vel statuti, argum. l.
Gracchus. C. ad legem Iuliam, de adulte. Nam
qua ratione permittitur à lege, vt maritus
mœchũmœchum domi deprehensum occidere possit, quia
rari sunt (inquit lex) qui tantum dolorem fer
repossint: ita eadem aut alia lege præsumit
|
potest, raros esse homines, qui iniuriam corporalem, ex qua ingens contumelia, ignominia,
infamia nascatur, ferre possint, sicq́ue si
MæuiũMæuium fortè fuste pulsaui, aut verberibus, aut colapho, ex quibus rebus secundum mores hominum tam ingens contumelia nascitur tantaq́ue infamia, vt harum rerum vindicta necem iniuriantis deposcat, non minus sed fortè magis quàm adulterium, quæ res poterit
esse impedimento quò minus per legem licere videatur iniuriato talem iniuriantem
interficere. Quid enim si lex delicta istarum
iniuriarum & similium capitalia esse disponeret, non secus quàm adulterij maleficium, &
quasi huius rei vindicem loco iudicis & carnificis constitueret eundem, qui iniuriam passus esset? certè ea lex eadem ratione valeret
qua valet dicta l. Gracchus. cùm vtroque casu
vel par ratio sit, vel saltem eiusdem generis,
quinimmò non rari essent, qui leuiore se contumelia affectos per interuentum adulterij
existimassent, quàm per istarum contumeliarum interuentum (vt interim omittam huius
modi contumelias plerunque fieri
palāpalam, adulteria verò clam) ergo quod in crimine adulterij licet, vt & in reliquis criminibus similibus,
aut atrocioribus licere posse, dubitari non
oportet. idemq́ue etiam in ijs, quæ parum leuiora essent, si id lege nominatim cautum, aut
diuturna populi consuetudine receptum esset. Quid ergo si ipsummet adulterium per
duellum vindicari posse, aut persequi lege,
aut diuturna consuetudine introductum esset? mihi quidem non difficilius, sed potius,
facilius & lenius videretur, quàm mœchum
certæ morti tradere, & plerunque ex insidijs
deprehensum, veluti pecora trucidari, & clementior plerunque vsus est induello, in quo
victorem in victum minimè sæuire mos est.
Quid in bannito, quem ex forma decreti popularis cuicunque occidere fas erat? in omnibus quidem his speciebus & similibus, si is,
qui occidit siue bannitum, siue mœchum, siue
iniuriantem, id fecit ad propriam vindictam,
peccauit mortaliter: quod si id fecit ob bonum publicum, quò magis reliqui ciues à similium facinorum perpetratione abstinerent, non peccauit. Nec ad rem pertinet quod
in terminis d. l. Gracchus. calor iracundiæ excusationem qualemqualem præbere videatur, vel occasionem legis impunitati dedisse.
nam id calor iracundiæ esse & potest & solet
in reliquis contumelijs, de quibus suprà meminimus, & fortè maior, & licet aliquantulum minor esset, non referret, quia quæ differunt tanquam plus & minus, non differunt
in specie. leg. fi. ff. de fundo instrumen. sicq́ue
non sunt ligatæ legis manus ad mensuram
casus. d. l. Gracchus. Nec ad rem pertinet quod
primus motus non videtur esse in homine, vt
tradunt Decius & Cagn. in d. l. quidquid calore, sicq́ue non mirum si impunitum sit homicidium à marito factum, quando domi
mœchum deprehendit. nam respondeo d. l.
Gracchus. procedere etiam si ex insidijs maritus seruasset tempus oportunum, quo
mœchũmœchum
domi deprehenderet, id quod plerunque fit.
sicq́ue licet ex proposito procedatur ad duellum, par ratio erit: nam qui iniuriam vel maleficium passus fuit, si in duelli certamen descendit ad propriam vindictam, peccauit
mortaliter, quòd si ob bonum publicum quò
magis reliqui homines tali pœna & periculo
perterriti à similium facinorum perpetratione abstinerent, crederem eum non peccasse,
non magis quàm iudices, aut carnifices, dum
illi ad mortem malefactores condemnant,
hiq́ue eos trucidant. aut non magis quàm is,
qui bannitum ob salutem & tranquillitatem
publicam interfecit. & talia duella in vsu hodie sunt Hispaniæ apud Taraconensem
regionem, & ferè per totam Italiam. Et tale fuit
*
duellum Hispaniæ habitum inter duos præliantes propter iniuriam, quam illustres viri
(qui Hispano sermone vocabantur
los infantes de lara) filiabus Roderici de Bibar fecerant, in quo prælio victi fuerunt iniuriantes à
vindicibus. Tale
* etiam fuit prælium duelli
habitum cum viris Zamoranis apud vrbem
Zamorensem post necem regis Sancti, hasta
proditoriè tamen transfossi ab
Vellido dolfos. Et denique
* hac siue illac animum verteris, tu semper inuenies similem in duello
permittendo esse rationem, quæ est in permittendo vt propria auctoritate maritus adulterum, aut pater mœchum filiæ suæ, aut consanguineus, interficere possint, aut vt id liceat
cuilibet de populo quoad bannitum. Qua de
re per Gloss. in cap. inter hæc. 33. quæstio. 2. Tiraquel. de iure mariti. leg. 8. Abb. Ana. & Felynus. in cap. interfecisti, de homici. Faber in l.
Gracchus. C. de adul. Abb. in cap. si vero. primo. de sententia excommu. Abb. & Præpo. in
cap. veniens. secundo. de spon. Ias. in l. vt vim.
columna quinta. num. vigesimosecundo. vbi
Orosc. colu. prima. & alij omnes. ff. de iusti. &
iur. Ias. in l. vbi pactum. num. 16. C. de transa.
Feli. in c. quæ in eccle. col. 4. de const. Fortu. de
vlt. fin. illatione 11. Fely. in d. c. si vero. Host. vbi
Paul. & alij 37. q. 2. Sylues. in summa. verbo, homicidium. Couar. in quarta par. 2. c. 7. nu. 8. per
Alex. colum. 1. Ias. col. 1. Ripa num. 6. in l. si plagi. ff. de verb. obliga. quorum receptior opin.
est, vt in re dubia peccasse videatur occidens
tam bannitos, quàm adulteros, etiam lege
permittente, sed nos in vtroque contrarium
tenemus in re dubia, licet secus si constet propriæ vindictæ causa bannitum, aut adulterum
fuisse occisos. Vnde infertur necessaria declaratio ad l. Gracchus,
cũcum ibi notatis. C. de adulter. l. marito. & leg. patri, cum seq. & leg. neque ea. ff. eo. titul. & leg. 80. & 81. & 82. Tauri.
leg. 2. titul.
de los adulterios. libro 8. ord. l. pen.
tit. 7. lib. 4. fori. cum similibus suprà allegatis,
|
quæ quidem leges permittunt marito, & alijs
personis adulterum, adulteramq́ue vel accusare, vel etiam propria authoritate interficere, vt hi omnes nec peccasse in re dubia intelligantur, nec si peccauerint, id fecisse intelligantur legis authoritate, non magis, quàm ipse iudex aut carnifex. nam siue publicæ tantùm salutis causa, non etiam propriæ tantùm
vindictæ fecerint, non peccârunt, siue id fecerint propriæ tantùm vindictæ causa, tunc peccârunt, & in re autem dubia publicæ tantùm
salutis causa fecisse videntur. nam & in terminis illarum legum tam iudex, quàm carnifex
nihil in re dubia peccasse intelliguntur, eo
quòd publicæ salutis tantùm causa fecisse videntur, licet indubitanter peccassent, si propriæ iracundiæ, aut inimicitiæ explendæ causa
fecissent. Vnde similiter infertur intellectus
ad l. 1. tit.
de los adulterios. par. 7. & in prin. Instit. de publi. iudi. l. 1. ff. eod. vbi cuilibet de populo adulteros accusare permissum est, vt id
procedat sine peccato accusatoris in duobus
casibus. Primus, quando constat accusasse publicæ tantùm salutis causa. Secundus quando
sumus in dubio, quia sic fecisse præsumitur, licet tertio casu quando propriæ vindictæ inimicitiæ tantùm causa fecisset, peccasse videretur,
eademq́;eademque distinctio in iudice sententiam
proferente admittenda est. Non pauci
*
tamẽtamen
eorum, quos suprà retulimus ea ratione contendunt vim legis habere, dicta l. Gracchus.
cum simil. & statuta permittentia quod bannitus à
quocunq;quocunque possit interfici, quia inquiunt, leges illæ si iuberent præcisè, vt huiusmodi homicidia fierent, minimè valerent, quasi
nutritiuæ peccati: arg. d. c. erit
autẽautem lex. quarta distinctio. iuncto c. fina. de præscript. Cæterùm cùm nihil disponant, sed duntaxat permittant id fieri, nihil mali fecisse videntur,
nōnon
magis quàm Deus optimus maximus, qui &
si permittat homines peccare (cui malo, si vellet, occurrere posset) nihil tamen mali per hoc
fecisse
vidẽturvidentur. & hoc etiam argumento & similitudine vtitur in simili Hierony. Cagn. in
l. culpa caret. num. 5. de regul. iur. Sed istorum
ratio nulla est, nam vt culpa caret, qui scit &
prohibere non potest, d. l. culpa, & l. nullum
crimen. eo. tit. ita in culpa est, qui scit & quum
posset prohi. aliquod malum præsertim magnum, fieri permisit, vt dd. ll. à contrario sensu.
& l. si ita stipulatus essem per te non fieri. ff. de
verb. obli. vbi Bart. ait, non sufficit abstinere à
malo, nisi fiat quod bon. est, & inofficiosus
*
homo est, sicq́ue quasi à cœtu reliquorum hominum segregandus, qui egenti, periclitanti,
vim, iniuriamúe patienti cùm posset, desijt auxiliari, vt docemur per Cicer. lib. 1. Offic. & per
Teren. in Andr. dum aiebat, Homo sum, humani à me nihil alienum puto. & eleganter
per Ouid. sic modulantem: