Capvt xlix.

Capvt xlix.

CEntesimo quadragesimo quintò colligitur, an
1
* legum, consuetudinum, statutorumúe imperium eo vsque porrigatur, vt faciat licitum duellum? mouet quæstionem quod animarum salus cunctis rebus humanis anteponenda est. l. sunt personæ. ff. de religios. & sump. funerum. Nec dubium est, quin duellum regulariter peccatum mortale sit, sicq́ue animarum periculum inducere videatur. ergo licitum fieri non potest authoritate legum, principum, statutorum, & consuetudinum. Isthæc enim omnia ex consensu populi vim & authoritatem capiunt, vt habet nostra principalis conclusio per totum hunc librum ornata & iustificata. nec verosimile est, populum consensum in specie daturum ad rem tam nociuam, quandoquidem legum principumq́ue potestas à populo data videtur ad sui duntaxat commodum, non etiam ad incommodum, vt millies admonuimus. sicq́ue duellum sui natura esse illicitum plenè suprà ostendimus.
Adhuc tamen videtur duellum esse tolerabile ex vi consuetudinis, vel statuti, argum. l. Gracchus. C. ad legem Iuliam, de adulte. Nam qua ratione permittitur à lege, vt maritus mœ chũ mœchum domi deprehensum occidere possit, quia rari sunt (inquit lex) qui tantum dolorem fer repossint: ita eadem aut alia lege præsumit | potest, raros esse homines, qui iniuriam corporalem, ex qua ingens contumelia, ignominia, infamia nascatur, ferre possint, sicq́ue si Mæ uiũ Mæuium fortè fuste pulsaui, aut verberibus, aut colapho, ex quibus rebus secundum mores hominum tam ingens contumelia nascitur tantaq́ue infamia, vt harum rerum vindicta necem iniuriantis deposcat, non minus sed fortè magis quàm adulterium, quæ res poterit esse impedimento quò minus per legem licere videatur iniuriato talem iniuriantem interficere. Quid enim si lex delicta istarum iniuriarum & similium capitalia esse disponeret, non secus quàm adulterij maleficium, & quasi huius rei vindicem loco iudicis & carnificis constitueret eundem, qui iniuriam passus esset? certè ea lex eadem ratione valeret qua valet dicta l. Gracchus. cùm vtroque casu vel par ratio sit, vel saltem eiusdem generis, quinimmò non rari essent, qui leuiore se contumelia affectos per interuentum adulterij existimassent, quàm per istarum contumeliarum interuentum (vt interim omittam huius modi contumelias plerunque fieri palā palam , adulteria verò clam) ergo quod in crimine adulterij licet, vt & in reliquis criminibus similibus, aut atrocioribus licere posse, dubitari non oportet. idemq́ue etiam in ijs, quæ parum leuiora essent, si id lege nominatim cautum, aut diuturna populi consuetudine receptum esset. Quid ergo si ipsummet adulterium per duellum vindicari posse, aut persequi lege, aut diuturna consuetudine introductum esset? mihi quidem non difficilius, sed potius, facilius & lenius videretur, quàm mœchum certæ morti tradere, & plerunque ex insidijs deprehensum, veluti pecora trucidari, & clementior plerunque vsus est induello, in quo victorem in victum minimè sæuire mos est. Quid in bannito, quem ex forma decreti popularis cuicunque occidere fas erat? in omnibus quidem his speciebus & similibus, si is, qui occidit siue bannitum, siue mœchum, siue iniuriantem, id fecit ad propriam vindictam, peccauit mortaliter: quod si id fecit ob bonum publicum, quò magis reliqui ciues à similium facinorum perpetratione abstinerent, non peccauit. Nec ad rem pertinet quod in terminis d. l. Gracchus. calor iracundiæ excusationem qualemqualem præbere videatur, vel occasionem legis impunitati dedisse. nam id calor iracundiæ esse & potest & solet in reliquis contumelijs, de quibus suprà meminimus, & fortè maior, & licet aliquantulum minor esset, non referret, quia quæ differunt tanquam plus & minus, non differunt in specie. leg. fi. ff. de fundo instrumen. sicq́ue non sunt ligatæ legis manus ad mensuram casus. d. l. Gracchus. Nec ad rem pertinet quod primus motus non videtur esse in homine, vt tradunt Decius & Cagn. in d. l. quidquid calore, sicq́ue non mirum si impunitum sit ho micidium à marito factum, quando domi mœchum deprehendit. nam respondeo d. l. Gracchus. procedere etiam si ex insidijs maritus seruasset tempus oportunum, quo mœchũ mœchum domi deprehenderet, id quod plerunque fit. sicq́ue licet ex proposito procedatur ad duellum, par ratio erit: nam qui iniuriam vel maleficium passus fuit, si in duelli certamen descendit ad propriam vindictam, peccauit mortaliter, quòd si ob bonum publicum quò magis reliqui homines tali pœna & periculo perterriti à similium facinorum perpetratione abstinerent, crederem eum non peccasse, non magis quàm iudices, aut carnifices, dum illi ad mortem malefactores condemnant, hiq́ue eos trucidant. aut non magis quàm is, qui bannitum ob salutem & tranquillitatem publicam interfecit. & talia duella in vsu hodie sunt Hispaniæ apud Taraconensem regionem, & ferè per totam Italiam. Et tale fuit
2
* duellum Hispaniæ habitum inter duos præliantes propter iniuriam, quam illustres viri (qui Hispano sermone vocabantur los infantes de lara) filiabus Roderici de Bibar fecerant, in quo prælio victi fuerunt iniuriantes à vindicibus. Tale
3
* etiam fuit prælium duelli habitum cum viris Zamoranis apud vrbem Zamorensem post necem regis Sancti, hasta proditoriè tamen transfossi ab Vellido dolfos. Et denique
4
* hac siue illac animum verteris, tu semper inuenies similem in duello permittendo esse rationem, quæ est in permittendo vt propria auctoritate maritus adulterum, aut pater mœchum filiæ suæ, aut consanguineus, interficere possint, aut vt id liceat cuilibet de populo quoad bannitum. Qua de re per Gloss. in cap. inter hæc. 33. quæstio. 2. Tiraquel. de iure mariti. leg. 8. Abb. Ana. & Felynus. in cap. interfecisti, de homici. Faber in l. Gracchus. C. de adul. Abb. in cap. si vero. primo. de sententia excommu. Abb. & Præpo. in cap. veniens. secundo. de spon. Ias. in l. vt vim. columna quinta. num. vigesimosecundo. vbi Orosc. colu. prima. & alij omnes. ff. de iusti. & iur. Ias. in l. vbi pactum. num. 16. C. de transa. Feli. in c. quæ in eccle. col. 4. de const. Fortu. de vlt. fin. illatione 11. Fely. in d. c. si vero. Host. vbi Paul. & alij 37. q. 2. Sylues. in summa. verbo, homicidium. Couar. in quarta par. 2. c. 7. nu. 8. per Alex. colum. 1. Ias. col. 1. Ripa num. 6. in l. si plagi. ff. de verb. obliga. quorum receptior opin. est, vt in re dubia peccasse videatur occidens tam bannitos, quàm adulteros, etiam lege permittente, sed nos in vtroque contrarium tenemus in re dubia, licet secus si constet propriæ vindictæ causa bannitum, aut adulterum fuisse occisos. Vnde infertur necessaria declaratio ad l. Gracchus, cum ibi notatis. C. de adulter. l. marito. & leg. patri, cum seq. & leg. neque ea. ff. eo. titul. & leg. 80. & 81. & 82. Tauri. leg. 2. titul. de los adulterios. libro 8. ord. l. pen. tit. 7. lib. 4. fori. cum similibus suprà allegatis, | quæ quidem leges permittunt marito, & alijs personis adulterum, adulteramq́ue vel accusare, vel etiam propria authoritate interficere, vt hi omnes nec peccasse in re dubia intelligantur, nec si peccauerint, id fecisse intelligantur legis authoritate, non magis, quàm ipse iudex aut carnifex. nam siue publicæ tantùm salutis causa, non etiam propriæ tantùm vindictæ fecerint, non peccârunt, siue id fecerint propriæ tantùm vindictæ causa, tunc peccârunt, & in re autem dubia publicæ tantùm salutis causa fecisse videntur. nam & in terminis illarum legum tam iudex, quàm carnifex nihil in re dubia peccasse intelliguntur, eo quòd publicæ salutis tantùm causa fecisse videntur, licet indubitanter peccassent, si propriæ iracundiæ, aut inimicitiæ explendæ causa fecissent. Vnde similiter infertur intellectus ad l. 1. tit. de los adulterios. par. 7. & in prin. Instit. de publi. iudi. l. 1. ff. eod. vbi cuilibet de populo adulteros accusare permissum est, vt id procedat sine peccato accusatoris in duobus casibus. Primus, quando constat accusasse publicæ tantùm salutis causa. Secundus quando sumus in dubio, quia sic fecisse præsumitur, licet tertio casu quando propriæ vindictæ inimicitiæ tantùm causa fecisset, peccasse videretur, eademq́; eademque distinctio in iudice sententiam proferente admittenda est. Non pauci
5
* tamẽ tamen eorum, quos suprà retulimus ea ratione contendunt vim legis habere, dicta l. Gracchus. cum simil. & statuta permittentia quod bannitus à quocunq; quocunque possit interfici, quia inquiunt, leges illæ si iuberent præcisè, vt huiusmodi homicidia fierent, minimè valerent, quasi nutritiuæ peccati: arg. d. c. erit autẽ autem lex. quarta distinctio. iuncto c. fina. de præscript. Cæterùm cùm nihil disponant, sed duntaxat permittant id fieri, nihil mali fecisse videntur, non magis quàm Deus optimus maximus, qui & si permittat homines peccare (cui malo, si vellet, occurrere posset) nihil tamen mali per hoc fecisse vidẽtur videntur . & hoc etiam argumento & similitudine vtitur in simili Hierony. Cagn. in l. culpa caret. num. 5. de regul. iur. Sed istorum ratio nulla est, nam vt culpa caret, qui scit & prohibere non potest, d. l. culpa, & l. nullum crimen. eo. tit. ita in culpa est, qui scit & quum posset prohi. aliquod malum præsertim magnum, fieri permisit, vt dd. ll. à contrario sensu. & l. si ita stipulatus essem per te non fieri. ff. de verb. obli. vbi Bart. ait, non sufficit abstinere à malo, nisi fiat quod bon. est, & inofficiosus
6
* homo est, sicq́ue quasi à cœtu reliquorum hominum segregandus, qui egenti, periclitanti, vim, iniuriamúe patienti cùm posset, desijt auxiliari, vt docemur per Cicer. lib. 1. Offic. & per Teren. in Andr. dum aiebat, Homo sum, humani à me nihil alienum puto. & eleganter per Ouid. sic modulantem:
Et caret auxilio, qui non tulit, vt́ vtque reliquit:
Sic linquendus erit, legem sibi duxerat ipse.
Et cùm cognationem quandam inter homines natura constituerit, hominem homini non auxiliari nefas est: argu. l. vt vim. ff. de iust. & iu. id quod plenius ostendimus suprà. modò sic, cum
7
* lex poterit esse ad tristissimum necis facinus obuiandum in terminis l. Gracchus. suprà alleg. cum simil. non satisfacit permittendo malum fieri, quia non sufficit abstinere à malo, nisi fiat quod bonum est, præsertim si quis ratione officij ad id teneatur, vt est vera & receptior opinio Theologorum in dictis locis, vt testatur Cagnolus, vbi suprà, & probat l. legis virtus. ff. de legi. dum ait, Legis virtus est imperare, vetare, permittere, punire. ecce suam punitionem, per quam homines boni fiunt à maloq́ue abstinentes, hoc in casu denegare aut remouere non deberet, ne debitum suum officiũ officium denegasse videretur: argu. d. l. legis virtus. iuncta l. 1. ad finem. ff. de iustit. & iu. ibi bonos non solùm metu pœnarum, &c. Quinimmò lex in hac specie vtroque pede claudicare videtur, nec enim in eo tantùm reprehensione digna videtur, quod malo obuiare defierit cùm posset, sicq́ue in officiosa videatur, eò quod suum officium denegauerit, sed etiam (quod deterius est) in eo quòd vicinis & popularibus ademerit facultatem subueniendi. Finge enim quod maritus, qui erat hodie concubinarius, aut meretricator, vxorem in adulterio deprehensam occidere properaret, eamq́ue finge clamantem, ita: Ferte populares opem, seruate me obsecro, quia vim patior & iniuriam, quum maritus meus eodem qua ego crimine culpatus, me perdere vult contra æquitatem & iustitiam. l. in harenam. C. de in offic. testamen. & contra præceptum illud diuinũ diuinum & naturalis iuris, vt: Quod tibi non vis, alteri non facias. & contra illud vulgatum:
Nihil Iudæus Iudæo, nihil Catilina Cethego.
Maritus autem meus vt se adulterum nollet interfici, ita deberet me seruare, certè adhuc stante dicta lege, Gracchus, cum similibus, non liceret viciniæ opem ferre, maritumq́ue prohibere. at ijs legibus non stantibus, in terminis solius iuris naturalis tali mulieri vim iniuriamq́ue & iniustitiam illam patienti non solùm viciniæ liceret opem ferre, sed etiam fortè oporteret: ne aliter ij in officiosi viderentur & culpabiles, vt in simili ostendimus suprà. Quinimmò
8
* tam debita defensio est, vt non solùm proximum vim patientem defendere liceat & expediat, vt suprà ostendimus, & probat c. ipsa pietas. 24. q. 4. sed etiam tertius potest occidere aggressorem proximi sui, si aliter eum ab iniuria tueri non potest. c. quis potest. &c. Maximianus. 23. q. 3. & tradit Alfonsus Guerrerius in Speculo principum. c. 41. num. 10. Ergo
9
* d. l. Gracchus, cum similibus suprà allegatis, verum est vtroque pede claudicare & gemino vitio laborare, non solùm dum denegant iustam defensionem ad | earum legum officium spectantem, sed etiam dum impedimento sunt, quò minus talis naturalis defensio & opitulatio ab hominibus priuatis præstetur. sicq́ue apparet eas leges aliter esse tuendas & iustificandas, quando quidem earum auxiliares suprà relati defecerũt defecerunt . Quid dicendum? & sanè qui occidit bannitum aut vxorem suam adulterio deprehensam, quo animo id fecerit nullus certò scit, aut scire potest præter Deum, etiam si ipse illud declarasset, quia verba sæpe fallunt, vt ff. & C. ad legem Corne. de falsis pertotum, & l. diuus. ff. de mil. testam. §. planè. Instit. eod. tit. l. non figura. l. obligationum substantia, in prin. iuncto vlt. resp. ff. de act. & obliga. In re
10
* autem dubia homo bonus præsumitur. l. merito. in pri. ff. pro socio, & quia qualia sunt principia, talia præsumuntur principiata, secundum philosophum. sicq́ue homo vt pote à natura, quæ optima est, principiatus optimus præsumitur. sicq́ue præsumitur habere bonam fidem in omnibus actionibus suis, vt est receptissima opin. Doctorum. vt isthæc omnia plenissimè edocebimur infrà lib. seq. in materia præscriptionum in 1. par. principali, & multis edocet Andreas Tiraq. de præscri. §. 1. glo. 2. in verbo, bona autem fides. sicq́ue par est, vt maritus vxorem talem interficiens bannitum, aut frater sororẽ sororem , aut pater filiam, aut quilibet aggressorem proximi sui (quem aliter tueri non poterat) interficiens in terminis iurium suprà allegatorum, id semper ob bonum publicum fecisse videantur, quò magis reliqui à similium perpetratione abstinerent, sicq́; sicque bonis intranquillitate vitam degere liceret. sicq́; sicque his casibus huiuscemodi interfectores non peccarent non magis quā quam iudices, qui ea ob facinora, quæ capitalia esse diximus de succ. creat. §. 7. num. 22. sententiam ferrent condemnatoriam. aut carnifices, qui eam sententiam exequeretur. & ista est ad eas leges longè melior defensio quàm ea, quæ ab earum auxiliaribus suprà relatis tradebatur. Ergo hi interfectores aut fecerũt fecerunt ob bonum publicum & non peccârunt, aut ob propriam vindictam & peccârunt: aut dubitatur, & pręsumam præsumam ob bonum publicum fecisse: & sic non peccasse. In ijsdem
11
* ergo speciebus in duello eandem admitterem distinctionem, quia eadem ratio est. Quid enim si lege, aut diuturna consuetudine receptum esset, licere maritis adulteros vxorum suarum in certamen duelli prouocare, aut patribus stupratores filiarum, aut etiam fratribus vel cōsanguineis consanguineis , aut cuiuis de populo prouocare bannitum, vel fortè eum etiam, qui proximo suo tam grauem iniuram fecisset, vt crimen esset capitale? certè in omnibus his speciebus & similibus, qui ad certamen duelli prouocaret, motus ob bonum publicum, quò magis reliqui ab similibus facinoribus abstinerent, non peccaret: sin autem propria indignatione motus ad suam vindictam pecca ret, in dubio præsumerem ob bonum publicum id fecisse. eandemq́ue distinctionem adhibendam, etiam si in suamet persona iniuriam passus esset, quod fuste aut colapho percussus, aut vulneratus fuerit, nam vtroque casu parratio est: argu. §. patitur autem. Instit. de iniur.
Ex superioribus
12
* apparet non esse verum quod Bald. in c. 1. col. 5. de pace tenenda. & Petrus Gerardus sing. 37. nobiles. num. 5. scripserunt, licere inire duellum pro defensione proprij honoris, cùm id solum ob bonum publicum liceat. Vnde pater, qui pro defensione patriæ occidit filium, excusatur. Quinimmò
13
* bannitus, qui impunè poterat interfici, poterit etiam occidi à filio suo, vel à patre suo. ita egregiè tradunt Panor. post Goffredum in c. peruenit. de immuni. eccles. Petrus Gerardus singulari 2. Bart. in l. minimè. per tex. ibi. ff. de religio. Ias. in l. 1. §. huius studij. ff. de iust. & iure. colum. vlt. idem Petrus Gerardus sing. 82. num. 6.
Apparet etiam
14
* prohibitum esse duellum, primùm cum initur ad manifestationem veritatis, id enim Deum tentare est. ita procedit c. monomachiam. 2. q. 5. & in tit. de purga. vulgari, & l. vn. de gladiato. lib. 11. & c. porro. de pug. in duello. Idem si fiat virtutis, aut vitium exercendarum, aut ostentandarum causa: vt d. l. vn. & d. l. in arenam. C. de inoffi. testamen. Idem si propriæ vindictæ causa, aut causa proprij honoris, vt iam diximus.
Apparet
15
* suspectam esse Glo. d. c. monomachiam. quam sequitur Alfons. Guerrerius, vbi suprà c. 46. aiunt enim, Dauidem cum Golia in duello pugnantem non peccasse, quia id fecit instinctu diuino. sentiunt ergo quod aliter peccaret, quod non est verum, cùm ipse ob bonum publicum pugnasset in illo duello. Errat etiam ipse Guerrerius ibi, dum ait,
16
* peccare ineuntes duellum deni fortè, aut quini, aut viceni, tempore bellorũ bellorum , quia, inquit, per huiusmodi prælia non imponitur finis bello, fiuntq́ue ostentationis gratia, quod nihil est. sic enim fieret vt in omni bello præliantes peccarent, quia nemini nisi Deo notum est, an post prælia finis bellorũ bellorum sequetur: & etiam ex talibus singularibus certaminibus bonum publicum sæpè sequitur, quia incutitur timor exercitibus, eo quòd victus sit quis ex parte sua, & crescit alacritas exercitus illius partis, cuius miles victor in singulari certamine euasit: ideo interdum quasi res summi ponderis à ducibus prohibetur, vt ff. de re mili. l. desertorem. §. in bello. etiam sub pœna capitis, vt ibi. adeò vt
17
* Torquatus Romanorum dux quum singularia certamina inter suos milites & hostes interdixisset sub pœna mortis, & ipsius filius patris iussa transgressus cum hoste singulari certamine pugnasset, victorq́ue euasisset, à patre pręmij præmij loco capite damnatus fuit, de quo meminit Titus | Liuius, & Claudianus de 4. Honorij Augusti consul. sicq́ue cecinit:
Triste rigor nimius, Torquati despue mores.
Ergo & si
18
* secundum sententiam Glossæ & Guerrerij suprà relatam, omnia prælia tumultuaria (quæ vulgò scaramuzæ appellantur) nullius iuris auctoritate viderentur posse defendi, sed quasi finem bello minimè imponentes viderentur damnari debere, tamẽ tamen longè verius est, regulariter non minus iustas esse, quàm sit ipsum bellum aut præliũ prælium quantumlibet ingens & atrox, sicq́ue aut fiunt ostentationis tantùm gratia, aut ob bonum publicũ publicum , aut dubitatur: Primo casu peccatum erit, reliquis verò duobus non vtique. & ita in specie tenet S. Tho. 2. 2. q. 95. ar. 8. in princ. & in fine. vbi
19
* duellum vult exæquare iudicio sortis, sicq́ue vt sortes (inquit) illicitæ sunt ad occulta quasi miraculosè detegenda & reuelanda, quia quæ Deus sibi reseruauit, id homini scrutari non licet, vt ibi per eum: ita & prælium singulare seu duellum iniri non licet ad probationẽ probationem vel reuelationem alicuius rei occultæ, sed id Deo reseruandum est, satisq́ue eum vltorem habebit: arg. l. 2. C. de rebus credi. Cæ terùm vt iudicium sortis & licitum & vsitatum est ad diuisionem rerum, ita ad talem diuisionem vel definitionem, initur & iniri fas est duellum, quale fuit duellum seu singulare certamen Dauidis cum Philisteo, 1. Regum c. 17. quod approbatum fuit à Deo, secundum sanctum Tho. vbi suprà quod intelligo dummodo fiat ob bonum publicum, vel ob maius malum vitandum, quod necessariò aut verosimiliter sequeretur, si commodior, aut clementior modus definiendi sese non offerebat, Nam ex duobus malis minus malum esse eligendum suprà ostendimus, & docet Hieronymus, Cagn. & Decius per tex. ibi in l. quoties nihil. ff. de reg. iur. Et
20
* ad probationem rei occultæ illicitum esse duellum communis opin. est secundum Hierony. Cagn. in l. fauorabiliores. nu. 17. de reg. iur. ff. per Baldum & Claudium & alios in l. ex hoc iur. ff. de iust. & iu. per Andre. Barb. cons. 62. libro 1. Iason consil. 144. lib. 2. Decium cons. 487. & cons. 686. & alios plures relatos per Cagn. vbi suprà. & voluerunt Caiet. in summa verb. duellum & diuus Tho. vbi suprà. Fallit vt nos interpretamur in duabus speciebus, Prima, quando fit ob bonum publicum, Altera, quando fit ob maius malum vitandum cum requisitis supra relatis. nam & hac ratione tolerantur meretrices, & etiam aluntur publicè, vt diximus suprà.
Pro conseruatione tamen honoris alicuius
21
* priuati iniri duellum liceret ex consuetudine prouinciæ, vt est Hispanię apud Aragonensem regionem, & ferè per totam Italiam, secundum Doct. vt per Bald. & Petrum Gerardum in locis suprà allegatis, tenet Cag. vbi suprà, & Curtius Senior in repe. l. admonendi. ff. de iureiur. colum. 77. Philippus Decius dicto consi. 97. & rursum Curtius Iunior cons. 173. & Paulus Parisius loco per Cagnolum allegato, qui ita tenere Doctores ait, eo quòd crudelis sit, qui negligit honorem suum, & quia honor vitæ æquiparatur. l. iusta. cum Glos. ff. de manu. vindi. & interdum anteponitur l. 2. §. pe. ff. de origine iuris. quod moderat Cagno. vbi suprà. vt procedat quò ad forum contentiosum, nam qui ob causam honoris alterum in legitimo duello occiderit, non punietur, sed in conscientia mortaliter peccasse intelligetur. Sed nos in hoc vltimo dicimus. quod si ille ob bonum publicũ publicum pugnauit, non peccauit, si ob propriam vindictam peccauit, indubio præsumam potissimum ob publicam vindictam fecisse, vt suprà exposuimus. Vnde apparet errasse Cagn. & Caietanum, vbi suprà simpliciter dicentes, in tali duello esse peccatum ex parte prouocantis. Quid autem
22
* ex parte prouocati? & similiter peccatum adesse tenet Cag. qui ait Caieta. vbi suprà, ita velle, quod ego admitterem, si sponte ille susciperet non sic si aliter ei pœna mors esset, tunc enim se defendere posset iure naturæ, arg. l. vt vim. ff. de iust. & iure, quale esset, si mœchus obid maleficium vel mortis pœnam subiturus esset, vel à marito prouocatus singulare duelli certamen subiturus esset. Sed
23
* an populi vel principes tali iure vtentes peccẽt peccent , quod nego, quando eis visum fuerit illum esse bonũ bonum modum ad tranquillitatẽ tranquillitatem reipublicæ, prout Aragonensibus & Italis visum est, arg. eorum, quę quæ suprà dicta sunt, & quæ latè tradit Andreas Tiraq. de retract. in præfa. num. 75. & Hieronymus Cagn. vbi suprà, qui ita tenet in specie.
Ob patriæ
24
* defensionem duellum inire etiam meritorium est, tantum abest vt culpabile intelligatur, vt per Cagnolum, vbi suprà, vt in exemplo de Tergeminis
25
* fratribus Romanis cum Albanis totidem pugnantibus, vt refert Titus Liuius, & meminit Manilius Astro. lib. 2. sic modulatus:
Tres́ Tresque sub vnius fratris virtute iacerent.
Loading...